Imagens das páginas
PDF
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Sparge fimo pingui, et multâ memor occule terrâ :
Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas;
Inter enim labentur aquæ tenuisque subibit
Halitus, atque animos tollent sata : jamque reperti
Qui saxo super atque ingentis pondere testæ
Urgerent; hoc effusos munimen ad imbres ;
Hoc, ubi hiulca siti findit Canis æstifer arva,

Seminibus positis, superest deducere terram
Sæpiùs ad capita, et duros jactare bidentes;
Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa
Flectere luctantes inter vineta juvencos :
Tum leves calamos, et rasæ hastilia virgæ, .
Fraxineasque aptare sudes, furcasque bicornes,
Viribus eniti quarum, et contemnere ventos
Assuescant, summasque sequi tabulata per ulmos.

Ac, dum prima novis adolescit frondibus ætas,
Parcendum teneris : et dum se lætus ad auras.
Palmes agit, laxis per purum immissus habenis, :
Ipsa acie nondum falcis tentanda ; sed uncis.
Carpendæ manibus frondes, interque legendæ. .
Inde ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos
Exierint, tum stringe comas, tum brachia tonde;
Antè reformidant ferrum : tum denique dura
Exerce imperia, et ramos compesce fluentes.

Texèndæ sepes etiam, et pecus omne tenendum,
Præcipuè dum frons tenera imprudensque laborum :
Cui, super indignas hiemes; solemque potentem,
Silvestres uri assiduè capreæque sequaces
Illudunt; pascuntur oves, .avidæque juvencæ.
Frigora nec tantùm canâ concreta pruinâ,
Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas,
Quantùm illi nocuêre greges, durique venenum
Dentis, et admorso signata in stirpe cicatrix.

Non-aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
Cæditur, et veteres ineunt proscenia ludi;
Præmiaque ingeniis, pagos et compita circum,
Thesidæ posuere, atque inter pocula læti
Mollibus-in pratis unctos-saluêre per utres.
Nec non Ausoni, Trojâ gens missa, coloni
Versibus incomptis ludunt, risuque soluto,
Oraque corticibus-sumunt horrenda cavatis :
Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique
Oscilla ex altâ suspendunt mollia, pinu.
Hinc omnis largo pubescit vinea foetu;

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Complentur vallesque cavæ, saltusque profundi, - vad
Et quòcumque deus circùm caput egit honestum.
Ergo ritè suum Baccho dicemus honorem
Carminibus patriis, lancesque et liba feremus;
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,

395 Pinguiaque in verubus torrebimus exta colurnis.

Est etiam ille labor curandis vitibus alter,
Cui nunquam exhausti satis est; namque omne quotannis
Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis
Æternùm frangenda bidentibus, omne levandum
Fronde nemus : redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

Ac jam olim seras posuit quum vinea frondes,
Frigidus et silvis aquilo decussit honorem ;
Jam tum acer curas venientem extendit in annum
Rusticus, et curvo Saturni dente relictam
Persequitur vitem attondens, fingitque putando.
Primus humum fodito, primus devecta cremato
Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto :
Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra;
Bis segetem densis obducunt sentibus herbæ :
Durus uterque labor. Laudato ingentia rura;
Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci
Vimina per silvam, et ripis fluvialis arundo
Cæditur, incultique exercet cura salicti.
Jam vinctæ vites, jam falcem arbusta reponunt,
Jam canit extremos effætus vinitor antes :
Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus;
Et jam maturis metuendus Jupiter uvis.

Contrà, non ulla est oleis cultura ; neque illæ
Procurvam exspectant falcem, rastrosque tenaces,
Quum semel hæserunt arvis, aurasque tulerunt.
Ipsa satis tellus, quum dente recluditur-unco,
Sufficit humorem, et gravidas cum vomere fruges.
Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

Poma quoque, ut primùm truncos sensêre valentes,
Et vires habuêre suas, ad sidera raptim
Vi propriâ nituntur, opisque haud indiga nostræ.
Nec minùs interea fætu nemus omne gravescit;
Sanguineisqne inculta rubent-aviaria baccis ;
Tondentur cytisi; tædas silva alta ministrat,
Pascunturque ignes nocturni, et lumina fundunt.
Et dubitant homines serere, atque impendere curam !

