Imagens das páginas
PDF

Conjugis ut magicis sanos avertere sacris
Experiar sensus : nihil hîc nisi carmina desunt.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Carmina vel cælo possunt deducere Lunam :
Carminibus Circe socios mutavit Ulyssei;
Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Terna tibi hæc primùm triplici diversa colore
Licia circumdo, terque hæc altaria circum
Effigiem duco : numero deus impare gaudet.

75 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;
Necte, Amarylli, modò: et, Veneris, dic, vincula necto.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
- Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit
Uno eodemque igni; sic nostro Daphnis amore.
Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros :
Daphnis me malus urit; ego hanc in Daphnide laurum.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Talis amor Daphnin, qualis quum fessa juvencum. 85
Per nemora atque altos quærendo bucula lucos
Propter aquæ rivum viridi procumbit in ulvâ
Perdita, nec seræ meminit decedere nocti,
Talis amor teneat; nec sit mihi cura mederi.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. 90

Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
Pignora cara sui, quæ nunc ego, limine in ipso,
Terra, tibi mando: debent hæc pignora Daphnin.'
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.

Has herbas atque hæc Ponto mihi lecta venena
Ipse dedit Mæris : nascuntur plurima Ponto.
His ego sæpè lupum fieri et se condere silvis
Merin, sæpè animas imis excire sepulcris,
· Atque satas aliò vidi traducere messes.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.' 100
· Fer. cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti
Transque caput jace; nec respexeris. His ego Daphnin
Aggrediar : nihil ille deos, nil carmina, curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Adspice: corripuit tremulis altaria flammis

105 Sponte suâ, dum ferre moror, cinis ipser, Bonum sit! Nescio quid certè est; et Hylax in limine latrat. Credimus? an qui amant ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe.venit, jam parcite, carmina, Daphnis.

[blocks in formation]
[ocr errors]

LYCIDAS.
Quò te, Meri, pedes ? an, quò via ducit, in urbem ?

M@RIS.
O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
(Quod nunquam veriti sumus) ut-possessor agelli
Diceret, “ Hæc mea sunt; veteres, migrate, coloni."
Nunc victi, tristes, quoniam fors-omnia versat,
Hos illi (quod nec bene vertat!) mittimus hædos.

LYCIDAS.
Certè equidem audieram; quâ se subducere colles
Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,
Usque ad aquam et veteres, jam fracta cacumina, fagos,
Omnia carminibus vestrum servâsse Menalcan.

10
MERIS.
Audieras; et fama fuit: sed carmina tantùm .
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantùm
Chaonias dicunt, aquilâ veniente, columbas.
Quòd nisi me quâcumque novas incidere lites
Antè sinistra cayâ monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moris, nec viveret ipse Menalcas.

LYCIDAS. Heu! cadit in quemquam tantum scelus! heu! tua nobis Penè simul tecum solatia rapta, Menalca ! Quis caneret Nymphas ? quis humum florentibus herbis Spargeret, aut viridi fontes induceret umbrâ ?

20 Vel quæ sublegi tacitus tibi carmina nuper, Quum te ad delicias-ferres Amaryllida nostras ? “ Tityre, dum redea, brevis est via, pasce capellas; . Et potum pastas age, Tityre; et inter agendum Occursare capro, cornu ferit ille, caveto."

MERĮs
Immo hæc quæ Varo, necdum perfecta, canebat:
“Vare, tuum nomen (superet modò Mantua nobis,
Mantua væ miseræ nimiùm vicina Cremonæ !)
Cantantes sublimè ferent ad sidera cýcni:”

15

[merged small][ocr errors][merged small]

LYCIDAS.
Sic tua Cymeas fugiant examina taxos !
Sic cytiso pastæ distendant ubera vaccæ !
Incipe, si quid habes. Et me fecêre poëtam
Pierides ; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores: sed non ego credulus illis ;
Nam neque adhuc Varo videor nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter strepere anser olores. ,

MERIS.
Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.
“ Huc ades, o Galatea : quis est nam ludus in undis ?
Hîc ver purpureum; varios hîc flumina circum
Fundit humus flores; hîc candida populus antro
Imminet, et lentæ texunt umbracula vites.
Huc ades : insani feriant sine littora fluctus."

LYCIDAS.
Quid, quæ te purâ solum sub nocte canentem .
Audieram ? Numeros memini, si verba tenerem.

MERIS.
“Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus ? :
Ecce Dionæi processit Cæsaris astrum;
Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.
Insere, Daphni, piros : carpent tua poma nepotes."
- Omnia fert ætas, animum quoque. Sæpè ego longos
Cantando puerum memini me condere soles :
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Mærin
Jam fugit ipsa : lupi Merin vidêre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi sæpè Menalcas.

LYCIDAS.
Causando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet æquor, et omnes
(Adspice) ventosi ceciderunt murmuris auræ.
Hinc adeò media est nobis via; namque sepulcrum
Incipit apparere Bianoris. Hîc ubi densas
Agricolæ stringunt frondes, hîc, Meri, canamus;
Hîc hædos depone : tamen veniemus in urbem.
Aut, si nox pluviam ne colligat antè veremur,
Cantantes licet usque (minùs via lædat) eamus :
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

[merged small][ocr errors]

MERIS.
Desine plura, puer; et quod nunc instat agamus.
Carmina tum meliùs, quum venerit ipse, canemus.

ECLOGA X..

15

GALLUS.
EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem :
Pauca-meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo ?
Sic tibi, quum fluctus subterlabêre Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam!
Incipe: sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis; respondent omnia silvæ.

Quæ nemora, aut qui vos saltus habuêre, puellæ
Naïdes, indigno quum Gallus amore periret ?

Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi **Ulla moram fecêre, neque Aonia Aganippe.

Illum etiam lauri, etiam flevere myrica';
Pinifer illum etiam solâ sub rupe jacentem
Mänalus et gelidi fleverunt saxa Lycæi.
Stant et oves circùm ; nostri nec pænitet illas :
Nec te peniteat pecoris, divine poëta;
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis."

Venit et upilio; tardi venêre bubulci;
Uvidus hibernâ venit de glande Menalcas:
Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi ? Venit Apollo :
. Galle, quid insanis ? inquit: tua cura Lycoris-
Perque nives alium perque horrida castra secuta est.
Venit et agresti capitis Silvanus honore,
Florentes ferulas et grandia lilia quassans.
Pan, deus Arcadiæ, venit, quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem :
Ecquis erit modus ? inquit; Amor-non talia curat :
Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ.

Tristis at ille, Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus hæc vestris : soli cantare periti So Rube.co
Arcades. O mihi tum quàm molliter ossa quiescant,

Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ !
Certè, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas ?
Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra),
Mecum inter salices lentâ sub vite jaceret:
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hîc gelidi fontes, hîc mollia prata, Lycori-;
Hîc nemus : hîc ipso tecum consumerer ævo.

Nunc insanus amor duri te Martis in armis
Tela inter media, atque adversos detinet hostes :
Tu procul a patriâ (neo sit mihi credere tantum!)
Alpinas, ah dura! -nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah! te ne frigora lædant !
Ah! tibi ne teneras glacies secet aspera plantas !

Ibo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avenâ.
Certum est in silvis, inter spelæa ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus : crescent illæ ; crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt ,
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus :
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes.
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula : tanquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat!
Jam neque Hamadryades rursum nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsæ, rursum concedite, silvæ :
Non illum nostri possunt mutare labores;
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ;
Nec si, quum moriens altâ liber aret in ulmo,
Æthiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.

Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poëtam,
Dum sedet, et gracili fiscellam-texit hibisco, -".
Pierides : vos hæc facietis maxima Gallo;
Gallo, cujus amor tantùm mihi crescit in horas,
Quantùm vere novo viridis se subjicit alnus.

Surgamus : solet esse gravis cantantibus umbra; Juniperi gravis.umbra: nocent et frugibus umbræ. Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.

« AnteriorContinuar »