Imagens das páginas
PDF
ePub

PARADISE LOST:

A POEM IN TWELVE BOOKS.

THE AUTHOR

JOHN MILTON.

COMMENDATORY VERSES,

PREFIXED TO THE SECOND EDITION.

IN PARADISUM AMISSAM SUMMI POETÆ

JOHANNIS MILTONI.

QUI legis Amissam Paradisum, grandia magni
Carmina Miltoni, quid nisi cuncta legis ?
Res cunctas, et cunctarum primordia rerum,
Et fata, et fines, continet iste liber.
Intima panduntur magni penetralia Mundi,
Scribitur et toto quicquid in Orbe latet ;

Terræque, tractusque maris, cœlumque profundum,
Sulphureumque Erebi flammivomumque specus;
Quæque colunt terras, pontumque, et Tartara cæca,
Quæque colunt summi lucida regna poli;
Et quodcunque ullis conclusum est finibus usquam ;
Et sine fine Chaos, et sine fine Deus;

Et sine fine magis, si quid magis est sine fine,
In Christo erga homines conciliatus amor.
Hæc qui speraret quis crederet esse futurum?

Et tamen hæc hodie terra Britanna legit.
O quantos in bella duces, quæ protulit arma !
Quæ canit, et quantâ prælia dira tubâ!
Cœlestes acies, atque in certamine Cœlum !
Et quæ cœlestes pugna deceret agros!
Quantus in ætheriis tollit se Lucifer armis,
Atque ipso graditur vix Michaele minor !

Quantis et quam funestis concurritur iris,
Dum ferus hic stellas protegit, ille rapit!
Dum vulsos montes ceu tela reciproca torquent,
Et non mortali desuper igne pluunt,
Stat dubius cui se parti concedat Olympus,
Et metuit pugnæ non superesse suæ.
At simul in cœlis Messiæ insignia fulgent,
Et currus animes, armaque digna Deo,
Horrendumque rotæ strident, et sæva rotarum
Erumpunt torvis fulgura luminibus,
Et flammæ vibrant, et vera tonitrua rauco
Admistis flammis insonuere polo,

Excidit attonitis mens omnis, et impetus omnis,
Et cassis dextris irrita tela cadunt;

Ad pœnas fugiunt, et, ceu foret Orcus asylum,
Infernis certant condere se tenebris.
Cedite, Romani Scriptores; cedite, Graii;

Et quos fama recens vel celebravit anus:
Hæc quicunque leget tantum cecinisse putabit
Mæonidem ranas, Virgilium culices.

S. B., M.D.

ON PARADISE LOST.

WHEN I beheld the Poet blind, yet bold,
In slender book his vast design unfold-
Messiah crowned, God's reconciled decree,
Rebelling Angels, the Forbidden Tree,
Heaven, Hell, Earth, Chaos, All—the argument
Held me a while misdoubting his intent,
That he would ruin (for I saw him strong)
The sacred truths to fable and old song

(So Samson groped the temple's posts in spite),
The world o'erwhelming to revenge his sight.

« AnteriorContinuar »