Quid majora sequar? salices humilesque genistæ,

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Aut illæ pecori frondem, aut pastoribus umbras,
Sufficiunt, sepemque satis, et pabula melli.
Et juvat-undantem buxo-spectare Cytorum,
Naryciæque picis lucos: juvat arva videre,
Non rastris hominum, non ulli obnoxia curæ.
Ipsæ Caucasio steriles in vertice silvæ,
Quas animosi Euri assiduè franguntque feruntque,
Dant alios aliæ fætus; dant utile lignum,
Navigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque.
Hinc radios trivêre rotis, hinc tympana plaustris,
Agricolæ, et pandas-ratibus posuere carinas.
Viminibus salices fecundæ, frondibus ulmi:
At myrtus validis hastilibus, et bona bello
Cornus ; Ityræos taxi torquentur in arcus.
Nec tiliæ leves, aut torno rasile buxum,
Non formam accipiunt, ferroque cavantur acuto:
Nec non et torrentem undam levis innatat-alnus
Missa Pado, nec non et apes examina condunt
Corticibusque cavis vitiosæque ilicis alveo.
Quid memorandum æquè Baccheïa dona tulerunt ?
Bacchus et ad culpam causas dedit : ille furentes
Centauros leto domuit, Rhætumque, Pholumque,
Et magno Hylæum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimiùm, sua si-bona nôrint,
Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus !
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Manè salutantûm totis vomit ædibus undam,
Nec varios inhiant pulchrâ testudine postes,
Illusasque auro vestes, Ephyreïaque æra ;
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno,
Nec casiâ liquidi corrumpitur usus olivi :
At secura quies, et nescia fallere vita, i .
Dives opum variarum ; at latis otia fundis,
Speluncæ, vivique lacus; at frigida Tempe,
Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni,
Non absunt; iliic saltus ac lustra ferarum,
Et patiens operum exiguoque assueta juventus,
Sacra deûm, sanctique patres : extrema per illos
Justitia excedens terris vestigia fecit.

Me verò primùm dulces ante omnia Musæ;
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant; cælique vias et sidera monstrent,
Defectus solis varios, lunæque labores;

460

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Unde tremor terris; quâ vi maria alta tumescant
Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant;
Quid tantùm oceano-properent se tingere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturæ accedere partes,
Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis ;
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes;
Flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi,
Spercheosque, et virginibus bacchata Lacænis
Taygeta ! o qui me gelidis in vallibus Hæmi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbrâ !

Felix qui potuit rerum cognoscere causas,
Atque metus omnes et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari!
Fortunatus et ille deos qui novit-agrestes,
Panaque, Silvanumque senem, Nymphasque sorores !
Illum non populi fasces, non purpura regum
Flexit, et infidos agitans discordia fratres,
Aut conjurato descendens Dacus ab Istro;
Non res Romanæ, perituraque regna: neque iHe
Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
Sponte tulêre sua, carpsit: nee ferrea jura, . --
Insanumque forum, aut populi tabularia vidit: 7.

Sollicitant alii remis freta cæca, ruuntque
In ferrum, penetrant aulas et limina regums
Hic petit excidiis urbem miserosque penates, .
Ut gemmâ bibat, et Sarrano indormiat ostro :
Condit opes alius, defossoque incubat auro :
Hic stupet attonitus rostris : hunc plausus hiantem
Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
Corripuit: gaudent perfusi sanguine fratrum,
Exsilioque domos et dulcia limina mutant,
Atque alio patriam quærunt sub sole jacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro :
Hinc anni labor; hinc patriam parvosque nepotes
Sustinet; hinc armenta boum meritosque juvencos.
Nec requies quin aut pomis exuberet annus,
Aut fætu pecorum, aut Cerealis mergite culmi,
Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat.

Venit hiems; teritur Sicyonia bacca trapetis;
Glande sues læti redeunt; dant arbuta silvæ;
Et varios ponit fætus autumnus, et altè
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Interea dulces pendent circum oscula nati;
Casta pudicitiam servat domus; ubera vaccæ
Lactea demittunt; pinguesque in gramine læto
Inter se adversis luctantur cornibus hædi.

Ipse dies agitat festos; fususque per herbam,
Ignis ubi in medio, et socii cratera coronant,
Te libans, Lenæe, vocat; pecorisque magistris
Velocis jaculi certamina ponit in ulmo;
Corporaque agresti nudant prædurą palæstrâ. :

Hanc olim veteres vitam coluêre Sabini,
Hanc Remus et frater; sic fortis Etruria crevit
Scilicet, et rerum facta est pulcherrima Roma,
Septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictæi regis, et antè
Impia quàm cæsis gens est epulata juvencis,
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.
Necdum etiam audierant inflari classica, necdum
Impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus æquor;
Et jam tempus equậm fumantia solvere colla. NI..

[ocr errors]

GEORGICORUM

[ocr errors]

Hoe 'LIBER TERTIUS.
Te quoque, magna Pales, et te, memorande, canemus,
Pastor ab Amphryso; vos, silvæ, amnesque Lycæi.
Cætera, quæ vacuas tenuissent carmine mentes,
Omnia jam vulgata : quis aut Eurysthea durum,
Aut illaudati nescit Busiridis aras ?
Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos,
Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis ? Tentanda via est, quâ me quoque possim
Tollere humo, victorque virûm volitare per ora.
Primus ego in patriam mecum, modò vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas :
Primus Idumæas referam tibi, Mantua, palmas;
Et viridi-in-campo templum de marmore ponam,
Propter aquam, tardis ingens-ubi flexibus errat
Mincius, et tenerâ prætexit arundine ripas.
In medio mihi Cæsar erit, templumque tenebit.

10

15.

« AnteriorContinuar »