Imagens das páginas
PDF

145

Felicis mali, quo non præsentius ullum,
Pocula si quando sævæ infecêre novercæ,..

Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
Auxilium venit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro;
Et, si non alium latè jactaret odorem,
Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis;
Flos apprima tenax : animas et olentia Medi
Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis. : 135

Sed neque Medorum, silvæ ditissima, terra,
Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,
Laudibus Italiæ certent; non Bactra, neque Indi,
Totaque thuriferis Panchaïa pinguis arenis.
Hæc loca non tauri spirantes naribus ignem

140 Invertêre, satis immanis dentibus hydri; · Nec galeis densisque virûm seges horruit hastis :

Sed gravidæ fruges et Bacchi Massicus humor
- Implevêre; tenent oleæ, armentaque læta.
Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus
Victima, sæpè tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deûm duxêre triumphos.
Hîc ver assiduum, atque alienis mensibus æstas;
Bis gravidæ pecudes, bis pomis utilis arbor.

150
At rabidæ tigres absunt, et sæva leonum
Semina; nec miseros fallunt aconita legentes;
Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes, operumque laborem,

. 155 Tot congesta manu præruptis oppida saxis, Fluminaque antiquos subterlabentia muros. An mare quod suprà memorem, quodque alluit infrà ? Anne lacus tantos ? te, Lari maxime, teque, Fluctibus et fremitu assurgens, Benace, marino ? 160 An memorem portus, Lucrinoque addita claustra, Atque indignatum magnis stridoribus æquor, Julia quâ ponto longè sonat unda refuso, Tyrrhenusque fretis immittitur æstus Avernis ? Hæc eadem argenti rivos ærisque metalla

165 Ostendit venis, atque auro plurima fluxit. Hæc genus acre virûm, Marsos, pubemque Sabellam, Assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos, Extulit; hæc Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello, et te, maxime Cæsar,

170.

175

180

185

190

Qui nunc extremis Asiæ jam victor in oris
Imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
Magna virûm : tibi res antiquæ laudis et artis
Ingredior, sanctos ausus recludere fontes ;
Ascræumque cano Romana per oppida carmen.

Nunc locus arvorum ingeniis : quæ robora cuique, .
Quis color, et quæ sit rebus natura ferendis.
Difficiles primùm terræ, collesque maligni,
Tenuis ubi argilla, et dumosis calculus arvis,
Palladiâ gaudent silvâ vivacis olivæ.
Indicio est tractu surgens oleaster eodem
Plurimus, et strati baccis silvestribus agri.
At quæ pinguis humus, dulcique uligine lætá,
Quique frequens herbis et fertilis ubere campus,
Qualem sæpè cayâ montis convalle solemus
Dispicere; huc summis liquuntur rupibus amnes,
Felicemque trahunt limum; quique editus austro,
Et filicem curvis invisam pascit aratris :
Hic tibi prævalidas-olim multoque fluentes
Sufficiet Baccho-vites; hic fertilis uvæ,
Hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
Inflavit quum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
Sin armenta magìs studium vitulosque tueri,
Aut fætus ovium, aut urentes culta capellas;
Saltus et saturi petito longinqua Tarenti,
Et qualem infelix amisit Mantua campum,
Pascentem niveos herboso flumine cycnos.
Non liquidi gregibus fontes, non gramina, deerunt;
Et quantùm longis carpent armenta diebus,
Exiguâ tantùm gelidus ros nocte reponet.

Nigra ferè, et presso pinguis sub vomere terra;
Et cui putre solum (namque hoc imitamur arando),
Optima frumentis ; non ullo ex æquore cernes
Plura domum tardis decedere plaustra juvencis :
Aut unde iratus-silvam devexit-arator,
Et nemora evertit multos ignava per annos,
Antiquasque domos avium cum stirpibus imis
Eruit : illæ altum nidis petiêre relictis;
At rudis enituit impulso vomere eampus.
Nam jejuna quidem clivosi glarea ruris
Vix humiles apibus casias roremque ministrat;
Et tophus scaber, et nigris exesa chelydris

195

200

205

210

[ocr errors]

Creta, negant alios æquè serpentibus agros
Dulcem ferre cibum, et curvas præbere latebras.

Quæ tenuem exhalat nebulam fumosque volucres,
Et bibit humorem, et quum vult ex se ipsa remittit;
Quæque suo viridi semper se gramine vestit,
Nec scabie et salsâ lædit-rubigine ferrum;

220
Illa tibi lætis intexet vitibus ulmos;
Illa ferax oleo est; illam experiêre colendo
Et facilem pecori, et patientem vomeris unci :
Talem dives arat Capua, et vicina Vesevo
Ora jugo, et vacuis Clanius non æquus Acerris.

225 Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam. Rara sit, an supra morem si densa, requiras; Altera frumentis quoniam favet, altera Baccho; Densa magìs Cereri, rarissima quæque Lyæo; Antè locum capies oculis, altèque jubebis

230 In solido puteum demitti, omnemque repones Rursus humum, et pedibus summas æquabis arenas. Si deerunt, rarum, pecorique et vitibus almis Aptius, uber erit : sin in sua posse negabunt Ire loca, et scrobibus superabit terra repletis,

235 Spissus ager : glebas cunctantes crassaque terga Exspecta, et validis terram proscinde juvencis.

Salsa autem tellus, et quæ perhibetur amara,
Frugibus infelix (ea nec, mansuescit arando,
Nec Baccho genus, aut pomis sua nomina, servat),
Tale dabit specimen : tu-spisso vimine qualos
Colaque prælorum fumosis deripe tectis;
Huc ager ille malus, dulcesque a fontibus undæ,
Ad plenum calcentur : aqua eluctabitur omnis
Scilicet, et grandes ibunt per vimina guttæ ;

245
At sapor indicium faciet manifestus, et ora
Tristia tentantûm sensu torquebit amaror.
Pinguis item quæ sit tellus, hoc denique pacto
Discimus : haud unquam manibus jactata fatiscit,
Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.

