Imagens das páginas
PDF
ePub

1

nization.

tion to the

Lincoln

idoneos, juratos et examinatos, diligentissime factam. Qui quidem miracula eadem, apertissime probata, vitam quoque sanctam et mores commendabiles viri sancti interserentes, præfato summo pontifici juxta mandatum ipsius fideliter rescripserunt. Præmissis His canoigitur in auditorio sanctæ Romanæ ecclesiæ solempniter recitatis, cum morum sanctitas et prædictorum signorum virtutes concurrere viderentur, approbantibus cardinalibus et episcopis universis, qui apud sedem apostolicam tunc copiose præsentes intererant, sanctorum catalogo, non solum humano sed etiam divino judicio, pronunciante papa sanctissimo, conscribi meruit. Gratias ergo agamus gratiarum Largitori omnium, Exhortaqui temporibus nostris, in quos, juxta apostolum, immo worshipdiu post apostolos, fines seculorum devenerunt, ad con- pers in firmandum catholicæ fidei puritatem, et ad corda fide- cathedral. lium in sui Redemptoris amore suaviter accendenda, sanctum virum 2 mirifice magnificavit, et lucernam super candelabrum posuit, ut omnes qui in domo ipsius congregati sumus ipsius gaudeamus beneficio claritatis. 4 Rogemus ergo devotissime Conditorem nostrum, ut plebem suam, in sancti sui veneratione congregatam, a se non repellat, nec expertem gratiæ suæ relinquat; sed gloriosi sui pontificis meritis, quem post ipsum, et piissimam ejus genitricem, specialem meruimus obtinere patronum, veniam nobis præstet delictorum; Qui, inter ceteros sanctos suos, cœlestium ei plenitudinem contulit gaudiorum, Jhesus Christus Dominus noster; Cui, cum Patre, et Spiritu Sancto, sit honor et gloria in secula seculorum. Amen. Explicit de sancto Hugone Lyncolniensi episcopo.

3

1 igitur] So L.; ergo omnibus, T. 2 virum] So L.; suum, T. 3 in domo ipsius] This, with what follows, proves that this Legend was

compiled for the purpose of being
read in Lincoln cathedral on St.
Hugh's day.

4 ergo] L.; etiam, T.

Cure of the madman at

testified to

by the abbot of Eynsham.

FULLER ACCOUNT OF TWO OF THE ABOVE MIRACLES.1

2

Abbas de Eynsham, qui capellanus fuit dicti Cheshunt, Hugonis episcopi, juratus dicit; quod interfuit Cestersupra, as hunt, ubi episcopus legit evangelium, "In principio erat Verbum," super quendam nautam furiosum, cujus caput fuit ligatum ad postem, et manus ad paxillos tam a dextris quam a sinistris, et pedes similiter ad paxillum. Et dicit quod dum perlegeretur evangelium, furiosus, evertens faciem ab episcopo, emisit linguam ac si episcopum derideret. Quod cum videret episcopus, fecit aquam benedictam, et eum aspersit. Et vidit quod post aspersionem statim quievit: et in continenti cum domino suo episcopo recessit. Postmodum eo veniente cum domino abbate de Waltham, vocati fuerunt vicini, et interrogati quid accidisset de tali furioso. Responderunt quod sanus fuisset ex illa hora, qua aspersus fuerat ab episcopo, et postea vixit sanus per multos annos. Nos autem, volentes de hoc the abbot miraculo plenius certificari, scripsimus abbati de Waltham, &c., tham, et domino Ricardo capellano nostro, ut ad locum ipsum accedentes veritatem diligenter inquirerent. Qui mandato nostro obtemperantes, litteras patentes super inquisitione memorata confectas nobis transmiserunt; quas et vobis transmittimus. Quarum tenor hic est. Viris venerabilibus, dominis et patribus in Christo carissimis, S. Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo,

Letters to

of Wal

to make further enquiry.

Their answer.

1 I here add, from MS. Harleian 526 (H.), a fuller account of two miracles related above in the Legenda (Cap. 5, p. 177, and Cap. 4, p. 176).

2 The MS. has " bbas," a blank space being left for the initial capital. This abbot of Eynsham was Adam, the author of the Magna Vita S. Hugonis, who bore testi

3

mony also to another miracle (supra 181, n. 1). He describes this miracle in the Mag. Vit. (p. 274, &c., and Preface, p. xxxviii, &c.), much as here before the papal commissioners.

3 litteras] After this the MS. has 'nostras," plainly by mistake. See infra, 191, 1. 9.

enquiry.

