Imagens das páginas
PDF

210

215

220

225

230

Exercete, viri, tauros, serite hordea campis,
Usque sub extremum, brumæ intractabilis, imbrem;
Nec non et lini segetem et Cereale papaver
Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere rastris,
Dum siccâ tellure licet, dum nubila pendent.

Vere fabis satio : tum te quoque, medica, putres-
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura,
Candidus auratis aperit quum cornibus annum
Taurus, et averso cedens Canis accidit-astro.

At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis;
Antè tibi Eoæ Atlantides abscondantur, Inc
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronæ,
Debita quàm sulcis committas -semina, quàmque
Invitæ properes anni spem credere terræ.
Multi ante occasum Maiæ cæpêre : sed illos
Expectata seges vanis elusit aristis.

Si verò viciamque seres vilemque faselum,
Nec Pelusiacæ curam aspernabere lentis ;
Haud obscura-cadens mittet tibi signa Boötes:
Incipe, et ad medias sementem extende-pruinas.

Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi sol aureus-astra. ·
Quinque tenent cælum zonæ; quarum una corusco
Semper sole rubens et torrida semper ab igni :
Quam circum extremæ dextrâ lævâque trahuntur
Cæruleâ glacie concretæ atque imbribus atris :
Has inter mediamque, duæ mortalibus ægris
-Munere concessæ divûm; via secta per ambas,
Obliquus quâ se signorum verteret ordo.
Mundus, ut ad Scythiam Rhipæasque arduus-arces
Consurgit, premitur Libyæ devexus in austros. ??..
Hic vertex nobis semper sublimis : at illumi
Sub pedibus Styxmatra videt, Manesque profundi.
Maximus hîc flexu sinuoso elabitur Anguis
Circùm, perque duas in morem fluminis Arctos,
Arctos oceani metuentes æquore tingi:
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox
Semper et obtentâ densantur nocte tenebræ ;
Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit;
Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anbelis,
Illic sera rubens-accendit lumina Vesper.

Hinc-tempestates dubio prædiscere colo
Possumus, hinc messisque diem, tempusque serendi;

235

240

245

250

255

265

275

Et quando infidum remis impellere marmor
Conveniat; quando armatas deducere classes,
Aut-tempestivam silvis evertere pinum.
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quatuor annum.

Frigidus agricolam si quando continet imber, rerne
Multa, forent quæ mox celo properanda sereno,
Maturare datur : durum procudit-arator
Vomeris obtusi dentem ; cavat arbore lintres;
Aut pecori signum, aut numeros impressit acervis :
Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,
Atque Amerina parant lentæ retinacula viti :
Nunc facilis rubeâ texatur fiscina virgâ ;
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.

Quippe etiam festis quædam exercere diebus
Fas et jura sinunt: rivos deducere nulla
Relligio vetuit, segeti prætendere sepem, .
Insidias avibus moliri, incendere vepres,
Balantumque gregem fluvio mersare salubri :
Sæpè oleo tardi-costas agitator aselli
Vilibus aut onerat pomis; lapidemque revertens .
Incusum, aut atræ massam picis, urbe reportat.

Ipsa dies alios alio dedit ordine tuna
Felices operum. Quintam fuge ; pallidus Orcus,
Eumenidesque satæ ; tum partu Terra nefando.
Cæumque Iapetumque creat, sævumque Typhea,
Et conjuratos coelum rescindere fratres:
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam
Scilicet, atque Ossæ frondosum involvere Olympum ;
Ter Pater exstructos disjecit fulmine montes.
Septima post decimam felix et ponere vitem,
Et prensos domitare boves, et licia tela
Addere: nona fugæ melior, contraria furtis.

Multa adeò gelidâ meliùs se-nocte dedêre,
Aut quum sole novo terras irrorat Eous:
Nocte leves-meliùs stipulæ, nocte arida prata,
Tondentur; noctes lentus non deficit humor.'
Et quidam seros-hiberni ad luminis ignes
Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto :
Interea longum cantu solata laborem,
Arguto conjux percurrit pectine telas,
Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem,
Et foliis undam trepidi despumat aheni.
At rubicunda Ceres medio succiditur æstu, . -

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Et medio tostas æstu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus : hiems ignava colono.

Frigoribus parto agricolæ plerumque fruuntur, 300
Mutuaque inter se læti convivia curant.
Invitat genialis hiems, curasque resolvit: .
Ceu pressæ quum jam portum tetigêre carinæ in 'n
Puppibus et læti nautæ imposuere coronas.
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus, a "* 305
Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta;
Tumr gruibus pedicas, et retia ponere cervis,
Auritosque sequi lepores, tum figere damas.
Stuppea torquentem Balearis verbera fundæ,
Quum nix alta jacet, glaciem quum flumina trudunt. 310

Quid tempestates autumni et sidera dicam ? Atque, ubi jam breviorque dies et mollior æstas, Quæ vigilanda viris, vel quum ruit imbriferum ver, Spicea jam campis quum-messis inhorruit, et quum Frumenta in viridi stipulâ lactentia turgent ?

