Imagens das páginas
PDF
ePub

Supereft autem alius inventionis locus ab allegorica fcriptione ductus, quæ quidem dupliciter adhibetur; vel cum res, virtutes, vitia, et affectus humana forma donantur; vel cum veræ cujufdam perfonæ actionibus documenta quædam, quafi velata fubjiciuntur. Multa fane hujufmodi, uti pridem monuimus, monftrant interpretes tum ad theologiam, tum ad philofophiam, et naturalem, et moralem spectantia, apud Homerum ac Virgilium occurrere.

་、

Ad alterum vero genus quod attinet, a Miltono videmus (ut alios omittam) morti et peccato, tanquam perfonis, partes fuas in poemate delegari : contendant per me qui volunt tales perfonas in epopaia induci non debere, modo dent mihi hoc, poetam imaginationis fœcundiffimæ vix ullum fpecimen excellentius dediffe. Quid? quod allegoricæ perfonæ ne a dramate quidem penitus relegentur. Sic in fcenam induxit Æfchylus duas perfonas, tanquam miniftros Jovis, quæ ngatóσ Bià, five robur et vis nominantur: cujufmodi etiam perfona eft in tragedia Alceftes Euripidis lavatoo, five orcus prout a Barnefio latine vertitur. Sed utrumque hac ex parte exempli magis caufa quam honoris nomino: quandoquidem in allegoriis iftis nihil quicquam eft quod miremini. Quin et apud noftros fictas et imaginarias perfonas nonnunquam invenire eft: ex illis tota pene conftat comodia Johnfoni cui titulus, Ludi Cynthia, in qua qui

dem

dem ad excogitandum ingeniofior folito videtur. Allegorica etiam eft tota quædam Fletcheri fabula in qua quatuor moratas repræfentationes unitas (prout ab ipfo denominantur) exhibet. Et in quadam demum fabula Shakesperiana, tempus, vicem chori gerens, inducitur.

Quod fi neget quis hafce perfonas dramati ita convenire ut integræ partes iis concedantur, (quod ei libenter affentior) illam certe allegoricam fcribendi rationem apud Shakefperium probabit, qua paffim de virtute qualibet, de facultate, de dotibus tam corporis quam animi loquitur veluti de perfonis: quod quidem cenfeo fæpiflime fententiis vim fingularem, et dignitatem afferre.

Hæc denique, Academici, generatim dicta funt ; ea quæ ad imagines, defcriptiones, conceptus, fententias pertinent, aliaque quæ fub inventionem atque imaginationem cadunt, fequentibus prælectionibus ordine fuo erunt perfequenda.

PRÆLECTIO SEPTIM A.

MITARI, inquit Ariftoteles de origine poe

IMI

tices differens, innatum eft hominibus; qui ita quidem rebus imitatione expreffis folent delectari, ut ex imaginibus eorum etiam quæ non fine moleftia quadam, atque fastidio cernuntur, maximam voluptatem percipiant; veluti belluarum et cadaverum. Poeticam autem, artem effe docet philofophus adeo natura imitatricem, ut ex imitationis ratione, non ex metri genere, poetarum ftatuat differentiam; quorum ex numero eos pene excerpendos effe cenfet, qui res naturales, medicas, et id genus alias carmine complectuntur.

او

'Oudèv δὲ κοινόν ἐσιν Ὁμήρω καὶ Ἐμπεδοκλεῖ πλὴν τὸ μέτρον. Δι ὃ τὸν μὲν ποιητὴν δίκαιον καλεῖν: δ τὸν δὲ φυσιολόγον μᾶλλον ἢ ποιητὴν. Idem infra igitur de modis imitandi loquens, "Obɛv δραματα, inquit, καλέιθαι τινες αὐτά φασιν, ὅτι μιμῶναι δρῶντας. Sic drama certe a poef epica, quæ actionem narrando imitatur, recte distinguitur; omnium effe interea conftat qui artem poeticam profitentur, non modo actionis, verum etiam res, locos, animi motus, et quicquid eft

naturæ

naturæ imitari; ob eam enim vel imitationem, vel repræfentationem, vel defcriptionem, illud toties jure videmus ab omnibus ufurpari,

Ut pictura, poefis.

Itaque ut ea præteream, quæ numeris quidem fcripta, fed ad difciplinam aliquam vel fcientiam fpectantia, non tam ad imitationem rerum quam illuftrationem pertinent, (quæ utrum ad poeticam vere referenda fint, non noftri eft inftitui dijudicare) illa certe maxime arrident poemata quæ in imitatione verfantur, quæ nimirum defcriptionum, figurarum, fimilitudinum copia abundant, et reliquis omnibus quæ feu lefta fint, feu audita, in animum res imprimere quodammodo, et quafi oculis ipfis fubjicere videntur. Atque horum quidem omnium imagines, quæ vocantur, effectrices funt; qua voce non folum ea quæ apud Gracos εἰκώνες five φαντασίαι, apud Latinos, vifiones dici folent, recentiores intelligunt, fed omnia quæ quocunque modo tanquam ad vivum depinguntur. Huc itque pertinent ex Longino quæ fequuntur; καλέιΚαι μεν γὰρ κοινῶς φαντασία πᾶν ἐννοημα λοἷς γενήλικον ὁπωσᾶν παριςάμενον. Ἤδη δἐπι τέτων κεκρατηκη τένομα, ὅταν ἃ λέγης υπ' εν θεσιάσμε και πάθες βλέπειν δοκῆς, καὶ υπ' ὄψιν τιθῆς τοῖς ακεεσιν. Iftæ ergo imagines tum poeticæ tum rhetoricæ conveniunt, quanquam in illa,

pro

pro

summa materiæ ubertate, fæpius occurrunt; ita enim Ariftoteles de poetica elocutione, Λέγω δε λέξιν εἶναι τὴν διὰ τῆς ὀνομοσίας ἑρμηνειαν, ὅ καὶ ἐπὶ τῶν ἐμμέτρων, και σπι τῶν λόγων ἔχει την άυλην δύναμιν. Quæ vero rectam elocutitionem conftituunt alibi oftendit: Λέξεως δε ἀρετὴ (inquit) σαφῆ και μη ταπεινὴν ειναι ; et poftea, το μέν εν μη ἰδιωτικον ποιησει, μηιδέ ταπεινον, ἡ γλῶτα, καὶ ἡ μεταφορὰ, καὶ ο κόσ μος, καὶ τἆλλα τα ειρημένα ἔιδη.

Hic autem quidam funt cautionis loci ad quos attendant neceffe eft fcribentes; primus eft, ut in iis omnibus quæ ad poefin pertinent exornandam certus modus fervetur; horum enim redundantia obfcuram efficiunt elocutionem, five, uti loquitur Ariftoteles, nigmaticam. Ad hoc, ea patet quibufdam poematis dramatici partibus (nam de eo folo hic agitur) parum convenire; ut moratis et fententiofis. Ita enim philofophus; τῆ δὲ λέξει δεῖ διαπονεῖν ἐν τοῖς ἀργοῖς μέρεσι, καὶ μὴτε ἠθικοῖς, μηλε διανοηλικῖις. ̓Αποκρυπλει γὰρ πάλιν ἡλιαν λαμπρα λεξις τα ήθη, και τας διανοιας. Sed ab hac etiam regula immunem quodammodo fecit Shakefperium excelfitas quædam et magnitudo ingenii, qui figuratam elocutionem in partibus penitus moratis ac fententiofis feliciffime adhibuit.

Imagines

« AnteriorContinuar »