Imagens das páginas
PDF
ePub

Aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quæ postquam Anchises natum per singula duxit,
Incenditque animum famæ venientis amore;
Exin bella viro memorat quæ deinde gerenda,
Laurentesque docet populos, urbemque Latini,
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminæ Somni portæ ; quarum altera fertur
Cornea, quâ veris facilis datur exitus umbris :
Altera, candenti perfecta nitens elephanto;
Sed falsa ad cœlum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unâque Sibyllam
Prosequitur dictis; portâque emittit eburnâ.
Ille viam secat ad naves, sociosque revisit.
Tum se ad Caietæ recto fert littore portum :
Anchora de prorâ jacitur; stant littore puppes.

ENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

Tu quoque littoribus nostris, Æneïa nutrix,
Eternam moriens famam, Caieta, dedisti :

Et nunc servat honos sedem tuus; ossaque nomen
Hesperiâ in magnâ, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Æneas ritè solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quiêrunt
Equora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus.

890

895

900

5

[blocks in formation]

Neptunus ventis implevit vela secundis,
Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.
Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

Quum venti posuêre, omnisque repentè resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsæ.
Atque hîc Æneas ingentem ex æquore lucum
Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amœno,
Vorticibus rapidis, et multâ flavus arenâ,
In mare prorumpit: variæ circùmque supràque
Assuetæ ripis volucres et fluminis alveo
Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis, terræque advertere proras,
Imperat, et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Quum primùm Ausoniis exercitus appulit oris,
Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ.
Tu vatem, tu, Diva, mone. Dicam horrida bella;
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo,
Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Jam senior longâ placidas in pace regebat.

Hunc Fauno et nymphâ genitum Laurente Maricâ
Accipimus. Fauno Picus pater; isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divûm, prolesque virilis
Nulla fuit; primâque oriens erepta juventâ est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis,

[ocr errors]

25

30

35

40

45

50

Multi illam magno e Latio totâque petebant

Ausoniâ. Petit ante alios pulcherrimus omnes
Turnus, avis atavisque potens; quem regia conjux

55

Adjungi generum miro properabat amore;

Sed variis portenta deûm terroribus obstant.

Laurus erat tecti medio, in penetralibus altis,

Sacra comam, multosque metu servata per annos;

60

Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrâsse Latinus,

Laurentisque ab eâ nomen posuisse colonis.
Hujus apes summum dense (mirabile dictu),

Stridore ingenti liquidum trans æthera vectæ,

65

Obsedêre apicem; et, pedibus per mutua nexis,

Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuò vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partes petere agmen easdem
Partibus ex îsdem, et summâ dominarier arce.
Præterea, castis adolet dum altaria tædis,
Ut juxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flammâ crepitante cremari;
+Regalesque accensa comas, accensa coronam
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id verò horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem famâ fatisque canebant
Ipsam; sed populo magnum portendere bellum. '
At rex, sollicitus monstris, oracula Fauni
Fatidici genitoris adit, lucosque sub altâ
Consulit Albuneâ, nemorum quæ maxima sacro
Fonte sonat, sævamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italæ gentes, omnisque Enotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat ritè bidentes,
Atque harum effultus tergo stratisque jacebat
Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco est.
Ne pete connubiis natam sociare Latinis,
O mea progenies, thalamis neu crede paratis :
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes
Omnia sub pedibus, quâ sol utrumque recurrens
Adspicit oceanum, vertique regique videbunt.
Hæc responsa patris Fauni, monitusque silenti
Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus;
Sed circùm latè volitans jam fama per urbes
Ausonias tulerat, quum Laomedontia pubes
Gramineo ripe religavit ab aggere classem. mor2,
Eneas, primique duces, et pulcher Iülus,

[blocks in formation]

Corpora sub ramis deponunt arboris altæ,

Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subjiciunt epulis (sic Jupiter ille monebat),

110

Et cereale solum pomis agrestibus augent.

Aleundum.