250 Humida majores herbas alit, ipsaque justo Lætior : ah! nimiùm ne-sit mihi fertilis illa, Neu se prævalidam primis ostendat aristis ! Quæ gravis est, ipso tacitam se pondere prodit, Quæque levis. Promptum est oculis prædiscere nigram, 255 Et quis cui color: at sceleratum exquirere frigus Difficile est; piceæ tantùm, taxique nocentes Interdum, aut hederæ pandunt vestigia nigræ.

240

260

265

270

275

280

His animadversis, terram multò antè memento,
Excoquere, et magnos scrobibus concidere montes,
Antè supinatas aquiloni ostendere glebas,
Quàm lætum infodias vitis genus : optima putri
Arva solo ; id venti curant, gelidæque pruinæ,
Et labefacta movens robustus jugera fossor.

At, si quos baud ulla viros vigilantia fugit,
Antè locum similem exquirunt, ubi prima paretur
Arboribus seges, et quò mox digesta feratur;
Mutatam ignorent subitò ne semina matrem :
Quin etiam cæli regionem in cortice signant; i -
Ut quo quæque modo steterit, quâ parte calores
Austrinos tulerit, quæ terga obverterit axi,
Restituant: adeò in teneris consuescere multum est !

Collibus an plano meliùs sit ponere vitem
Quære priùs. Si pinguis agros metabere campi,
Densa sere ; in denso non segnior ubere Bacchus :
Sin tumulis acclive solum collesque supinos,
Indulge ordinibus ; nec seciùs omnis in unguem .
Arboribus positis secto-via limite quadret.
Ut sæpè ingenti bello quum longa cohortes
Explicuit łegio, et campo- stetit agmen aperto,
Directæque acies, ac latè fluctuat omnis
Ære renidenti tellus; necdum horrida miscent
Prælia, sed dubius mediis Mars errat in armis :
Omnia sint paribus numeris dimensa viarum ;
Non animum modò utì pascat prospectus inanem ;
Sed quia non aliter vires dabit omnibus æquas
Terra, neque in vacuum poterunt se extendere rami.

Forsitan et scrobibus quæ sint fastigia quæras.
Ausim vel tenui vitem committere sulco.
Altior ac penitùs terræ defigitur arbos;
Æsculus in primis, quæ quantùm vertice ad auras
Ætherias, tantùm radice in Tartara tendit.
Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbres,
Convellunt; immota manet, multosque nepotes,
Multâ virûm volvens durando sæcula, vincit :
Tum fortes latè ramos et brachia tendens
Huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.

Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem;
Neve inter vites corylum sere; neve flagella
Summa pete, aut summâ destringe ex arbore plantas;
Tantus amor terræ ! neu ferro læde retuso
Semina; neve oleæ silvestres insére truncos.

285

290

295

300 305

310

Nam sæpè incautis pastoribus excidit ignis,
Qui furtim pingui primùm sub cortice tectus
Robora comprendit, frondesque elapsus in altas
Ingentem cælo sonitum dedit : inde secutus
Per ramos victor perque alta cacumina-regpat,
Et totum involvit flammis nemus, et ruit atram
Ad cælum -piceâ crassus caligine nubem ;
Præsertim si tempestas a vertice silvis
Incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.
Hoc ubi, non a stirpe valent, cæsæque reverti
Possunt, atque imâ similes revirescere terrâ :
Infelix superat foliis oleaster amaris.

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor 315
Tellurem Boreâ rigidam spirante moveri :
Rura gelu tum claudit hiems, nec semine jacto
Concretam patitur radicem affigere terræ.
Optima vinetis satio, quum vere rubenti ,
Candida venit avis longis invisa colubris ;

320
Prima vel autumni sub frigora, quum rapidus Sol
Nondum hiemem contingit equis, jam præterit æstas.

Ver adeò frondi nemorum, ver utile silvis :
Vere tument terræ, et genitalia semina poscunt:
Tum pater omnipotens fæcundis imbribus Æther 325
Conjugis in gremium lætæ descendit, et omnes
Magnus alit, magno commixtus corpore, fætus :
Avia tum resonant avibus virgulta canoris,
Et Venerem certis repetunt armenta diebus :
Parturit almus ager : zephyrique tepentibus auris - 330
Laxant arva sinus; superat tener omnibus humor;
Inque novos soles audent se gramina tutò
Credere; nec metuit surgentes pampinus austros,
Aut actum cælo magnis aquilonibus imbrem;
Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes.

Non alios primâ crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem,
Crediderim : ver illud erat, ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri,
Quum primæ lucem pecudes hausêre, virûmque 340
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissæque feræ silvis, et sidera cælo.
Nec res hunc teneræ possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque
Inter, et exciperet coeli indulgentia terras.

345 Quod superest, quæcumque premes virgulta per agros,

[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »