Imagens das páginas
PDF
ePub

Ad juga cogit equos, clypeumque auroque trilicem
Loricam induitur, fidoque accingitur ense.

Pandite nunc Helicona, Dex, cantusque movete;
Qui bello exciti reges; quæ quemque secutæ
Complêrint campos-acies; quibus Itala jam tum
Floruerit terra alma viris; quibus arserit armis.
Et meministis enim, Divæ, et memorare potestis:
Ad nos vix tenuis famæ perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
Contemptor divûm-Mezentius, agminaque armat.
Filius huic juxtà Lausus, quo pulchrior alter
Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni.
Lausus, equûm domitor, debellatorque ferarum,
Ducit Ágyllinâ nequidquam ex urbe secutos
Mille viros; dignus patriis qui latior esset
Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.

Post hos insignem palmâ per gramina currum

640

645

650

655

Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro

Pulcher Aventinus; clypeoque, insigne paternum,

Centum angues, cinctamque gerit serpentibus hydram :
Collis Aventini silvâ quem Rhea sacerdos

Furtivum partu sub-luminis edidit-oras,

660

Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor,
Geryone exstincto, Tirynthius attigit arva,
Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas.
Pila manu sævosque gerunt in bella dolones;
Et tereti pugnant mucrone, veruque Sabello.
Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
Terribili impexum setâ, cum dentibus albis,
Indutus capiti: sic regia tecta subibat
Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu.
Tum gemini fratres Tiburtia monia linquunt,

Fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Coras, Argiva juventus;
Et primam ante aciem densa inter tela feruntur :

Ceu duo-nubigenæ quum vertice montis ab alto fill
Descendunt-Centauri, Homolen Othrymque nivalém
Linquentes cursu rapido: dat euntibus ingens
Silva locum, et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Prænestinæ fundator defuit urbis,
Vulcano genitum pecora inter agrestia regem,
Inventumque focis, omnis quem credidit ætas,
Cæculus. Hunc legio latè comitatur agrestis;

665

670

675

680

Quique altum Præneste viri, quique arva Gabinæ
Junonis, gelidumque Anienem, et roscida rivis
Hernica saxa colunt; quos, dives Anagnia, pascis ;
Quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma,
Nec clypei currusve sonant: pars maxima glandes
Liventis plumbi spargit: pars spicula gestat
Bina manu; fulvosque lupi de pelle galeros
Tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri
Instituêre pedis, crudus tegit altera pero.

At Messapus equûm domitor, Neptunia proles,
Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
Jam pridem resides populos desuetaque bello
Agmina in arma vocat subitò, ferrumque retractat.
Hi Fescenninas acies, quosque Faliscos;
Hi Soractis habent arces, Flaviniaque arva,
Et Cimini cum monte lacum, lucosque Capenos.
Ibant æquati numero, regemque canebant :
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni,
Quum sese e pastu referunt, et longa canoros

685

690

695

700

Dant per colla modos; sonat amnis, et Asia longè
Pulsa palus.

Nec quisquam æratas acies ex agmine tanto

Misceri putet; aëriam sed gurgite ab alto

Urgeri volucrum raucarum ad littora nubem.
Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum
Agmen agens Clausus, magnique ipse agminis instar,
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Unâ ingens Amiterna cohors, priscique Quirites,
Ereti manus omnis, oliviferæque Mutuscæ;

*705

710

Qui Nomentum urbem, qui rosea rura Velini,
Qui Tetricæ horrentes rupes, montemque Severum,
Casperiamque colunt, Forulosque, et flumen Himella;
Qui Tybrim Fabarimque bibunt; quos frigida misit
Nursia, et Hortinæ classes, populique Latini;
Quosque secans infaustum interluit Allia nomen :
Quàm multi Libyco volvuntur marmore fluctus,
Sævus ubi Orion hibernis conditur undis;
Vel quàm sole novo dense torrentur aristæ,
Aut Hermi campo, aut Lycia flaventibus arvis.
Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.

Hinc Agamemnonius, Trojani nominis hostis,
Curru jungit Halesus equos, Turnoque feroces
Mille rapit populos: vertunt felicia Baccho

715

720

725

Massica qui rastris, et quos de collibus altis
Aurunci misêre patres, Sidicinaque juxtà
Equora, quique Cales linquunt, amnisque vadosi
Accola Vulturni, pariterque Saticulus asper,
Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis
Tela, sed hæc lento mos est aptare flagello;
Lævas cætra tegit; falcati comminus enses.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Ebale, quem generâsse Telon Sebethide nymphâ
Fertur, Teleboûm Capreas quum-regna teneret
Jam senior; patriis sed non et filius arvis
Contentus, latè jam tum ditione premebat
Sarrastes populos, et quæ rigat æquora Sarnus,

Quique Rufras, Batulumque tenent, atque arva Celennæ,

[blocks in formation]

maliferæ despectant monia Abellæ :

Teutonico ritu soliti torquere cateias;

Eratæque micant peltæ, micat æreus ensis.

Et te montosæ misêre in prælia Nersæ,

Tegmina queis capitum raptus de suberé cortex; *

730

735

740

Ufens, insignem famâ et felicibus armis;
Horrida præcipuè cui gens, assuetaque multo
Venatu nemorum, duris Aquicula glebis :
Armati terram exercent, semperque recentes
Convectare juvat prædas, et vivere rapto.