totius Angliæ primati, et sanctæ Romanæ ecclesiæ cardinali, et abbati de Fontibus, R. Dei permissione dictus abbas de Waltham, et R. canonicus Sanctæ Trinitatis London', salutem, et devotam per omnia obedientiam. Suscepto mandato sanctitatis vestræ, nobis auctoritate apostolica injungente ut ad villam de Cesterhunt accederemus, inquisitari1 quam diligentius secundum Dominum quam possemus super quodam miraculo, quod Dominus ibi operari dignatus est per merita felicis memoriæ Hugonis quondam Lincolniensis episcopi, nos quanta potuimus diligentia, prout Their decuit, illud ad effectum perducere cupientes, ad præ- diligent dictum locum accessimus; et per testes fide dignos utriusque sexus evidenter didiscimus, quod quidam nomine Rogerus Colhoppe in prædicta villa circiter tres septimanas ita furiosus extitit, quod sine vinculis detineri non posset. Igitur quadam die Dominica accidit, quod prædicto episcopo, per prædictam villam transitum facienti, supplicaverunt quidam prædictum furiosum visitare dignaretur et benedicere. Quo audito, episcopus de equo descendens ad lectum furiosi quo ligatus graviter tenebatur accessit; et aquam annulo suo benedictam ei potandam dedit, et quoddam evangelium super illum legit, et prædicta aqua ipsum aspersit, et recessit. Confestim post recessum beati viri cœpit ægrotus prædictus dormitare; et evigilans ipso die, alienatione mentis penitus evacuata, per Dei gratiam plenæ restitutus est sanitati; ita quod asserunt dicti testes, quod nunquam postmodum aliquod verbum emitteret quod mentis saperet alienationem. Cum igitur, prout nobis videtur, de prædicto miraculo,—cum per assertionem prædictorum virorum, videlicet trium testium fidelium, et quatuor mulierum, qui omnes interfuerunt et viderunt; et per sacerdotem ejusdem

1 inquisitari] So the MS.; "inquisituri," perhaps, would be the right reading.

Testimony of two clerks as

of the child

villæ, qui, ut prædictum est, post recessum ipsius episcopi vidit ipsum convalescentem; tum per famam loci, prædictorum assertioni consentientem,-sufficienter nobis constet, sanctitatem vestram tam de numero testium, quam de eorum idoneitate, et ipsa rei veracitate, diligenter a nobis inquisita et cognita, litteratorie duximus certiorare. Hæc sunt nomina utriusque eorum, videlicet qui interfuerunt in domo rei gestæ; Walterus Faber, Philippus Faber, Michael filius Roberti, viri fide digni, duæ filiæ furiosi. Hii omnes interfuerunt, et testimonium perhibent de visu. Henricus capellanus de Cesterhunt, qui fere quotidie furiosum visitavit, non interfuit ubi episcopus dedit benedictionem ægroto; sed statim, ipsa eadem die Dominica, post recessum episcopi advenit, et hominem invenit a furia convalescentem, ita profecto quod ab illa hora, usque ad exitum vitæ suæ, nihil malum vel immundum, sicut prius, loqueretur. Walterus, capellanus sanctimonialium, testatur furiosum tunc esse curatum, et, ut credit, per merita felicis memoriæ Hugonis Lincolniensis episcopi. Omnes de die in diem. concordant, scilicet quod die Dominica in villa de Cesterhunt. Præterea fama totius villæ clamat illud per memoratum episcopum evenisse. Omnes etiam jurati sunt.

Rogerus et Petrus clerici jurati dixerunt, notum esse apud Alcmundesbyri quod parvulus quidam, videns to the cure in manu patris sui partem laminæ ferreæ, lucentem, at Alcon- gracilem, et acutam, eam, dante patre, recepit, et more bury with puerorum ad os tulit. Quæ introlapsa gutturi firmiter adhæsit. De cujus vita desperans, monitu sacersupra, 176. dotis ad episcopum, qui tunc forte per eundem locum iter fecit, gratia recuperandæ sanitatis properavit.

the iron in

its throat;

1iter fecit] This not in text of the MS., but added in the margin.

Episcopus vero, audito quod puer adhuc viveret, jussit illum adduci ad se tangensque guttur benedixit, insufflavit, et dimisit a se. Cumque recessissent ab episcopo, de ore pueri ferrum sanguinolentem exsiliit.

the abbot

make

Nos autem de hoc miraculo volentes certificari ple- Letters to nius, scripsimus abbati de Sautrey, et priori de Hun- of Sawtry, dendun, ut ad locum ipsum accedentes veritatem &c., to diligenter inquirerent. Qui mandato nostro obtem- further perantes, literas patentes super inquisitione memorata enquiry. nobis confectas transmiserunt; quas et vobis transmittimus. Quarum tenor hic est.

answer.

Reverendo domino et patri in Christo carissimo, S. The Dei gratia Cantuariensi archiepiscopo, etc., et domino abbati de Fontibus, J. dictus abbas de Sautreie, et J. humilis prior de Huntendun, salutem et debitam in Christo reverentiam. Juxta mandatum vestrum accessimus ad villam de Alcmundesbiri, feria sexta proxima post festum sancti Leodegarii:1 ubi diligenti inquisitione, convocatis parochianis in ecclesia, de miraculo illo cujus nobis inquisitionem injunxistis, scilicet de puero a ferro liberato, communi omnium testimonio, ad juramentum super hoc paratorum præstandum, cognovimus. Quosdam vero, qui eventum rei præsentialiter visu certius aliis cognoverunt, juramento astrictos examinavimus sub hac forma. Mater ipsius jurata dixit, quod puer ille, cum nondum unius esset anni, punctum cujusdam vomeris fracti, habentem in longitudine et latitudine plusquam unum pollicem, casu fortuito deglutivit. Mater vero præ dolore anxia flevit, abundanter lacrimas fundens. Quam Radulfus quidam nomine, patruus ipsius pueri, sic consolabatur; "Quid te namque dolore fatigas? Non morietur puer,

1 St. Leodegar's day is October 2. The Friday after this in 1219, in the autumn of which year, no doubt, the commissioners held their enquiry at Lincoln, would be on October 4.

The bulls of pope Honorius III.,
announcing the canonization of St.
Hugh, are dated February 17, 1220.
See Appendix I. infra, last part.

« AnteriorContinuar »