Imagens das páginas
PDF
[ocr errors][merged small][ocr errors]

Cum vittâ crines : tum ramum innectit olivæ.
Fit Calybe, Junonis anus templique sacerdos :
Et juveni ante oculos his se cum vocibus offert :

Turne, tot incassum fusos patiêre labores,
Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis ?
Rex tibi conjugium et quæsitas sanguine dotes
Abnegat, externusque in regnum quæritur hæres.
I nunc, ingratis offer te, irrise, periclis :
Tyrrhenas, i, sterne acies ; tege pace Latinos.
Hæc adeò tibi me, placidâ quum nocte jaceres,
Ipsa palam fari omnipotens Saturnia jussit.
Quare age, et armari pubem, portisque moveri,
Lætus in arma para; et Phrygios, qui flumine pulchro
Consedêre, duces, pictasque exure carinas.
Cælestûm vis magna jubet. Rex ipse Latinus,
Ni dare conjugium, et dicto parere fatetur,
Sentiat, et tandem Turnum experiatur in armis.

Hîc juvenis, vatem irridens, sic orsa vicissim
Ore refert : Classes invectas Tybridis undam
Non, ut rere, meas effugit nuntius aures ;
Ne tantos mihi finge metus : nec regia Juno
Immemor est nostri.
Sed te victa-situ verique effæta senectus,
O mater, curis nequidquam exercet, et arma
Regum inter falsâ vatem formidine ludit.
Cura tibi, divûm effigies et templa tueri :
Bella viri pacemque gerent,-queis bella gerenda.

Talibus Allecto dictis exarsit in iras.
At juveni oranti subitus tremor occupat artus; :
Diriguêre oculi : tot Erinnys sibilat hydris,
Tantaque se facies aperit. Tum flammea torquens
Lumina, cunctantem, et quærentem dicere plura,
Repulit, et geminos erexit crinibus angues,
Verberaque insonuit, rabidoque hæc addidit ore :
En ego victa situ, quam veri effeta senectus ,
Arma inter regum falsâ formidine ludit.
Respice ad hæc : adsum dirarum ab sede sororum :
Bella manu letumque gero.
Sic effata facem juveni conjecit, et atro
Lumine fumantes fixit sub pectore tædas.

Olli somnum ingens rumpit pavor : ossaque et artus

Perfundit toto proruptus corpore sudor.
Sue Arma amens fremit; arma toro tectisque requirit.

Sævit amor ferri, et scelerata insania belli,
Ira supèr. Magno veluti quum flamma sonore

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Virgea suggeritur costis undantis aheni,
Exsultantque æstu latices : furit intus aquai
Fumidus atque altè spumis exuberat amnis :
Nec jam se capit unda; volat vapor ater ad auras.
Ergo iter ad regem, pollutâ pace, Latinum
Indicit primis juvenum, et jubet arma parari,
Tutari Italiam, detrudere finibus hostem;
Se satìs ambobus Teucrisque venire Latinisque.
Hæc ubi dicta dedit, divosque in vota vocavit,
Certatim sese Rutuli exhortantur in arma.
Hunc decus egregium formæ movet atque juventæ, ,
Hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,
Arte novâ speculata locum quo littore pulcher
Insidiis cursuque feras agitabat Iülus.
Hîc subitam canibus rabiem Cocytia virgo
Objicit, et noto nares contingit odore,
Ut cervum ardentes agerent: quæ prima laborum
Causa fuit, belloque animos accendit agrestes.
Cervus erat formâ præstanti et cornibus ingens;
Tyrrhidæ pueri quem matris ab ubere raptum
Nutribant, Tyrrheusque pater, cui regia parent
Armenta, et latè custodia credita campi.
Assuetum imperiis soror omni Silvia curâ
Mollibus intexens ornabat cornua sertis, .
Pectebatque ferum, puroque in fonte lavabat.
Ille, manum patiens, mensæque assuetus herili,
Errabat silvis, rursusque ad limina nota
Ipse domum serâ quamvis se nocte ferebat.
Hunc procul errantem rabidæ venantis Iüli
Commovere canes, fluvio quum fortè secundo
Deflueret, ripâque æstus viridante levaret.
Ipse etiam, eximiæ laudis succensus amore,
Ascanius curvo direxit spicula cornu :
Nec dextræ erranti deus abfuit; actaque multo
Perque uterum sonitu perque ilia venit arundo.
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit,
Successitque gemens stabulis ; questuque, cruentus,
Atque imploranti similis, tectum omne replebat.
Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
Auxilium vocat, et duros conclamat agrestes.
Olli (pestis enim tacitis latet aspera silvis)
Improvisi adsunt; hic torre armatus obusto,
Stipitis hic gravidi nodis : quod cuique repertum

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors]

Rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrheus,
Quadrifidam quercum cuneis ut fortè coactis
Scindebat, raptâ spirans immanè securi.
At sæva e speculis tempus dea nacta nocendi
Ardua tecta petit stabuli, et dé culmine summo
Pastorale canit signum, cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem ; quâ protenus omne
Contremuit nemus, et silvæ intonuêre profunda.
Audiit et Triviæ longè lacus ; audiit amnis
Sulfureâ Nar albus aquâ, fontesque Velini;
Et trepidæ matres pressêre ad pectora natos.
Tum verò ad vocem celeres, quâ buccina signum
Dira dedit, raptis concurrunt undique telis
Indomiti agricolæ ; nec non et Troïa pubes
Ascanio auxilium castris effundit apertis.'
Direxêre acies : non jam certamine agresti,
Stipitibus duris agitur, sudibusve præustis ;
Sed ferro ancipiti decernunt, atraque latè
Horrescit strictis seges ensibus, æraque fulgent
Sole lacessita, et lucem sub nubila jactant :
Fluctus uti primo cæpit quum albescere vento,
Paulatim sese tollit mare, et altiùs undas
Erigit, inde imo consurgit ad æthera fundo.
Hîc juvenis-primam ante aciem, stridente sagittà,
Natorum Tyrrhei fuerat qui maximus, Almo
Sternitur : hæsit enim sub gutture vulnus, et udæ .
Vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
Corpora multa virûm circà ; seniorque Galæsus,
Dum paci medium se offert, justissimus unus
Qui fuit, Ausoniisque olim ditissimus arvis :
Quinque greges illi balantûm, quina redibant
Armenta, et terram centum vertebat aratris.

