Imagens das páginas
PDF
ePub

the iron vomited

the next Sunday.

[ocr errors]

"sed curabitur. In sompnis mihi revelatum est, quod quidam vir sanctus transiturus est per villam istam, " qui ipsum est curaturus." Revelatio ista contigit nocte sequenti proxima post deglutionem ferri. Transactis postea quindecim diebus, transitum fecit venerabilis pater Hugo Lincolniensis episcopus: cujus adventui occurrit mater, et ei puerum præsentavit, rei eventum indicando. Episcopus vero gutture puerum manu compressit, et crucis signaculo signavit, ac dimisit. The child Transitum fecit episcopus sexta feria, et puerum tetigit brought to et benedixit. Dominica vero sequente puer ferrum Hugh on a Friday; evomuit, multis præsentibus et circumstantibus. Soror ipsius Aelicia nomine, quæ præsens erat cum matre, jurata, per omnia idem dicit quod mater. Alia quædam mulier Leticia, quæ similiter præsens erat, jurata idem dicit. Tout juratus dicit, quod in ejectione ferri præsens fuit. Idem dicit Ranulfus patruus parvi, qui cum patre et matre cohabitabat; qui et visionem quæ prænominata est vidit. Multi ferrum viderunt, et de magnitudine mirabantur. Quidam vero capellanus ferrum illud, quasi rem miraculosam, inter reliquias usque ad tempus guerræ reservavit ; et tunc illud cum reliquiis amisit. Nos autem, ut devoti filii, mandatum vestrum quanta potuimus diligentia exsequentes, multorum testimonio, tam de parochia illa quam de vicinia, illud esse notorium accepimus. Addunt etiam quod istud dudum habuerunt pro miraculo, et adhuc habent. Valete in Domino.

The iron

kept as a miraculous

relic.

193

APPENDIX E.

LIVES OF THE BISHOPS OF LINCOLN, BY JOHN DE
SCHALBY.

Martilogium.

Cathedralis ecclesiæ Lincolniensis fidelibus universis, Johannes de Schalby, canonicus ejusdem ecclesiæ, vitam bonam, exitumque felicem.

Cum, ob defectum scripturæ, rerum bene gestarum memoria sæpe perit, ego Johannes quædam contingentia statum ecclesiæ Lincolniensis prædictæ, quorum aliqua scripta reperi in archivis ecclesiæ memoratæ, aliqua a senioribus meis didici veritate fulciri, et aliqua fieri vidi, censui redigere in scripturam, ad certitudinem præsentium et memoriam futurorum.

De prima fundatione ecclesia Lincolniensis.

Tempore Willielmi regis Anglorum primi, natione Remigius Normanni, qui virtute bellica subjugaverat sibi reg- bishop. num, Remigius, natione Normannus ac monachus Fiscamensis, qui ob certam causam venerat cum eodem in episcopum Dorkecestrensem, ecclesiæ cathedrali competentior1 videbatur transferri anno Domini

1 competentior] There is clearly something wrong here. "Competentiori, ut videbatur" would give something like sense; but I believe VOL. VII.

the whole sentence to be corrupt.
I give it as in the Consuetudinarium
(MS. Lincoln).

N

Vit. S.
Rem.

M LXXXVI. laboriosissime procuravit: et, datis per regem Cap. IV. prædictum Eboracensi archiepiscopo in excambium possupra, 18. sessionibus, totam Lyndeseyam suæ diocesi et provinciæ Cantuariensi conjunxit. Et ut firmiori quod gestum fuerat stabilitate constaret, cathedralem ecclesiam suam apud Lincolniam, in summo montis vertice, in honore beatæ Mariæ virginis fecit fundari, et in brevi egregie consummari. Sicut longe ante miraculosis quibusdam signis et prodigiis, multisque sanctorum tam virorum quam mulierum visionibus divinitus fuerat declaratum.

Constituta vero ecclesia, et juxta ritum Rothomagensis ecclesiæ stabiliter collocata, viginti et unum canonicos constituit in eadem; datis præbendis et assignatis eisdem, et cunctorum altarium totius ecclesiæ oblationibus canonicis ipsis perpetua largitione conIbid., V. cessis. Quibus peractis, munus consecrationis erectæ supra, 20. ecclesiæ impendere disposuit, certo die ad hoc perficiendum electo. Sed dispositioni suæ restitit mors ådversa, quæ ipsum quarto die ante diem dedicationis præfixum, anno Domini M°XCI., abstulit ab hac luce. Ibid., VI. Et quantum Deo carus extiterat in vita, miracula post obitum ejus contingentia declararunt.

supra, 22.

Church of

St. Mary
Magdalen.

In loco autem1 in quo ecclesia beatæ Mariæ Magdalenæ in ballio Lincolniensi sita erat, dictus Remigius erexit suam ecclesiam cathedralem. Et in certo loco. ipsius ecclesiæ cathedralis, parochiani dictæ ecclesiæ beatæ Mariæ Magdalenæ divina obsequia audierunt, ac in fonte cathedralis ecclesiæ eorum parvuli baptizati fuerunt, et in ipsius comiterio corpora parochianorum

1 Giraldus, naturally, has nothing| of this section. Most probably it was taken by J. de Schalby from some other source than the early Martilogium, whence alone Giraldus would draw his materials for his history of the bishops.