Quin et Marrubiâ venit de gente sacerdos,
Fronde super galeam et felici comptus olivâ,
Archippi regis missu, fortissimus Umbro:
Vipereo generi et graviter spirantibus hydris
Spargere qui somnos cantuque manuque solebat,
Mulcebatque iras, et morsus arte levabat.
Sed non Dardaniæ medicari cuspidis ictum
Evaluit; neque eum juvêre in vulnera cantus
Somniferi, et Marsis quæsitæ montibus herbæ.
Te nemus Anguitiæ, vitreâ te Fucinus undâ,
Te liquidi flevêre lacus.

Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello
Virbius; insignem quem mater Aricia misit,
Eductum Egeria lucis, humentia circum
Littora, pinguis ubi et placabilis ara Dianæ.
Namque ferunt famâ Hippolytum, postquam arte

novercæ

Occiderit, patriasque explêrit sanguine pœnas
Turbatis distractus equis, ad sidera rursus
Ætheria et superas cœli venisse sub auras,

745

750

755

760

765

Pæoniis revocatum herbis et amore Dianæ.

Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris

770

Mortalem infernis ad lumina surgere vitæ,

Ipse-repertorem medicinæ talis et artis

Fulmine Phobigenam Stygias-detrusit ad undas.
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
Sedibus, et nymphæ Egeriæ nemorique relegat;
Solus ubi in silvis Italis ignobilis ævum
Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset.
Unde etiam templo Trivia lucisque sacratis
Cornipedes areentur equi, quòd littore currum
Et juvenem monstris pavidi effudêre marinis.
Filius ardentes haud seciùs æquore campi
Exercebat equos, curruque in bella ruebat.

Ipse inter primos præstanti corpore Turnus
Vertitur, arma tenens, et toto vertice suprà est.
Cui triplici crinita jubâ galea alta Chimæram
Sustinet, Ætnæos efflantem faucibus ignes :

775

780

785

Tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,

Quàm magis effuso crudescunt sanguine pugnæ.
At levem clypeum sublatis cornibus Io

Auro insignibat, jam setis obsita, jam bos,

790

Argumentum ingens, et custos virginis Argus,
Cælatâque amnem fundens pater Inachus urnâ.
Insequitur nimbus peditum, clypeataque totis
Agmina densentur campis, Argivaque pubes,
Auruncæque manus, Rutuli, veteresque Sicani,
Et Sacranæ acies, et picti scuta Labici;
Qui- saltus, Tiberine, tuos, sacrumque Numici
Littus arant, Rutulosque exercent vomere colles,
Circumque jugum; queis Jupiter Anxurus arvis
Præsidet, et viridi gaudens Feronia luco;
Quâ Saturæ jacet atra palus, gelidusque-per imas
Quærit iter valles atque in mare conditur Ufens.

Hos super advenit Volscâ de gente Camilla,
Agmen agens equitum, et florentes ære catervas,
Bellatrix: non illa colo calathisve Minervæ
Fœmineas assueta manus; sed prælia virgo
Dura pati, cursuque pedum prævertere ventos.
Illa vel intactæ segetis per summa volaret
Gramina, nec teneras cursu læsisset aristas:
Vel mare per medium, fluctu suspensa tumenti,
Ferret iter, celeres nec tingeret æquore plantas.
Illam omnis tectis agrisque effusa juventus

795

800

805

810

Turbaque miratur matrum, et prospectat euntem,
Attonitis inhians animis; ut regius ostro
Velet honos leves humeros; ut fibula crinem
Auro internectat; Lyciam ut gerat ipsa pharetram,
Et pastoralem prefixâ cuspide myrtum.

815

ENEIDOS

LIBER OCTAVUS.

Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce
Extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu,
Utque acres concussit equos, utque impulit arma;
Extemplò turbati animi; simul omne tumultu
Conjurat trepido Latium, sævitque juventus
Effera. Ductores primi, Messapus, et Ufens,
Contemptorque deûm Mezentius, undique cogunt
Auxilia, et latos vastant cultoribus agros.
Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
Qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros,
Advectum Ænean classi, victosque Penates
Inferre, et fatis regem se dicere posci,
Edoceat, multasque viro se adjungere gentes
Dardanio, et latè Latio increbrescere nomen :
Quid struat his cœptis, quem, si fortuna sequatur,
Eventum pugnæ cupiat, manifestiùs ipsi,
Quàm Turno regi aut regi apparere Latino.

5

10

15

Talia per Latium: quæ Laomedontius heros Cuncta videns, magno curarum fluctuat æstu,

Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
In partesque rapit varias, perque omnia versat.
Sicut aquæ tremulum labris ubi lumen ahenis,
Sole repercussum, aut radiantis imagine lunæ,
Omnia pervolitat latè loca; jamque sub auras
Erigitur, summique ferit laquearia tecti.
Nox erat, et terras animalia fessa per omnes,
Alituum pecudumque genus, sopor altus habebat;
Quum pater in ripâ gelidique sub ætheris axe
Eneas, tristi turbatus pectora bello,

Procubuit, seramque dedit per membra quietem.
Huic deus ipse loci, fluvio Tiberinus.amono,
Populeas inter senior se attollere frondes

20

25

30

« AnteriorContinuar »