Imagens das páginas
PDF
ePub

Fluminis intrâstis ripas, portuque sedetis;
Ne fugite hospitium; neve ignorate Latinos
Saturni gentem, haud vinclo nec legibus æquam,
Sponte suâ, veterisque dei se more tenentem.
Atque equidem memini (fama est obscurior annis)
Auruncos ita ferre senes; his ortus ut agris
Dardanus Ideas Phrygiæ penetrârit ad urbes,
Threïciamque Samum, quæ nunc Samothracia fertur.
Hinc illum Corythi Tyrrhenâ ab sede profectum
Aurea nunc solio stellantis regia cœli
Accipit, et numerum divorum altaribus addit.

Dixerat; et dicta Ilioneus sic voce secutus:
Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos
Atra subegit hiems vestris succedere terris;
Nec sidus regione viæ littusve fefellit.

Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem
Afferimur, pulsi regnis, quæ maxima quondam
Extremo veniens sol adspiciebat Olympo.

Ab*Jove principium generis; Jove Dardana pubes fuit
Gaudet avo: rex ipse, Jovis de gente supremâ,
Troïus Æneas tua nos ad limina misit.
Quanta-per Idæos sævis effusa Mycenis
Tempestas ierit campos, quibus actus uterque
Europæ atque Asia fatis concurrerit orbis,
Audiit, et si quem tellus extrema refuso

205

210

215

220

225

Submovet oceano, et si quem extenta plagarum
Quatuor in medio dirimit,plaga solis iniqui.
Diluvio ex illo tot vasta per æquora vecti,

Dis-sedem exiguam patriis, littusque rogamus

Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem.

230

Non erimus regno indecores; nec vestra feretur
Fama levis, tantive abolescet gratia facti;
Nee-Trojam Ausonios gremio excepisse-pigebit.
Fata per Æneæ juro, dextramque potentem,.
Sive fide, seu quis bello est expertus et armis;
Multi nos populi, multæ (ne temne quòd ultro
Præferimus manibus vittas ac verba precantia)
Et petiêre sibi et voluêre adjungere-gentes.
Sed nos fata deûm vestras exquirere terras
Imperiis egêre suis. Hinc Dardanus ortus
Huc repetit; jussisque ingentibus urget Apollo
Tyrrhenum ad Tybrim et fontis vada sacra Numici.
Dat tibi præterea fortunæ parva prioris

Munera, reliquias Trojâ ex ardente receptas.

235

240

Hoc pater Anchises auro libabat ad aras :

Hoc Priami gestamen erat, quum jura vocatis
More daret populis; sceptrumque, sacerque tiaras,
Iliadumque labor vestes. multorum
Talibus Ilionei dictis, defixa Latinus
Obtutu tenet ora, soloque immobilis hæret,
Intentos volvens oculos: nec purpura regem
Picta movet, nec sceptra movent Priameïa tantùm,
Quantùm in connubio nata thalamoque moratur :
Et veteris Fauni volvit sub pectore sortem.
Hunc illum fatis externâ ab sede profectum
Portendi generum, paribusque in regna vocari
Auspiciis; huic progeniem virtute futuram hamer.
Egregiam, et totum quæ viribus occupet orbem.
Tandem lætus ait: Dî nostra incepta secundent,
Auguriumque suum. Dabitur, Trojane, quod optas.
Munera nec sperno. Non vobis, rege Latino,
Divitis uber agri Trojæve opulentia deerit.
Ipse modò Æneas (nostri si tanta cupido est,
Si jungi hospitio properat, sociusque vocari,)
Adveniat; vultus neve exhorrescat amicos.
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
Vos contrà regi mea nunc mandata referte.
Est mihi nata, viro gentis quam jungere nostræ,
Non patrio ex adyto sortes, non plurima cœlo
Monstra sinunt: generos externis affore ab oris,
Hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
Et reor, et, si quid veri mens augurat, opto.
Hæc effatus, equos numero pater eligit.omni:
Stabant ter centum nitidi in præsepibus altis.
Omnibus extemplò Teucris jubet ordine duci
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis.
Aurea pectoribus demissa monilia pendent :

245

250

255

260

265

270

275

Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum.

Absenti Æneæ currum geminosque jugales,

280

Semine ab ætherio, spirantes naribus ignem,

Illorum de gente patri quos Dædala Circe
Suppositâ de matre nothos furata creavit.
Talibus Æneadæ donis dictisque Latini
Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant.
Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
Sæva Jovis conjux, aurasque invecta tenebat;
Et lætum Ænean classemque ex æthere longo

285

Dardaniam Siculo-prospexit ab usque Pachyno.
Moliri jam tecta videt, jam fidere terræ,
Deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.
Tum, quassans caput, hæc effundit pectore dicta :
Heu stirpem invisam! et fatis contraria nostris
Fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,
Num capti potuêre capi? num incensa cremavit
Troja viros? medias acies mediosque per ignes
Invenêre viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa jacent, odiis aut exsaturata quievi.
Quin etiam patriâ excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto.
Absumptæ in Teucros vires cœlique marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
Profuit? optato conduntur Tybridis alveo,

290

295

300

Securi pelagi, atque mei. Mars perdere gentem

Immanem Lapithûm valuit: concessit in iras

305

Ipse deûm antiquam genitor Calydona Dianæ.

Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona merentem ?