The parishioners of St. Mary

Magdalen had their church in the nave of the cathedral for about two centuries; until bishop Oliver Sutton (1280-1299) built a church for them on the present site (infra, 209). They retained their churchyard, on the south side of the nave of the cathedral, until very recently.

in obitu sepulturæ tradita extiterunt; per quemdam
presbiterum de ecclesia cathedrali, qui eis alia sacra-
menta et sacramentalia ministravit, ad hoc specialiter
deputatus per decanum et capitulum dictæ ecclesiæ
cathedralis; penes quos proprietas jurisdictionis ordi-
nariæ, sede vacante, de jure, et sede plena ipsius
exercitium in ecclesia, et ipsius præbendis ac ecclesiis
de communa, de introducta consuetudine pertinebat.
Et iste presbiter per dictos decanum et capitulum, et
non per episcopum, curæ hujusmodi deputatus, juris-
dictionem ordinariam super dictos parochianos ex com-
missione capituli exercebat, tam in correctionibus quam
in .
. in eis. Si excessit, vel alias injuriose
processit, ad capitulum appellatum fuit de consuetudine
memorata. Decimis, oblationibus, et ceteris proventi-
bus ex dictis parochianis provenientibus, sibi pro
stipendio assignatis.

De Roberto Bluet, et actis ejus.

Rem.,

Dicto autem Remigio successit in episcopatum Ro- Robert Bloet, bertus Bluet, natione Normannus, anno Domini MoXCII., bishop. tempore Willielmi regis Angliæ junioris. Hic pannis Vit. S. obsericis, capis auro contextis, philateriis, crucibus, et Cap. XXI. textis aureis et argenteis, artificum diligentia mirifice supra, 31. fabricatis, ecclesiam suam laudabiliter adornavit. Terras plurimas et maneria perquisivit; præbendas quoque in duplum multiplicavit; cum enim viginti et unum invenisset, totidem adjiciens quadraginta duas implevit. Monachos quoque de Stowe usque ad Eynesham transtulit, facta commutatione laudabili, et ecclesiæ Lincolniensi accommodata, propter manerii propinquitatem,

1 obsericis] No doubt a scribal blunder for "olosericis," which is the word in Giraldus (supra, 32, 1. 1). In 12th and 13th century manuscripts, lo and b are very often

closely alike. The same blunder
occurs in the Magna Vita S. Hu-
gonis; see the Glossary to that
volume.

tam propter vicinitatem utilem præbendarum. Et monasterii de Eynesham patronatum sibi et suis successoribus reservavit. Controversiam autem magnam, a Thoma archiepiscopo Eboracensi super Lindesia recuperanda, suaque diocesi redintegranda, sumptibus et litibus sustentatam, sedatam per regem Willielmum secundum, cujus cancellarius idem Robertus fuerat, mediantibus fiscalibus facultatibus et excambiis, perpetua transactione curavit. Sed hujus Roberti tempore, per regiam voluntatem et violentiam, Eliensis ecclesia desiit esse Lincolniensis filia, et facta est cathedralis. Manerium quoque de Spaldwyk, cum pertinentiis, in excambium a monasterio Eliensi suscepit. Idem item Robertus centum librarum pallium, peregrinis sabellinarum pellibus, nigris atque interjecta canitie respersis, et exquisitissimo panno consertum, regi Henrico primo dedit; et suos successores ad donaria similia obligavit. Robertus, Dei gratia Lincolniensis episcopus, omnifavour of bus fidelibus Dei salutem. Noverit universitas vestra nos remisisse omnibus prebendis Lincolniensis ecclesiæ, in perpetuum, omnia jura episcopalia, et omnes exactiones. Et volumus quod omnes canonici Lincolnienses perpetuam in prebendis suis, et omnibus possessionibus quæ ad prebendas pertinent, libertatem habeant. Ita quod de cetero nulli liceat archidiacono, vel archidiaconorum officiali, de prebendis, vel de ecclesiis quæ ad communionem Lincolniensis ecclesiæ pertinent, aliquid exigere, vel homines eorum in placitum ponere; sed

Charters in

the canons.

1

1 The two charters which follow are not given by Giraldus, and no doubt were not in the Martilogium whence he drew his account of Bloet. Moreover, Schalby is wrong in attributing them to Robert Bloet; they belong to Robert de Chesney, his second successor. The witness, Martin the treasurer, at once proves this. There was a treasurer Martin

in Chesney's time; and there had been no treasurer of the name before 1147, when Henry of Huntingdon wrote his epistle to Walter, long after Bloet's time. See Anglia Sacra, ii. 695, 1. 38.

There is an early copy of this first charter in the Reg. Antiquiss. f. 9 b,; and on f. 10 is a confirmation of it by pope Alexander.

« AnteriorContinuar »