Imagens das páginas
PDF

250

255

260

265

Per silvas : tum sæyus aper, tum pessima tigris :
Heu! malè- tum Libyæ solis erratur in agris.
Nonne vides ut tota tremor pertentet equorum
Corpora, si tantùm notas odor attulit auras ?
Ac neque eos jam fræna virûm, neque verbera sæva,
Non scopuli, rupesque cavæ, atque objecta retardant
Flumina correptos undâ torquentia montes.
Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus,
Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas,
Atque hinc atque illinc humeros ad vulnera durat.

Quid juvenis magnum cui versat in ossibus ignem
Durus amor? nempe abruptis turbata procellis
Nocte natat cæcâ serus freta“. quem super ingens
Porta tonat cæli, et scopulis illisa reclamant
Æquora; nec miseri possunt revocare parentes,
Nec moritura super crudeli funere virgo.

Quid lynces Bacchi variæ, et genus acre luporum,
Atque canum ? quid, quæ imbelles dant prælia cervi?
Scilicet ante omnes furor est insignis equarum :
Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsêre quadriga.
Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem
Ascanium; superant montes, et flumina tranant:
Continuòque avidis-ubi subdita flamma medullis,
Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illæ
Ore omnes versæ in Zephyrum stant rupibus altis,
Exceptantque leves auras; et sæpè, sine ullis
Conjugiis, vento gravidæ (mirabile dictu !)

: as Saxa-per et scopulos et depressas convalles

Diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
In Boream, Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
Nascitur, et pluvio contristat frigore cælum.
Hîc demum, hippomanes-vero quod nomine dicunt
Pastores, lentum destillat ab inguine virus :
Hippomanes, quod sæpè malæ legêre novercæ,
Miscueruntque herbas, et non innoxia verba.
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus,
Singula dum capti circumvectamur amore.

Hoc satìs armentis. Superat pars altera curæ,
Lanigeros agitare greges birtasque capellas :
Hîc labor ; hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius verbis ea vincere magnum
Quàm sit, et angustis hunc addere rebus honorem.
Sed me Parnassi deserta per ardua dulcis

270

275

280.

285

His

290

295

300

305

310

Raptat amor: juvat ire jugis, quâ nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.
Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.

Incipiens, stabulis edico in mollibus herbam
Carpere oves, dum mox frondosa reducitur æstas;
Et multâ duram stipulâ filicumque maniplis
Sternere subter-humum, glacies ne frigida lædat
Molle pecus, scabiemque ferat, turpesque podagras.
Pòst, hinc digressus, jubeo frondentia capris
Arbuta sufficere, et fluvios præbere recentes;
Et stabula a ventis hiberno opponere soli
Ad medium conversa diem; quum frigidus olim
Jam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno.

Hæ quoque non curâ nobis leviore tuendæ ;
Nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
Vellera mutentur, Tyrios incocta rubores.
Densior hinc soboles, hinc largi copia lactis.
Quàm magìs exhausto spumaverit ubere mulctra,
Læta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec minùs interea barbas incanaque menta .
Cinyphii tondent hirci, sætasque comantes,
Usum in castrorum, et miseris velamina nautis.
Pascuntur verò silvas, et summa Lycæi,
Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos;
Atque ipsæ memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivales,
Quò minor est illis curæ mortalis egestas,
Avertes; victumque feres et virgea lætus
Pabula, nec totâ claudes fønilia brumâ.
At verò, zephyris quum læta vocantibus æstas
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura'
Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,
Et ros in tenerâ pecori gratissimus herbâ.
Inde, ubi quarta sitim coeli collegerit hora,
Et cantu querulæ rumpent arbusta cicadæ,
Ad puteos aut alta greges ad stagna jubeto
Currentem ilignis potare canalibus undam :
Æstibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Jovis antiquo robore quercus..
Ingentes tendat ramos, aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacrâ nemus accubet umbrâ :
Tum tenues dare rursus aquas, et pascere rursus,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

350

[ocr errors]

Solis ad occasum, quum frigidus aëra vesper
Temperat, et saltus reficit jam roscida luna,
Littoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.

Quid tibi pastores Libyæ, quid pascua versu
Prosequar, et raris habitata mapalia tectis ?

340
Sæpè diem noctemque, et totum ex ordine mensem,
Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis
Hospitiis : tantùm campi jacet! Omnia secum
Armentarius Afer agit, tectumque, laremque,
Armaque, Amyclæumque canem, Cressamque pharetram.
Non secùs ac patriis acer Romanus in armis
Injusto sub fasce viam quum carpit, et hosti
Ante exspectatum positis stat-in agmine castris.

At non quâ Scythịæ gentes, Mæotiaque unda,
Turbidus et torquens flaventes Aster arenas,
Quâque redit medium-Rhodope porrecta sub-axem..
Illic clausa tenent stabulis armenta; neque ullæ
Aut herbæ campo apparent, aut arbore frondes :
Sed jacet aggeribus niveis informis et alto
Terra gelu latè, septemque assurgit in ulnas;
Semper hiems, semper spirantes frigora cauri.
Tum Sol pallentes haud unquam discutit umbras;
Nec quum invectus equis altum petit ethera, nec quum
Præcipitem Oceani rubro-lavit æquore currum.
Concrescunt subitæ currenti in flumine crustae,
Undaque jamr tergo ferratos sustinet orbes,
Puppibus illa priùs patulis, nunc hospita plaustris :
Æraque dissiliunt vulgò, vestesque-rigescunt
Indutæ, cæduntque securibus humida vina,
Et totæ solidam in glaciem vertêre lacunæ,

365
Stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Interea toto non seciùs aëre ningit:
Intereunt pecudes; stant circumfusa pruinis
Corpora magna boum; confertoque agmine cervi
Torpent mole novâ, et summis vix cornibus exstant. 370
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis,
Puniceæve agitant pavidos formidine pinnæ;
Sed frustra oppositum trudentes pectore montem
Comminus obtruncant ferro, graviterque rudentes
Cædunt, et magno læti clamore reportant.

