Exercete, viri, tauros, serite hordea campis, Usque sub extremum,brumæ intractabilis, imbrem ; Nec non et lini segetem et Cereale papaver Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere rastris, Dum siccâ tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio: tum te quoque, medica, putres- Accipiunt sulci, et milio venit annua cura, -Candidus auratis aperit quum-cornibus annum Taurus, et averso cedens Canis accidit-astro. At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum, solisque instabis aristis;
Antè tibi Eos Atlantides abscondantur, p. Gnosiaque ardentis decedat stella Coronæ, Debita quàm sulcis committas semina, quàmque Invitæ properes anni spem credere terræ. Multi ante occasum Maiæ cœpêre: sed illos Expectata seges- vanis elusit aristis.
Si verò viciamque seres vilemque faselum, Nec Pelusiaca curam aspernabere lentis; Haud obscura-cadens mittet tibi signa Boötes+ Incipe, et ad medias sementem extende pruinas. Idcirco certis dimensum partibus orbem- Per duodena regit mundi-sol aureus-astra. Quinque tenent cœlum zone; quarum una corusco Semper sole rubens et torrida semper ab igni : Quam circum extremæ dextrâ lævâque trahuntur Cæruleâ glacie concretæ atque imbribus atris : Has inter mediamque, duæ mortalibus ægris -Munere concessæ divûm; via secta per ambas, Obliquus quâ se signorum verteret ordo. Mundus, ut ad Scythiam Rhipæasque arduus-arces Consurgit, premitur Libya devexus in austros. ? Hic vertex nobis semper sublimis: at illum Sub pedibus Styatra videt, Manesque profundi. Maximus hîc flexu sinuoso elabitur Anguis Circùm, perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos oceani metuentes æquore tingi : Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox Semper et obtentâ densantur nocte tenebræ ; Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit; Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper. Hinc-tempestates dubio prædiscere cœlo Possumus, hinc messisque diem, tempusque serendi;
Et quando infidum remis impellere marmor -Conveniat; quando armatas deducere classes, Aut-tempestivam silvis evertere pinum. Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus, Temporibusque parem diversis quatuor annum. Frigidus agricolam si quando continet imber, de Multa, forent quæ mox cœlo properanda sereno, Maturare datur: durum procudit arator Vomeris obtusi dentem; cavat arbore lintres; Aut pecori signum, aut numeros impressit acervis : Exacuunt alii vallos furcasque bicornes, Atque Amerina parant lentæ retinacula viti : Nunc facilis-rubeâ texatur fiscina virgâ ; Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Quippe etiam festis quædam exercere diebus Fas et jura sinunt: rivos deducere nulla Relligio vetuit, segeti prætendere sepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres, Balantumque gregem fluvio mersare salubri : Sæpè oleo tardi-costas agitator aselli
Vilibus aut onerat pomis; lapidemque revertens- Incusum, aut atræ massam picis, urbe reportat. Ipsa dies alios alio dedit ordine tuna
Felices operum. Quintam fuge; pallidus Orcus, Eumenidesque sata; tum partu Terra nefando Cœumque Tapetumque creat, sævumque Typhœa, Et conjuratos cœlum rescindere fratres-:
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam
Scilicet, atque Ossæ frondosum involvere Olympum ;
Ter Pater exstructos disjecit fulmine montes.
Septima post decimam felix et ponere vitem,
Et prensos domitare boves, et licia telæ Addere: nona fugæ melior, contraria furtis.
Multa adeò gelidâ meliùs se nocte dedêre, Aut quum sole novo terras irrorat Eous: Nocte leves meliùs stipulæ, nocte arida prata, Tondentur; noctes lentus non deficit humor. Et quidam seros- hiberni ad luminis ignes Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto : Interea longum cantu solata laborem, Arguto conjux percurrit pectine telas, Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem, Et foliis undam trepidi despumat aheni. At rubicunda Ceres medio succiditur æstu,
Et medio tostas æstu terit area fruges. Nudus ara, sere nudus: hiems ignava colono. Frigoribus parto agricolæ plerumque fruuntur, Mutuaque inter se læti convivia curant. Invitat genialis hiems, curasque resolvit : Ceu pressa quum jam portum tetigêre carinæ
Puppibus et læti nautæ imposuêre coronas.
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus,
Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta; Tum-gruibus pedicas, et retia ponere cervis, Auritosque sequi lepores, tum figere damas Stuppea torquentem Balearis verbera fundæ, Quum nix alta jacet, glaciem quum flumina trudunt. Quid tempestates autumni et sidera dicam ? Atque, ubi jam breviorque dies et mollior æstas, Quæ vigilanda viris, vel quum ruit imbriferum ver, Spicea jam campis quum-messis inhorruit, et quum Frumenta in viridi stipulâ lactentia turgent? Sæpè ego, quum flavis messorem induceret arvis Agricola, et fragili jám stringeret hordea culmo, Omnia ventorum concurrere prælia-vidi, Quæ gravidam latè segetem ab radicibus imis Sublime expulsam-eruerent; ita turbine nigro Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantes. Sæpè etiam immensum cœlo venit agmen aquarum, Et fœdam glomerant tempestatem imbribus atris Collectæ ex alto nubes; ruit arduus æther, Et pluviâ ingenti sata læta boumque labores Diluit; implentur fossæ, et cava flumina crescunt Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus æquor. Ipse Pater, mediâ nimborum in nocte, coruscâ Fulmina molitur dextrâ ; quo maxima motu Terra tremit, fugêre feræ, et mortalia corda Per gentes humilis-stravit pavor: ille flagranti Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo Dejicit; ingeminant austri et densissimus imber; Nunc nemora ingenti vento, nunc littora, plangunt. Hoc metuens, cœli menses et sidera serva, Frigida Saturni sese quò stella receptet, Quos ignis cœli Cyllenius erret in orbes.