Ast ego, magna Jovis conjux, nil linquere inausum

Quæ potui infelix, quæ memet in omnia verti,

Vincor ab Eneâ. Quòd si mea numina non sunt

310

Magna satìs, dubitem haud equidem implorare quod

usquam est.

Flectere si nequeo Superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis (esto) prohibere Latinis,
Atque immota manet fatis Lavinia conjux :

At trahere, atque moras tantis licet addere rebus;
At licet amborum populos exscindere regum.
Hâc gener atque socer coëant mercede suorum.
Sanguine Trojano et Rutulo dotabere, virgo
Et Bellona manet te pronuba. Nec face fantùm
Cisseïs prægnans ignes enixa jugales;
Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
Funestæque iterum recidiva in Pergama tædæ.

Hæc ubi dicta dedit, terras horrenda petivit.
Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
Infernisque ciet tenebris; cui tristia bella,
Iræque, insidiæque, et crimina noxia cordí.
Odit et ipse pater Pluton, odêre sorores

315

320

325

Tartarea monstrum: tot sese vertit in ora,
Tam sævæ facies, tot pullulat atra colubris.
Quam Juno-his acuit verbis, ac talia fatur:

330

Hunc mihi da proprium, virga sata Nocte, laborem,

Hanc operam; ne noster honos infractave cedat
Fama loco; neu connubiis ambire Latinum
Eneada possint, Italosve obsidere fines.
Tu potes unanimos armare in prælia fratres,
Atque odiis versare domos: tu verbera tectis
Funereasque inferre faces: tibi nomina mille,
Mille nocendi artes: fœcundum concute pectus,
Disjice compositam pacem, sere crimina belli :
Arma velit, poscatque simul, rapiatque juventus. <
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
Principio Latium et Laurentis tecta tyranni
Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatæ :
Quam super adventu Teucrûm, Turnique hymenæis,
Fœmineæ ardentem curæque iræque-coquebant.
Huic dea cæruleis unum de crinibus anguem
Conjicit, inque sinum præcordia ad intima subdit,
Qub furibunda domum monstro permisceat omnem.
Ille inter vestes et levia pectora lapsus
Volvitur attactu nullo, fallitque furentem,
Vipeream inspirans animam: fit tortile collo
Aurum ingens coluber; fit longæ tænia vittæ,
Innectitque comas, et membris lubricus errat.
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno
Pertentat sensus, atque ossibus implicat ignem,
Necdum animus toto percepit pectore flammam,
Molliùs, et solito matrum de more, locuta est,
Multa super natâ lacrymans, Phrygiisque hymenæis :
Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,

O genitor? nec te miseret natæque, tuique?
Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
Perfidus, alta petens abductâ virgine, prædo?
At non sic Phrygius penetrat Lacedæmona pastor,
Ledæamque Helenam Trojanas vexit ad urbes ?
Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum,
Et consanguineo toties data dextera Turno ?
Si gener externâ petitur de gente Latinis,
Idque sedet, Faunique premunt te jussa parentis;
Omnem equidem sceptris-terram quæ libera-nostris
Dissidet externam reor, et sic dicere divos.
Et Turno, si prima domûs repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres, mediæque Mycena.
His ubi nequidquam dictis experta Latinum

Contrà stare videt, penitùsque in viscera lapsum £37

335

340

345

350

355

360

365

370

Serpentis furiale malum, totamque pererrat;
Tum verò infelix, ingentibus excita monstris,
Immensam sine more furit lymphata per urbem:
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
Quem pueri magno in gyro vacua atria circum
Intenti ludo exercent; ille actus habenâ
Curvatis fertur spatiis: stupet inscia suprà
Impubesque manus, mirata volubile buxum :
Dant animos plaga. Non cursu segnior illo
Per medias urbes agitur, populosque feroces.
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
Majus adorta nefas, majoremque orsa furorem,
Evolat; et natam frondosis montibus abdit;

Quò thalamum eripiat Teucris, tædasque moretur :
Evoë Bacche, fremens, solum te virgine dignum
Vociferans: etenim molles tibi sumere thyrsos,
Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
Fama volat furiisque accensas pectore matres
Idem omnes simul ardor agit nova quærere tecta.
Deseruêre domos: ventis dant colla comasque.
Ast aliæ tremulis ululatibus æthera complent,
Pampineasque gerunt incinctæ pellibus hastas.
Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
Sustinet, ac natæ Turnique canit hymenæos,

375

380

385

390

395

Sanguineam torquens aciem; torvumque repentè e.

Clamat: Io matres, audite ubi quæque, Latinæ,

400

Si qua piis animis manet infelicis Amatæ

Gratia, si juris-materni-cura remordet;

Solvite crinales vittas, capite orgia mecum.
Talem inter silvas, inter deserta ferarum,

Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.

405

Postquam visa satìs primos acuisse furores,

Consiliumque omnemque domum vertisse Latini;
Protenus hinc fuscis tristis dea tollitur alis

Audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem

Acrisioneis Danaë fundâsse colonis,

410

Præcipiti delata noto: locus Ardea quondam

Dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen :

Sed fortuna fuit. Tectis hîc Turnus in altis
Jam mediam nigrâ carpebat nocte quietem.
Allecto torvam faciem et furialia membra
Exuit in vultus sese transformat aniles,
Et frontem obscoenam rugis arat: induit albos

415

« AnteriorContinuar »