375 Ipsi in defossis specubus secura sub altâ Otia agunt terrâ, congestaque robora, totasque Advolvêre focis ulmos, ignique dedêre. Hîc noctem ludo ducunt, et pocula læti

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
Talis hyperboreo septem subjecta -trioni
Gens effræna virûm Rhipæo tunditur euro,
Et pecudum fulvis velatur corpora setis. .

Si tibi lanicium curæ, primùm aspera silva,
- Lappæque tribulique absint; fuge pabula læta;

Continuòque greges villis lege-mollibus albos.
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,
Nigra subest udo tantùm cui lingua palato, a súa
Rejice, ne maculis infuscet vellera pullis
Nascentûm; plenoque alium circumspice campo.
Munere sie niveo lanæ, si credere dignum est,
Pan, deus Arcadiæ, captam te, Luna, fefellit,
In nemora alta vocans : nec tu aspernata vocantem.

* At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentes
Ipse manu salsasque ferat præsepibus herbas.
Hinc et amant fluvios magis, ac magis ubera tendunt,
Et salis occultum referunt in lacte saporem.
Multi jam excretos prohibent a matribus hædos,
Primaque ferratis præfigunt ora capistris.
Quod surgente die mulsêre, horisque diurnis,
Nocte premunt; quod jam tenebris et sole cadente,
Sub lucem exportans calathis adit oppida pastor;
Aut parco sale contingunt, hiemique reponunt.

Nec tibi cura canum fuerit postrema; sed unâ
Veloces Spartæ catulos, acremque Molossum,
Pasce sero pingui: nunquam custodibus illis
Nocturnum stabulis furem, incursusque luporum,
Aut impacatos a tergo horrebis Iberos.
Sæpè etiam cursu timidos agitabis onagros,
Et canibus leporem, canibus venabere damas :
Sæpè volutabris pulsos silvestribus apros
Latratu -turbabis agens, montesque per altos
Ingentem clamore premes ad retia cervum.

Disce et odoratam stabulis accendere cedrum,
Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
Sæpè sub immotis præsepibus aut mala tactu
Vipera delituit, cælumque exterrita fugit;
Aut tecto assuetus coluber succedere et umbræ,
Pestis acerba boum, pecorique aspergere virus,
Fovit humum : cape saxa manu, cape robora, pastor;
Tollentemque minas et sibila colla tumentem
Dejice: jamque fugâ timidum caput abdidit altè,

[ocr errors][ocr errors]

.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Quum medii nexus extremæque agmina caudæ
Solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbes.

Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,
Squamea convolvens sublato pectore terga,
Atque notis longam maculosus grandibus alvum ;
Qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus, et dum
Vere madent udo terræ ac pluvialibus austris,
Stagna colit; ripisque habitans hîc piscibus atram
Improbus ingluviem ranisque loquacibus explet.
Postquam exusta palus, terræque ardore dehiscunt;
Exsilit in siccum, et, flammantia lumina torquens,
Sævit agris, asperque siti, atque exterritus æstu.
Ne mihi tum molles sub divo carpere somnos,
Neu dorso nemoris tibeat jacuisse per herbas,
Quum, positis novus exuviis, nitidusque juventa,
Volvitur, aut, catulos tectis aut ova relinquens,
Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis !

Morborum quoque te causas et signa docebo.
Turpis oves tentat scabies, ubi frigidus imber
Altiùs ad vivum persedit, et horrida cano
Bruma gelu; vel quum tonsis illotus adhæsit
Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.
Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri
Perfundunt; udisque aries in gurgite Willis
Mersatur, missusque secundo defluit amni:
Aut tonsum tristi contingunt corpus amurcâ,
Et spumas miscent argenti, vivaque sulfura,
Idæasque pices, et pingues unguine ceras,
Scillamque, elleborosque graves, nigrumque bitumen.
Non tamen ulla magìs præsens fortuna laborum est,
Quàm si quis ferro potuit rescindere summum
Ulceris os: alitur vitium, vivitque tegendo,
Dum medicas adhibere manus ad vulnera pastor
Abnegat, aut meliora deos sedet omina poscens.
Quin etiam, ima dolor balantûm lapsus ad ossa
Quum furit, atque artus depascitur arida febris,
Profuit incensos æstus avertere, et interes,
Ima ferire pedis salientem sanguine venam,
Bisaltæ quo more solent, acerque Gelonus,
Quum fugit in Rhodopen, atque in deserta Getarum,
Et lac concretum cum sanguine potat equino.

Quam procul aut molli succedere sæpiùs umbræ
Videris, aut summas carpentem ignaviùs herbas,
Extremamqué sequi, aut medio procumbere campo

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »