Imagens das páginas
PDF
ePub

Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
Compellare virum, et moestas expromere voces:
O lux Dardaniæ! spes o fidissima Teucrûm!
Quæ tantæ tenuêre moræ ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores,
Defessi adspicimus! quæ causa indigna serenos
Fœdavit vultus? aut cur hæc vulnera cerno?
Ille nihil; nec me quærentem vana moratur ;
Sed, graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu! fuge, nate deâ, teque his, ait, eripe flammis :
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja.
Sat patriæ Priamoque datum. Si Pergama dextrâ
Defendi possent, etiam hâc defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troja Penates:
Hos cape fatorum comites; his monia quære,
Magna pererrato statues quæ denique ponto.
Sic ait; et manibus vittas, Vestamque potentem,
Eternumque adytis effert penetralibus ignem.

Diverso interea miscentur monia luctu;
Et magis atque magis, quanquam secreta parentis
Anchisæ domus, arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti

280

285

290

295

300

Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:

In segetem veluti quum flamma furentibus Austris

Incidit, aut rapidus montano flumine torrens

305

Sternit agros, sternit sata læta, boumque labores,
Præcipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum verò manifesta fides, Danaûmque patescunt
Insidiæ jam Deiphobi dedit ampla ruinam,
Vulcano superante, domus jam proximus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virûm clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis;
Sed glomerare manum bello, et concurrere in arcem
Cum sociis ardent animi: furor iraque mentem
Præcipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivûm,
Panthus Othryades, arcis Phœbique sacerdos,
Sacra manu, victosque deos, parvumque nepotem,
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.

Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?

310

315

320

Vix ea fatus eram, gemitu quum talia reddit:
Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniæ fuimus Troës; fuit Ilium, et ingens
Gloria Teucrorum: ferus omnia Jupiter Argos
Transtulit: incensâ Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in manibus adstans
Fundit equus; victorque Sinon incendia miscet
Insultans: portis alii bipatentibus adsunt,
Millia quot magnis unquam venêre Mycenis,
Obsedêre alii telis angusta viarum
Oppositi: stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci: vix primi prælia tentant
Portarum vigiles, et cæco Marte resistunt.

Talibus Othryadæ dictis et numine divûm
In flammas et in arma feror, quò tristis Erinnys,
Quò fremitus vocat, et sublatus ad æthera clamor.
Addunt se socios Rhipeus et maximus armis
Epytus; oblati per lunam, Hypanisque, Dymasque;
Et lateri agglomerant nostro; juvenisque Corobus
Mygdonides: illis ad Trojam fortè diebus
Venerat, insano Cassandra incensus amore;

325

330

335

340

Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat;
Infelix, qui non sponsæ præcepta furentis
Audierit.

345

Quos ubi confertos audere in prælia vidi,
Incipio super his : Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi, quæ sit rebus fortuna videtis:
Excessêre omnes, adytis arisque relictis,

350

Dî quibus imperium hoc steterat: succurritis urbi

Incense moriamur, et in media arma ruamus:

Una salus victis nullam sperare salutem.

Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu

355

Raptores, atrâ in nebulâ, quos improba ventris
Exegit cæcos rabies, catulique relicti

Faucibus exspectant siccis, per tela, per hostes,

Vadimus haud dubiam in mortem; mediæque tenemus
Urbis iter nox atra cavâ circumvolat umbrâ.
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lacrymis æquare labores?
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
Plurima perque vias sternuntur inertia passim
Corpora, perque domos, et relligiosa deorum
Limina. Nec soli pœnas dant sanguine Teucri;

360

365

Quondam etiam victis redit in præcordia virtus:
Victoresque cadunt Danai: crudelis ubique
Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.

Primus se, Danaûm magnâ comitante catervâ,
Androgeus offert nobis, socia agmina credens
Inscius; atque ultro verbis compellat amicis:
Festinate, viri; nam quæ tam sera-moratur
Segnities? alii rapiunt incensa feruntque
Pergama; vos celsis nunc primùm a navibus itis!
Dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur
Fida satis) sensit medios delapsus in hostes.
Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit.
Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem
Pressit humi nitens, trepidusque repentè refugit
Attollentem iras, et cærula colla tumentem:
Haud secus Androgeus visu tremefactus abibat.
Irruimus, densis et circumfundimur armis ;
Ignarosque loci passim et formidine captos
Sternimus: adspirat primo fortuna labori.
Atque hîc successu exsultans animisque Corœbus,
O socii, quâ prima, inquit, fortuna salutis
Monstrat iter, quâque ostendit se dextra, sequamur.
Mutemus clypeos, Danaûmque insignia nobis
Aptemus: dolus, an virtus, quis in hoste requirat ?
Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem
Androgei galeam clypeique insigne decorum
Induitur, laterique Argivum accommodat ensem.
Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas, omnisque juventus
Læta facit, spoliis se quisque recentibus armat.
Vadimus immixti Danais, haud numine nostro;
Multaque per cæcam congressi prælia noctem
Conserimus; multos Danaûm demittimus Orco.
Diffugiunt alii ad naves, et littora cursu
Fida petunt; pars ingentem formidine turpi

Scandunt rursus equum, et notâ conduntur in alvo.
Heu! nihil invitis fas quemquam fidere divis.
Ecce trahebatur passis Priameïa virgo
Crinibus a templo Cassandra adytisque Minervæ,
Ad cœlum tendens ardentia lumina frustra;
Lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
Non tulit hanc speciem furiatâ mente Corœbus,
Et sese medium injecit periturus in agmen.
Consequimur cuncti, et densis incurrimus armis.
Hîc primùm ex alto delubri culmine telis

370

375

380

385

390

395

400

405

410

Nostrorum obruimur, oriturque miserrima cædes,
Armorum facie et Graiarum errore jubarum.
Tum Danai, gemitu atque ereptæ virginis irâ,
Undique collecti invadunt; acerrimus Ajax,
Et gemini Atridæ, Dolopumque exercitus omnis.
Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque, Notusque, et lætus Eois
Eurus equis; stridunt silvæ; sævitque tridenti
Spumeus atque imo Nereus ciet æquora fundo.
Illi etiam, si quos obscurâ nocte per umbram
Fudimus insidiis, totâque agitavimus urbe,
Apparent; primi clypeos mentitaque tela
Agnoscunt, atque ora sono discordia signant.
Ilicet obruimur numero: primusque Corœbus,
Penelei dextrâ, divæ armípotentis ad aram
Procumbit; cadit et Rhipeus, justissimus unus
Qui fuit in Teucris, et servantissimus æqui:

Dîs aliter visum. Pereunt Hypanisque, Dymasque,
Confixi a sociis: nec te tua plurima, Panthu,
Labentem pietas nec Apollinis infula texit.
Iliaci cineres, et flamma extrema meorum,
Testor, in occasu vestro, nec tela nec ullas
Vitavisse vices Danaûm; et, si fata fuissent
Ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde,
Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus ævo
Jam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulyssei:
Protenus ad sedes Priami clamore vocati.

415

420

425

430

*435

Hîc verò ingentem pugnam, ceu cætera nusquam

Bella forent, nulli totâ morerentur in urbe :

Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentes

440

Cernimus, obsessumque actâ testudine limen.

Hærent parietibus scalæ, postesque sub ipsos

Nituntur gradibus; clypeosque ad tela sinistris
Protecti objiciunt; prensant fastigia dextris.
Dardanidæ contrà turres ac tecta domorum

445

Culmina convellunt; his se, quando ultima cernunt,
Extremâ jam in morte parant defendere telis :

Auratasque trabes, veterum decora alta parentûm,
Devolvunt: alii strictis mucronibus imas
Obsedêre fores; has servant agmine denso.
Instaurati animi regis succurrere tectis,
Auxilioque levare viros, vimque addere victis.
Limen erat, cæcæque fores, et pervius usus
Tectorum inter se Priami, postesque relicti

450

A tergo, infelix quâ se, dum regna manebant,
Sæpiùs Andromache ferre incomitata solebat
Ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
Evado ad summi fastigia culminis, unde
Tela manu miseri jactabant irrita Teucri.
Turrim in præcipiti stantem, summisque sub astra
Eductam tectis, unde omnis Troja videri,
Et Danaûm solitæ naves, et Achaïa castra,
Aggressi ferro circùm, quâ summa labantes
Juncturas tabulata dabant, convellimus altis
Sedibus, impulimusque. Ea lapsa repentè ruinam
Cum sonitu trahit, et Danaûm super agmina latè
Incidit ast alii subeunt: nec saxa, nec ullum
Telorum interea cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
Exsultat, telis et luce coruscus ahenâ.

Qualis ubi in lucem coluber, mala gramina pastus,
Frigida sub terrâ tumidum quem bruma tegebat,
Nunc positis novus exuviis, nitidusque juventâ,
Lubrica convolvit sublato pectore terga
(Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
Unâ ingens Periphas, et equorum agitator Achillis
Armiger Automedon, unâ omnis Scyria pubes,
Succedunt tecto, et flammas ad culmina jactant.
Ipse inter primos correptâ dura bipenni
Limina perrumpit, postesque a cardine vellit
Eratos; jamque, excisâ trabe, firma cavavit
Robora, et ingentem lato dedit ore fenestram.
Apparet domus intus, et atria longa patescunt;
Apparent Priami et veterum penetralia regum;
Armatosque vident stantes in limine primo.

At domus interior gemitu miseroque tumultu
Miscetur; penitùsque cavæ plangoribus ædes
Fœmineis ululant: ferit aurea sidera clamor.
Tum pavidæ tectis matres ingentibus errant,
Amplexæque tenent postes, atque oscula figunt.
Instat vi patriâ Pyrrhus; nec claustra neque ipsi
Custodes sufferre valent. Labat ariete crebro

Janua, et emoti procumbunt cardine postes.
Fit via vi; rumpunt aditus, primosque trucidant
Immissi Danai, et latè loca milite complent.
Non sic, aggeribus ruptis quum spumeus amnis
Exiit, oppositasque evicit gurgite moles,

Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes

455

460

465

470

475

480

485

490

495

« AnteriorContinuar »