Imagens das páginas
PDF

Teque adeo decus hoc ævi, te consule, inibit, · Pollio, et incipient magni procedere menses :

Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetuâ solvent-formidine terras.
Ille deûm vitam accipiet, -divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis ; al
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

- At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes hederas passim cum baccare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho :.
Ipsæ lacte domum referent distenta capellæ
Ubera; nec magnos metuent armenta leones :
Ipsā tibi blandos fundent cunabula flores :
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgò nascetur-amomum.

XAt simul heroum laudes et facta parentis Jam legere, et quæ sit spoteris cognoscere virtus; Molli paulatim flavescet campus aristâ, Incultisque rubens pendebit sentibus uva, Et duræ quercus sudabunt roscida mella. Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis, Quæ tentare Thetim ratibus, quæ cingere muris Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos : Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo Delectos heroas : erunt etiam altera bella, Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.

Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas, e Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus ; Mutabit merces; omnis feret omnia tellus : Non rastros patietur humus, non vinea falcem; Robustus quoque jam tauris juga solvet arator : Nec varios discet mentiri lana colores; Ipse sed in pratis aries jam suavè rubenti Murice, jam croceo mutabit vellera luto; Sponte suâ sandyx pascentes vestiet agnos.

Talia sæcla, suis dixerunt, currite, fusis --Concordes stabili fatorum numine Parcæ.

Aggredere o magnos, aderit jam tempus, honores, Cara deûm soboles, magnum Jovis incrementum! Adspice convexo nutantem pondere mundum, Terrasque, tractusque maris, cælumque profundum; Adspice, venturo lætentur ut omnia sæclo. well as

O mihi tam longæ maneat pars-ultima vitæ, Spiritus et, quantùm sat erit tua dicere facta !.

* Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, 55

Nec Linus : huic mater quamvis, atque huic pater, adsit;
Orphei, Calliopea; Lino, formosus Apollo :
Pan etiam Arcadiâ mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadiâ dicat se judice victum. .

Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem;
Matri longa decem tulerunt fastidia menses : i
Incipe, parve puer: cui non risêre parentes,
Nec deus hunc mensâ, dea nec dignata cubili est.

60

ECLOGA V.

MENALCAS, MOPSUS.

MENALCAS.
Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,''
Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,
Hic corylis mixtas inter considimus ulmos ?

MOPSUS.
Tu major, tibi me est æquum parere, Menalca ;
Sive sub incertas zephyris motantibus umbras,
Sive antro potiùs, succedimus : adspice ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

MENALCAS.
Montibus in nostris solus tibi certet Amyntas.

MOPSUS.
Quid, si idem certet Phæbum superare canendo?

MENALCAS.
Incipe, Mopse, prior; si quos aut Phyllidis ignes,
Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri:
Incipe; pascentes servabit Tityrus hædos.

MOPSUS.
Immo hæc in viridi nuper quæ cortice fagi
Carmina descripsi, et modulans alterna notavi,
Experiar: tu deinde jubeto certet Amyntas.

MENALCAS.
Lenta salix quantùm pallenti cedit olivæ,
Puniceis humilis-quantùm saliunca rosetis ;
Judicio nostro tantùm tibi cedit Amyntas.

10, 20

.

MOPSUS.
Seď tu desine plura, puer; successimus antro.

Exstinctum Nymphæ crudeli-funere Daphnin
Flebant: vos, coryli, testes, et flumina, Nymphis, is,"
Quum, complexa sui corpus miserabile nati,
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli'pastos illis-egêre diebus .
Frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem 25
Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Penos etiam ingemuisse leones
Interitum montesque feri silvæque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subjungere tigres
Instituit, Daphnis thiasos inducere Baccho,
Et foliis lentas intexere mollibus hastas. .
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvæ,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis;
Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros, atque ipse reliquit Apollo :
Grandia sæpè quibus mandavimus hordea sulcis
Infelix lolium et steriles nascuntur avenæ;
Pro molli violâ, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.

Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
Pastores; mandat fieri sibi talia Dáphris,
Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen :
DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTYS,
FORMOSI PECORIS CVSTOS, FORMOSIOR IPSE.

MENALCAS.
Tale tuum carmen nobis, divine poëta,

45
Quale sopor fessis in gramine, quale per æstum
Dulcis aquæ saliente sitim -restinguere rivo:
Nec calamis solùm æquiparas, sed voce, magistrum;
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
Nos tamen hæe quocumque modo tibi nostra vicissim 50
Dicemus, Daphninque tuum tollemus, ad astra;
Daphnin ad astra feremus : amavit nos quoque Daphnis.

MOPSUS.
An quidquam nobis tali sit munere majus ?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
Jam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.

55
MENALCAS.
WCandidus insuetum miratur limen Olympi,

Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis

[ocr errors]

Ergo alacris silvas et cætera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas ;
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
Ulla dolum meditantur : amat bonus-otia Daphnis.
Ipsi lætitiâ voces ad sidera jactant
Intonsi montes, ipsæ jam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta : DEUS, DEUS ILLE, MENALCA ! ,

Sis bonus o felixque tuis ! en quatuor aras;
Ecce duas tibi, Daphni ; duas, altaria Phobo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis-
Craterasque duo statuam tibi pinguis olivi;
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbrâ,
Vina novum fundam calathis Ariusia nectar :
Cantabunt mihi Damætas et Lyctius Ægon;
Saltantes Satyros-imitabitur Alphesibus.
Hæc tibi semper erunt, et quum solemnia vota
Reddemus Nymphis, et quum lustrabimus agros.
Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadæ,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
Agricolæ facient : damnabis tu quoque votis. nei 80

MOPSUS.
Quæ tibi, quæ tali-reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantûm venientis sibilus austri,
Nec percussa juvant fluctu tam littora, nec quæ ."
Saxosas inter decurrunt flumina valles.

MENALCAS.
Hâc te nos fragili donabimus antè cicutâ :
Hæc nos, “Formosum Corydon ardebat Alexin :"
Hæc eadem docuit, “Cujum pecus ? .an Melibæi ?”

* MOPSUS.
* At tu-sume pedum, quod, me quum sæpè rogaret,
Non tulit Antigenes (et erat tum dignus amari),
Formosum paribus nodis atque ære, Menalca.

[ocr errors]

ECLOGA VI.

[ocr errors][merged small]

:

[ocr errors]

.

SILENUS.
PRIMA Syracosio dignata est ludere versu
Nostra, neque erubuit silvas habitare, Thalia.
Quum canerem reges et prælia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: “Pastorem, Tityre, pingues
“Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.”
*Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella)
Agrestem tenui meditabor-arundine musam.
Non injussa cano. Si quis tamen hæc quoque, si quis
Captus amore leget; te nostræ, Vare, myricæ,
Te nemus omne canet : nec Phæbo gratior ulla est
Quàm sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
Silenum pueri somno vidêre jacentem,
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho :
+ Serta procul tantum capiti delapsa jacebant,

Et gravis attritâ pendebat cantharus ansâ.
Aggressi (nam sæpè senex spe carminis ambo
Luserat) injiciunt ipsis ex vincula sertis.
Addit se sociam, timidisque supervenit Ægle,
Ægle, Naïadum pulcherrima; jamque videnti
Sanguineis frontem-moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, Quò vincula nectitis ? inquit:
Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
Carmina, quæ vultis, cognoscite: carmina vobis ;
Huic aliud mercedis erit. Simul incipit ipse. .
Tum verò in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus :
Nec tantùm Phæbo gaudet Parnassia rupes,
Nec tantùm Rhodope mirantur-et Ismarus Orphea.

Namque canebat, utì magnum per-inane coacta
Semina terrarumque animæque marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis : ut his exordia primis ..
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis : .
Tum durare solum, et discludere Nerea ponto..
Cæperit, et rerum paulatim sumere formas :
Jamque novum terræ stupeant lucescere solem;
Altiùs atque cadant submotis nubibus imbres : le %.'.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »