De natura deorum libri tres

Capa
Weidmann, 1850 - 235 páginas
 

Páginas seleccionadas

Índice

Outras edições - Ver tudo

Palavras e frases frequentes

Passagens conhecidas

Página 121 - Aristoteli videtur in ea parte quae sit ad gignenda animantia aptissima animal gigni nullum putare. Sidera autem aetherium locum obtinent, qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est quod animal in eo gignatur id et sensu acerrimo et mobilitate celerrima esse ; quare cum in aethere astra gignantur, consentaneum est in iis sensum inesse et intellegentiam.
Página 176 - Principio ipse mundus deorum hominumque causa factus est, quaeque in eo sunt, ea parata ad fructum hominum et inventa sunt. Est enim mundus quasi communis deorum atque hominum domus aut urbs utrorumque.
Página 56 - Cum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio io constituta maneatque ad unum omnium firma consensio, intellegi necesse est esse deos, quoniam insitas eorum vel potius innatas cognitiones habemus; de quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesse est; esse igitur -deos confitendum est.
Página 33 - ; ' ipse ' autem erat Pythagoras : tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas.
Página 137 - ... qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent et tamquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo, ut elegantes ю ex eligendo, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes. His enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem, quae in religioso.
Página 132 - Alia quoque ex ratione et quidem physica magna fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vitam superstitione omni referserunt.
Página 55 - Ceres diceretur, similique ratione persequitur vocabula reliquorum deorum. Idemque etiam legis : perpetuae et aeternae vim, quae quasi dux vitae et magistra officiorum sit, lovem dicit esse eandemque fatalem necessitatem appellat, sempiternam rerum futurarum veritatem; quorum nihil tale est, ut in eo 41 vis divina inesse videatur.
Página 132 - liberos' ; appellamus, idcirco Cerere nati nominati sunt Liber et Libera, quod in Libera servant, in Libero non item...
Página 205 - ... quibus utimur ad earn rem, ut apertis obscura assequamur : at obscurum Deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos ? Homiuum enim societas et communitas, ut vos dicitis, institiaia procreavit.
Página 189 - Sibyllae interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam putavi mihique ita persuasi, Romulum auspiciis, Numam sacris constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset.

Informação bibliográfica