Atque ea per campos æquo dum Marte geruntur,
Promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
Imbuit, et primæ commisit funera pugnæ,
Deserit Hesperiam, et, cæli conversa per auras,
Junonem victrix affatur voce superbâ :
En perfecta tibi bello discordia tristi:
Dic in amicitiam coëant, et fædera jungant;
Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros.
Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas ;
Finitimas in bella feram rumoribus urbes,
Accendamque animos insani Martis amore,
Undique ut auxilio veniant; spargam arma per agros.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

550.

Tum contrà Juno: Terrorum et fraudis abundè est:
Stant belli causæ ; pugnatur comminus armis;
Quæ fors prima dedit, sanguis novus imbuit arma:.
Talia conjugia et tales celebrent hymenæos

555
Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
Te super ætherias errare licentiùs auras
Haud pater ille velit summi regnator Olympi;
Cede locis : ego, si qua super fortuna laborum est,
Ipsa regam. Tales dederat Saturnia voces.

560
Illa autem attollit stridentes anguibus alas,
Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.
Est locus, Italiæ medio sub montibus altis,
Nobilis, et famâ multis memoratus in oris,
Amsancti valles; densis hunc frondibus atrum

565
Urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus
Dat sonitum saxis et torto vortice torrens.
Hîc specus horrendum, sævi spiracula Ditis,
Monstratur; ruptoque ingens Acheronte vorago
Pestiferas aperit fauces, queis condita Erinnys,

570 Invisum numen, terras cælumque levabat.

Nec minùs interea extremam Saturnia bello
Imponit regina manum. Ruit omnis in urbem .
Pastorum ex acie numerus : cæsosque reportant,
Almonem puerum, fædatique ora Galæsi ;

575
Implorantque deos, obtestanturque Latinum.
Turnus adest, medioque in crimine cædis et ignis
Terrorem ingeminat; Teucros in regna vocari,
Stirpem admisceri Phrygiam ; se limine pelli.
Tum, quorum attonita Baccho nemora avia matres 580
Insultant thiasis, neque enim leve nomen Amatæ,
Undique collecti coëunt, Martemque fatigant.
Ilicèt infandum cuncti contra omina bellum,
Contra fata deûm, perverso numine"poscunt ;
Certatim regis circumstant tecta Latini.

585
Ille, velut pelagi rupes immota, resistit ;
[Ut pelagi rupes, magno veniente fragore,]
Quæ sese, multis circùm latrantibus undis,
Mole tenet: scopuli nequidquam et spumea circùm
Saxa fremunt, laterique illisa refunditur alga.

590
Verùm, ubi nulla datur cæcum exsuperare potestas
Consilium, et sævæ nutu Junonis eunt res,
Multa deos aurasque pater testatus inanes,
Frangimur, heu ! fatis, inquit, ferimurque procellâ.
Ipsi has sacrilego pendetis sanguine ponas,

- 595

[ocr errors]

the

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

O miseri ! te, Turne, nefas, te triste manebit
Supplicium ; votisque deos venerabere seriş.
Nam mihi parta quies, [omnisque in limine portus ; 7
Funere felici spolior. Nee plura locutus,
Sepsit se tectis, rerumque reliquit habenas.

Mos erat Hesperio in Latio, quem protenus urbes
Albanæ coluêre sacrum, nunc maxima rerum
Roma colit, quum prima movent in prælia Martem,
Sive Getis inferre manu lacrymabile bellum,
Hyrcanisve, Arabisve-parant, seu tendere ad Indos,
Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa.
Sunt geminæ belli portæ, sic nomine dicunt,
Relligione sacræ, et sævi formidine Martis :
Centum ærei claudunt vectes, æternaque ferri
Robora ; nec custos absistit limine Janus
Has, ubi certa sedet patribus sententia pugnæ,
Ipse, Quirinali trabeâ cinctuque Gabino
Insignis, reserat stridentia limina consul;
Ipse vocat pugnas : sequitur tum cætera pubes,
Æreaque assensu conspirant cornua rauco.
Hoc et tum Æneadis indicere bella Latinus
More jubebatur, tristesque recludere portas.
Abstinuit tactu pater, aversusque refugit
Foda ministeria, et cæcis se condidit umbris.
Tum regina deûm, cælo delapsa, morantes
Impulit ipsa manu portas, et cardine verso
Belli ferratos rupit Saturnia postes.
Ardet inexcita Ausonia atque immobilis antè :
Pars pedes ire parat campis ; pars arduus altis
Pulverulentus equis furit : omnes arma requirunt:
Pars leves clypeos et spicula lucida tergunt
Arvinâ pingui, subiguntque in cote secures;
Signaque ferre juvat, sonitusque audire tubarum.
Quinque adeò magnæ positis incudibus urbes
Tela novant ; Atina potens, Tiburque superbum,
Ardea, Crustumerique, et turrigeræ Antemnæ.
Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas
Umbonum crates ; alii thoracas ahenos,
Aut leves ocreas lento ducunt argento.
Vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri
Cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
Classica jamque sonant: it bello tessera signum.
Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementes

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »