Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

De Poeticæ Vi Medica.

PRÆLECTIONES ACADEMICÆ

OXONII HABIT E,

ANNIS

MDCCCXXXII ...... MDCCCXLI,

A JOANNE KEBLE, A.M.

POETICÆ PUBLICO PRÆLECTORE,
COLLEGII ORIELENSIS NUPER SOCIO.

“Ο δε Θεό, διά πάντων τούτων έλκει την ψυχήν όποι αν βούλη-
ται των ανθρώπων, ανακρεμαννυς εξ άλλήλων την δύναμιν.

Plato in Ione, c. 7.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

PRÆLECTIO VIGESIMA PRIMA.

Disputatur de Choëphoris Æschyli, mitigari ejus fabulæ atrocitatem,

primo, servata solennis sacrificii ratione ; deinde Apollinis et sanctissimi Oraculi interventu; tertio, nescio qua cogitatione Agamemnonis ipsius, prope præsentis ; postremo, lenitate Orestis ac præsertim Electræ.

N UOD placuit vobis, Academici, benigniore usis

judicio, quam veriore, egregium munus mihi demandare jam in alterum quinquennium; gratias vobis ago maximas; ac sentio plane, cumulum haud modicum tum vestro beneficio, tum oneri a me suscepto accessisse. Nam quodammodo majus est, expertos veniam dare immerenti, quam de intentato magnifice nimis sentire. Ac vellem equidem superesset mihi plus vel ingenii vel certe otii, ut accuratiore filo deducere possem reliquam hanc de re poetica disputationem. Cujus sane ad summam quod attinet, minime me ejus pænitere dixerim; immo vero de die in diem certiora ejus videre mihi videor indicia.

Sed veniamus ad rem hodiernam, id est, ad Choëphoras Æschyli; quæ fabula, uti norunt omnes, altera ferme pars est Agamemnonis. Verum in ea re

C C

« AnteriorContinuar »