Imagens das páginas
PDF
ePub

et viii, quos scilicet vs. et viii. recepi a prædicto decano ultra summam antedictam : et sciendum quod dicti abbas et conventus solverunt mihi postmodum 1. marcas de prædicto præstito eis facto, quas admodum debeo, et ipsi debent totum residuum de prædictis cxii. libris. Volo autem quod tam debita quam legata Whence mea perficiantur de bonis meis: in primis videlicet de bladis et instauris meis, et postmodum de pecunia cies to be si quam in morte mea habuero. Similiter assigno ad paid.

his debts and lega

hoc faciendum omnia bona mea mobilia, et omnes fructus tam de bladis in terra mea seminatis ante mortem meam, quam fructus virgultorum et vinearum eodem anno scilicet usque ad festum sancti Michaelis proxime post obitum meum provenientes; et omnia alia quæ me quocunque modo contingunt, tam de proventibus reddituum quam de vasis, equis, et jocalibus meis. Totum vero quod residuum fuerit de bonis meis To whom detur pauperibus domibus religiosis episcopatus mei, the residue et leprosis pauperibus, et magistris et scolaribus Oxon, ac conversis de Judaismo in episcopatu meo, et pauperibus hominibus maneriorum meorum; et præcipue This especially to illis hominibus quorum blada habui quæ seminaverunt his tenants, in dominicis meis, per dominum regem postquam fui whom he may have confirmatus, nec ea mihi postmodum remiserunt, et dealt quæ dominus rex de jure non potuit illis warantizare; hardly et etiam aliis hominibus meis si quos gravavi, et alibi ubi executores mei cognoverint me teneri et viderint expedire. Præterea assigno et concedo abbati et con- His gift ventui de Parco Lude1 maneria de Suthelkinton et de Kaltorp cum omnibus pertinentiis, libertatibus, a term, to et consuetudinibus suis, habenda et tenenda integre, of Louth quiete, et pacifice, usque ad terminum inter me et Park; Roesiam de Kime et Philippum filium suum constitutum, a die videlicet beati Lucæ evangelistæ anno

1 Louth Park, Cistercian abbey, Linc. South Elkington and Calsthorpe

are near Louth.

with.

of two

manors, for

the convent

and of an

annual pension,

Domini MCCXXVII. usque ad decem annos proximo sequentes completos, et in eadem forma qua ipsa maneria cum pertinentiis suis mihi concessa sunt et carta sua confirmata; salvis mihi catallis meis quæ fuerint in terris illis et pertinentiis, et bladis quæ seminata fuerint in eisdem terris et pertinentiis in ultimo anno tenuræ meæ, ad executionem testamenti mei; et salvo eo quod ego dicta maneria cum pertinentiis interim tenebo in manu mea quamdiu mihi placuerit, reddendo inde dictis abbati et conventui x. marcas annuas in duobus anni terminis, scilicet in festo sancti Michaelis v. marcas, et in festo Penthecostes v. marcas. Insuper assigno et concedo eisdem abbati et conventui v. marcas annuas de custodia for a term; terræ et heredis Rad. de Wyhun; quam Gilberto de Treilli senescallo meo et Rad. de Waravill concessi et tradidi, habendam et tenendam cum pertinentiis suis usque ad legitimam ipsius heredis ætatem, reddendo inde dictis abbati et conventui v. marcas annuas terwhich gifts minis supradictis. Ordino etiam et concedo quod comto be added putatis prædictis v. marcis annuis quamdiu eas rececessary, to perint, et computatis omnibus quæ de prædictis maneriis ad eosdem abbatem et conventum quocunque modo 200 marcs. pervenerint, satisfiat eis per executores testamenti mei usque ad summam cc. marcarum; ita quidem quod quicquid ultra dictarum cc. marcarum summam, ad ipsos occasione dictorum maneriorum et custodia de Wyhun vel aliunde quocunque modo pervenerit, executoribus nostris fideliter restituant ad executionem Legacy to testamenti mei faciendam. Item lego Waltero servienti meo de Dorkecestre x. marcas. Hujus igitur testaExecutors menti mei executores constituo prædictum dominum

to, if ne

make the

amount of

a servant.

of this

will;

Bathoniensem fratrem meum, Robertum archidiaconum Lincolniensem, Walterum thesaurarium, J. Norhampt' et W. Leicestr' archidiaconos, Warinum et Robertum capellanos meos, Gilbertum de Treilli, Radulphum de Waravill, Thomam de Askeb', Johannem de Crakall,

several

archbishop

tion of this

et Johannem de Burgo, clericos meos, in hunc modum : assigno et constituo dictos Gilbertum, Radulphum, and their Thomam, Johannem, et Johannem, ad vendenda bona duties. mea et colligendam inde pecuniam, per consilium prædicti domini fratris mei et aliorum executorum meorum, et ad deponendam eam in tutis locis, donec provisum fuerit per consilium eorum qui interesse poterunt cum episcopo, quid, cui, vel quibus, et quando sit distribuendum, juxta præsentis testamenti mei ordinationem. Si vero dominus frater meus interim decesserit, quod Deus avertat, vel alius aut alii executorum meorum, volo et ordino quod superstites eorum nihilominus testamentum meum fideliter exequantur, in fide qua Deo et mihi tenentur. Supplico Supplicaigitur flexis genibus venerabili patri et domino Can- tion to the tuariensi archiepiscopo, et ipsum in virtute Spiritus of CanterSancti lacrimabiliter contestor, quatinus ad remissio- enforce the bury, to nem peccatorum suorum non sustineat testamentum due execumeum, quantum in ipso est, ab aliquo infirmari; sed will; si qui apparuerint raptores, distractores, vel turbatores, quominus executores mei testamentum meum libere valeant adimplere, ipse, cum super hoc requisitus fuerit, universos et singulos per ecclesiasticam compescat districtionem. Rogo insuper decanum et capi- and to the tulum meum Lincoln', et archidiaconos meos universos et singulos, cum omni qua possum devotione, et eos Lincoln, obtestor per aspersionem sanguinis Jhesu Christi, qua- archdeatinus si qui in jurisdictione sua et potestate appa- cons. ruerint impeditores vel perturbatores testamenti mei ut prædixi, ipsos ecclesiastica severitate desistere compellant. In prædictorum autem omnium robur et The seals testimonium, præsenti testamento meo sigillum meum, una cum sigillis prædictorum domini fratris mei, decani et capituli, et aliorum executorum meorum feci apponi. Act' apud Parcum Stowe kalend' Junii anno Domini At Stow м°CCXXXIII., pontificatus scilicet mei anno vicesimo Park, June quarto.

dean and

chapter of

and all his

to this will.

1, 1233.

Legacies to the king,

and to his

brother's knight.

Præterea lego domino meo regi pulchriorem palefridum, et cuppam pulchriorem quam habuero in decessu meo. Item lego Ricardo Cotele, militi prædicti domini fratris mei, xl. marcas; ad filias ipsius Ricardi maritandas.

Charter of

[Long before Hugh de Wells made the above will, he had the precaution to procure the king's assent and confirmation to the disposition of his property. The following charter of Henry III. is from the Registrum Antiquissimum (f. 42 b.) of the Dean and chapter of Lincoln.]

Carta domini Henrici regis Angliæ, de confirmatione facta domino Hugoni Lincolniensi episcopo, de testamento suo faciendo.

Henricus, Dei gratia rex Angliæ, dominus HiberHenry III, niæ, dux Normanniæ et Aquitanniæ, comes Andegaviæ, giving his consent archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicecomitibus, præpositis, et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem.

and confirmation to any will

that Hugh de Wells might make.

Sciatis nos concessisse, et præsenti carta nostra confirmasse, venerabili patri Lincolniensi episcopo Hugoni secundo, quod testamentum suum quod legitime condiderit, de rebus mobilibus suis et rebus aliis, firmum sit et stabile; concedentes et firmiter præcipientes quod nullus vicecomes vel ballivus noster, vel alia quæcunque persona secularis, manum suam mittat ad bona sua quæ in testamento suo reliquerit, quominus executores testamenti sui libere et quiete et absque omni contradictione et impedimento illud exequi possint, secundum quod idem episcopus inde legitime ordinaverit.

Hiis testibus; dominis J. Bathoniensi et W.1 Carleolensi episcopis, Huberto de Burgo comite de Cancia

1 Walter Mauclerc, bishop of Carlisle, 1224-1246.

justiciario nostro, W. Marescallo comite Penbrochiæ, Radulpho filio Nicholai senescallo nostro, Willelmo filio War', Henrico de Aldichele, et aliis.

27, 1227.

Dat' per manum venerabilis patris R. Cicestrensis Dated May episcopi cancellarii nostri, apud Westmonasterium, xxvii, die Maii anno regni nostri undecimo.

[On a loose slip of vellum, in Record room of the dean and A like chapter of Lincoln, is a copy of another charter of Henry III., charter, dated May agreeing word for word, in substance, with the above, but dated at "Fuleham, quintodecimo die Maii anno regni "nostri tertiodecimo."

The witnesses to this are Richard bishop of Durham, Walter bishop of Carlisle the treasurer,3 Hubert de Burgo earl of Kent the justiciar, John de Monmouth, Stephen de Segrave, Ralph de Trublevill, Hugh Dispensator, Henry Fitz-Nicholas, Richard de Gray, and Henry de Capella.]

1 Ralph Neville, bishop of Chichester, 1224-1244; chancellor of Henry III., 1226-1244.

2 Richard le Poore, bishop of Durham, 1229–1237. He had lately been translated from Salisbury.

3 According to Mr. Foss (Judges of England, ii. 405), the bishop of Carlisle was raised to the office of

treasurer in July 1232. But the
only authority he gives for this is
Dugdale's Chron. Ser., and Dugdale
is often wrong. This charter, if
genuine,—and of this there can well
be no doubt,-proves that he was
treasurer more than three years
before that date.

15, 1229.

« AnteriorContinuar »