In primis venerare deos, atque annua magnæ Sacra refer Cereri, lætis operatus in herbis, Extremæ sub casum hiemis, jam vere sereno : Tunc pingues agni, et tunc mollissima vina,
Tunc somni dulces, densæque in montibus umbra. Cuncta-tibi Cererem pubes agrestis adoret ;
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho;
Terque novas circum felix eat hostia fruges, Omnis, quam, chorus et socii comitentur ovantes, Et Cererem clamore vocent in tecta: neque antè Falcem maturis quisquam supponat aristis, Quàm Cereri, tortâ redimitus tempora quercu, Det motus incompositos, et carmina dicat.
Atque hæc ut certis possimus discere signis, Estusque pluviasque et agentes frigora ventos, Ipse Pater statuit quid menstrua luna moneret, Quo signo caderent austri, quid sæpè videntes Agricolæ propiùs stabulis armenta tenerent.
Continuò, ventis surgentibus, aut freta ponti Incipiunt agitata tumescere, et aridus-altis Montibus audiri fragor, aut resonantia longè Littora misceri, et nemorum increbrescere murmur. Jam sibi tum curvis malè temperat unda carinis, Quum medio celeres revolant ex æquore mergi, Clamoremque ferunt ad littora; quumque marinæ In sicco ludunt fulicæ; notasque paludes Deserit atque altam supra volat ardea nubem. Sæpè etiam-stellas, vento impendente, videbis Præcipites cœlo labi, noctisque per umbram Flammarum longos a tergo albescere tractus; Sæpè levem paleam et frondes volitare caducas, Aut summâ nantes in aquâ colludere plumas. At Boreæ de parte trucis quum fulminat, et quum Eurique Zephyrique tonat domus; omnia-plenis Rura natant fossis, atque omnis navita ponto Humida vela legit. Nunquam-imprudentibus imber Obfuit: aut illum surgentem vallibus imis Aëriæ fugêre grues; aut bucula, cœlum Suspiciens, patulis captavit naribus auras; Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo; Et veterem in limo-ranæ cecinêre querelam ; Sæpiùs et tectis penetralibus extulit ova Angustum formica terens iter; et bibit ingens Arcus; et e pastu decedens agmine magno
Corvorum increpuit densis exercitus alis.
Jam varias pelagi volucres, et quæ- Asia circum
Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,
Certatim largos humeris infundere rores,
Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas, Et studio incassum videas gestire lavandi; Tum cornix plenâ pluviam vocat improba voce, Et sola in siccâ secum spatiatur arenâ. Ne nocturna quidem carpentes pensa puellæ Nescivêre hiemem, testâ quum ardente viderent Scintillare oleum et putres concrescere fungos.
Nec minùs ex imbri soles et aperta serena Prospicere, et certis poteris cognoscere signis : Nam neque tum stellis acies obtusa videtur; Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna; Tenuia nec lanæ per cœlum vellera ferri; Non tepidum ad solem pennas in littore pandunt Dilecta Thetidi alcyones; non ore solutos
Immundi meminêre sues jactare maniplos:
At nebulæ magis ima petunt, campoque recumbunt;
Solis et occasum servans de culmine summo
Nequidquam seros exercet noctua cantus : Apparet liquido sublimis in aëre Nisus, Et pro purpureo pœnas dat Scylla capillo; Quâcumque illa levem fugiens secat æthera pennis, Ecce inimicus atrox magno stridore per auras Insequitur Nisus; quâ se fert Nisus ad auras, Illa levem fugiens raptim secat æthera pennis: Tum liquidas corvi presso ter gutture voces Aut quater ingeminant; et sæpè cubilibus altis, Nescio quâ præter solitum dulcedine læti, Inter se in foliis strepitant; juvat, imbribus actis, Progeniem parvam dulcesque revisere nidos.
Haud equidem credo quia sit divinitùs illis
Ingenium, aut rerum fato prudentia major : Verùm, ubi tempestas et cœli mobilis humor
• Mutavêre vias, et Jupiter uvidus austris
Denset erant quæ rara modò, et quæ densa relaxat, Vertuntur species animorum, et pectora motus Nunc alios, alios dum nubila ventus agebat, Concipiunt: hinc ille avium concentus in agris, Et lætæ pecudes, et ovantes gutture corvi.
Si verò solem ad rapidum lunasque sequentes Ordine respicies, nunquam te crastina fallet Hora, neque insidiis noctis capiêre serenæ. Luna revertentes quum primùm colligit ignes, Si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu, Maximus agricolis pelagoque parabitur imber :
« AnteriorContinuar » |