Consumptis hîc fortè aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris :
Heus! etiam mensas consumimus! inquit Iülus.
Nec plura alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit.
Continuò: Salve, fatis mihi debita tellus;
Vosque, ait, o fidi Troja, salvete, Penates:

115

120

Hic domus, hæc patria est. Genitor mihi talia, namque

Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit :

Quum te, nate, fames ignota ad littora vectum

Accisis coget dapibus consumere mensas,

125

Tum sperare domos defessus, ibique -memento

Prima locare manu molirique aggere tecta.

Hæc erat illa fames; hæc nos suprema manebat,

Exitiis positura modum. End

Quare agite, et primo læti cum lumine solis

130

Quæ loca, quive habeant homines, ubi mœnia gentis,

Vestigemus, et a portu diversa petamus.

Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.
Sic deinde effatus, frondenti tempora ramo
Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum
Tellurem, Nymphasque, et adhuc ignota precatur
Flumina: tum Noctem, Noctisque orientia signa,
Idæumque Jovem, Phrygiamque ex ordine matrem,
Invocat, et duplices Coloque Ereboque parentes.
Hîc pater omnipotens ter cœlo clarus ab alto
Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab æthere nubem.
Diditur hic subitò Trojana per agmina rumor,
Advenisse diem quo debita monia condant.
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras læti statuunt, et vina coronant.

135

140

145

Postera quum primâ lustrabat lampade terras

Orta dies, urbem, et fines, et littora gentis,

Diversi explorant: hæc fontis stagna Numici,
Hunc Tybrim fluvium, hîc fortes habitare Latinos.
Tum satus Anchisâ delectos ordine ab omni
Centum oratores augusta ad monia regis
Ire jubet, ramis velatos Palladis omnes;

150

Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris.
Haud mora; festinant jussi, rapidisque feruntur

155

Passibus ipse humili designat mœnia fossâ,
Moliturque locum; primasque in littore sedes,
Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit.
Jamque iter emensi, turres ac tecta Latinorum
Ardua cernebant juvenes, muroque subibant.
Ante urbem pueri et primævo flore juventus
Exercentur equis, domitantque in pulvere currus,
Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis
Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:
Quum prævectus equo longævi regis ad aures
Nuntius ingentes ignotâ in veste reportat

160

165

Advenisse viros. Ille intra tecta vocari

Imperat, et solio medius consedit avito.

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis,

170

Urbe fuit summâ, Laurentis regia Pici,

Horrendum silvis et relligione parentûm.

Hîc sceptra accipere, et primos attollere fasces,
Regibus omen erat; hoc illis curia templum ;
Hæ sacris sedes epulis; hîc, ariete cæso,
Perpetuis soliti patres considere mensis.
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
Antiquâ e cedro, Italusque, paterque Sabinus
Vitisator, curvam servans sub imagine falcem,
Saturnusque senex, Janique bifrontis imago,
Vestibulo adstabant; aliique ab origine reges
Martia qui ob patriam pugnando vulnera passi.
Multaque præterea sacris in postibus arma;
Captivi pendent currus, curvæque secures,
Et crista capitum, et portarum ingentia claustra,
Spiculaque, clypeique, ereptaque rostra carinis.
Ipse Quirinali lituo parvâque sedebat

175

180

185

Succinctus trabeâ, lævâque ancile gerebat

Picus, equûm domitor; quem capta cupidine conjux

Aureâ percussum virgâ, versumque venenis,

190

Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas.

Tali intus templo divûm, patriâque Latinus

Sede sedens, Teucros ad sese in tecta vocavit ;
Atque hæc ingressis placido prior edidit ore:

Dicite, Dardanidæ, neque enim nescimus et urbem
Et genus, auditique advertitis æquore cursum,
Quid petitis? quæ causa rates, aut cujus egentes
Littus ad Ausonium tot per vada cærula vexit?
Sive errore viæ, seu tempestatibus acti,
(Qualia multa mari nautæ patiuntur in alto)

195

200

« AnteriorContinuar »