315 Sæpè ego, quum flavis messorem induceret arvis Agricola, et fragili jám stringeret hordea culmo, Omnia ventorum concurrere prcelia-vidi, in .. Quæ gravidam latè segeteni ab radicibus imis 1:.. Sublimè expulsam eruerent; ita turbine nigro Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantes. Sæpè etiam immensum coelo venit agmen aquarum, Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris Collectæ ex alto nubes ; ruit arduus æther, Et pluviâ ingenti sata læta boumque labores ... 325 Diluit; implentur fossæ, et cava flumina creseunt. Cum sonitu, fervetquc fretis spirantibus æquor. Ipse Pater, mediâ nimborum in nocte, corusca Fulmina molitur dextrâ ; quo maxima motu Terra tremit, fugêre feræ, et mortalia corda

330 Per gentes humilis stravit pavor: ille flagrantia Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo Dejicit; ingeminant austri et densissimus imber; Nunc nemora ingenti vento, nunc littora, plangunt. Hoc metuens, cæli menses et sidera serva,

335 Frigida Saturni sese quò stella receptet, Quos ignis cæli Cyllenius erret in orbes.

In primis venerare deos, atque annua magnæ Sacra refer Cereri, lætis operatus in herbis, Extremæ sub casum hiemis, jam vere sereno:

340 Tunc pingues agni, et tunc mollissima vina, 7:6

10

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Tunc somni dulces, densæque in montibus umbræ.
Cuncta-tibi Cererem pubes-agrestis adoret;
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho;
Terque novas circum felix eat hostia fruges,
Omnis, quam, chorus et socii comitentur ovantes,
Et Cererem clamore vocent in tecta : neque antè
Falcem maturis quisquam supponat aristis,
Quàm-Cereri, tortâ redimitus tempora quercu,
Det motus incompositos, et carmina dicat.
. Atque hæc ut certis possimus discere signis,
Æstusque pluviasque et agentes frigora ventos,
Ipse Pater statuit quid menstrua luna moneret,
Quo signo caderent austri, quid sæpè videntes
Agricolæ propiùs stabulis armenta tenerent.

Continuò, ventis surgentibus, aut freta ponti
Incipiunt agitata tumescere, et aridus altis
Montibus audiri fragor, aut resonantia longè
Littora misceri, et nemorum increbrescere murmur.
Jam sibi tum curvis malè temperat unda carinis,
Quum medio celeres revolant ex æquore mergi,
Clamoremque ferunt ad littora ; quumque marina
In sicco ludunt fulicæ ; notasque paludes
Deserit atque altam supra volat ardea nubem.
Sæpè etiam-stellas, vento impendente, videbis.
Præcipites coelo labi, noctisque per umbram
Flammarum longos a tergo albescere tractus;
Sæpè levem paleam et-frondes volitare caducas,
Aut summâ nantes in aquâ colludere plumas.'
At Boreæ de parte trucis quum fulminat, et quum
Eurique Zephyrique tonat domus; omnia plenis
Rura natant fossis, atque omnis navita ponto
Humida vela legit. Nunquam imprudentibus imber
Obfuit : aut illum surgentem vallibus imis
Aëriæ fugêre grues ; aut bucula, cælum -
Suspiciens, patulis captavit naribus auras;
Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo;
Et veterem in limo-ranæ cecinêre querelam;
Sæpiùs et tectis penetralibus extulit ova
Angustum formica terens iter ; et bibit ingens
Arcus ; et e pastu decedens agmine magno
Corvorum increpuit densis exercitus alis.
Jam varias pelagi volucres, et quæ- Asia circum
Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,
Certatim largos humeris infundere rores,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas,
Et studio incassum videas gestire lavandi;
Tum cornix plenâ pluviam vocat improba voce,
Et sola in siccâ secum spatiatur arena.
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellæ

390. Nescivêre hiemem; testâ quum ardente viderent Scintillare oleum et putres concrescere fungos.

Nec minùs ex imbri soles et aperta serena Prospicere, et certis poteris cognoscere signis : Nam neque tum stellis acies obtusa videtur;

395 Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna; Tenuia nec lanæ per cælum vellera ferri ; Non tepidumt ad solem pennas in littore pandunt Dilecta Thetidi alcyones; non ore solutos Immundi meminêre sues jactare maniplos :

400 At nebulæ magìs ima petunt, campoque recumbunt; Solis et occasum servans de culmine summo Nequidquam seros exercet noctua cantus : Apparet liquido sublimis in aëre Nisus, Et pro purpureo panas dat Scylla capillo; Quâcumque illa levem fugiens secat æthera pennis, Ecce inimicus atrox magno stridore per auras Insequitur Nisus ; quâ se fert Nisus ad auras, Illa levem fugiens raptim secat æthera pennis : : Tum liquidas corvi presso ter gutture voces

410 Aut quater ingeminant; et sæpè cubilibus altis, ; milli Nescio quâ præter solitum dulcedine læti, Inter se in foliis strepitant; juvat, imbribus actis, Progeniem parvam dulcesque revisere nidos. Haud equidem credo quia sit divinitùs illis

415 Ingenium, aut rerum fato prudentia major : Verùm, ubi tempestas et cæli mobilis humor · Mutavêre vias, et Jupiter uvidus austrisi Denset erant quæ rara modò, et quæ densa relaxat, Vertuntur species animorum, et pectora motus

420 Nunc alios, alios dum nubila ventus agebat, Concipiunt: hinc ille avium concentus in agris, Et lætæ pecudes, et ovantes gutture corvi. nis

Si verò solem ad rapidum lunasque sequentes Ordine respicies, nunquam te crastina fallet

425 Hora, neque insidiis noctis capiêre serenæ. Luna revertentes quum primùm colligit ignes, Si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu, Maximus agricolis pelagoque parabitur imber :

« AnteriorContinuar »