Imagens das páginas
PDF
ePub

propterea possunt sine nova causa, quæ Confessiones directe respiciat, quemadmodum patet ex Constitutione : Cum sicut accepimus, ab Innocentio X. in lucem edita xxxii. § 2. Bullarii tom v. An Episcopus Regularem pro Confessionibus semel approbatum, sine nova causa, suspendere possit ab ipsis Confessionibus audiendis? Respondetur, Regulares alias libere ab Episcopo, prævio examine, approbatos ad audiendas Confessiones Personarum Sæcularium, ab eodem Episcopo suspendi non posse sine nova causa, eaque ad Confessiones ipsas pertinente. Quæ cum ita sint, ut omni dissidio aditus occludatur, decernimus, atque statuimus, ut facultas superius exposita, a Vicariis Apostolicis Regulari examinato, et approbato concedenda, ad sexennium extendatur, atque ad aliud sexennium sine prævio examine confirmetur, cum Regulares Missionarii, iis peractis, quæ num. 20. exponentur, Anglicana Missionis exercitium denuo suscipient.

§ 10. In medium igitur proferri minime potest tam Breve Summi Pontificis Urbani VIII. quod incipit: Britannia: vulgatum anno 1631, quam Bulla ejusdem Pontificis: Plantata, edita anno 1633, aut aliud quodcumque documentum ad firmandam Regularium independentiam a Vicariis Apostolicis in administratione Pœnitentiæ Sacramenti, aliorumque Sacramentorum. Brevia enim, et hujusmodi documenta emissa fuere, antequam quatuor Vicarii Apostolici in Anglia constituti forent, cum omni auctoritate, quæ competit cuilibet Ordinario in sua Civitate, et Diœcesi. Quamobrem sancito libero, et tranquillo ordinaria Episcoporum auctoritatis exercitio, eo ipso desinit Regularium immunitas pro Sacramentis administrandis, quæ tunc temporis iisdem concessa fuit, cum prædictum liberum exercitium nullatenus permittebatur; quemadmodum Regulares ipsi luculenter agnoverunt, et confessi sunt in celebri disputatione Parisiis habita, quæ in Collectione Judiciorum tom. iii. pag. 45. continetur. Accedit præterea, quod idem prorsus decretum fuit pro statuendo Indiarum Orientalium regimine, nequicquam refragantibus amplis S. Pii V. et Gregorii XIV. privilegiis, ut legere cupienti innotescet ex nostra Constitutione :

Quamvis ad confirmandum, tom. xvii, nostri Bullarii. Eadem plane ratione cum in præsentiarum constitutum sit regimen Vicariorum Apostolicorum, finem habere debet recensita Regularium Missionariorum immunitas, iis delata, antequam prædictis Vicariis Apostolicis regimen, et ordinaria auctoritas tribueretur, et sua cuilibet confinia assignarentur. Notæ, et pervulgatæ sunt controversiæ agitatæ, et discussæ in Congregatione de Propaganda Fide anno 1701 et 1702, inter Macai Episcopum, Vicarios Apostolicos Sinarum, atque Regulares Missionarios, qui tueri conabantur, ob sua privilegia licitum sibi esse Sacramenta administrare, et quolibet Parochiali officio perfungi, quin ab Episcopo, et Vicariis Apostolicis dependerent. Porro cum sapienter Congregatio animadvertisset, ab Innocentio XII. fel. rec. suos præfinitos fuisse limites cuilibet Vicario Apostolico, decrevit, atque mandavit, ne cuiquam Missionario vel Sæculari, vel Regulari inposterum liceret Pœnitentiæ Sacramentum Sæcularibus impertiri, vel aliis Parochialibus officiis fungi, quidquid in contrarium præ se ferrent privilegia iis concessa, quin prius facultatem obtinuisset ab Ecclesiastico Superiore, ab Episcopo nimirum, quoties Sacramenta administranda essent in ejus Diocesi, vel a Vicario Apostolico, si in ipsius ditione id foret peragendum. Hæc enim habet decretum vulgatum die 14 Februarii anni 1702. Missionariis autem, sive Sæcularibus sive Regularibus etiam Societatis Jesu, non liceat etiam vigore suorum privilegiorum Sacramenta administrare, aut alia munia parochialia obire, nisi de licentia præfatorum Ordinariorum, sive Vicariorum Apostolicorum, in quorum respective Provinciis aut Diœcesibus eosdem Missionarios commorari contigerit. Hæc profecto luculenter ostendunt nullatenus esse provocandum ad immunitatis privilegia, Anglicanis Missionariis concessa, antequam in Anglia Vicarii Apostolici constituerentur. Idque discussum etiam fuit in peculiari Congregatione de his negotiis habita die 6 Octobris anno 1695, cujus Decreta Innocentius XII. Brevi dato die 5 Octobris anno 1696, confirmavit. Accedit Decretum emissum ab universa Congregatione de

Propaganda Fide die 16 Augusti anno 1645, quod nostro Brevi sub die 5 Septembris anno 1745 firmatum fuit.

§ 11. Cum ab hac Sancta Sede animadversum sit, plurima sæpe contingere in Regionibus longe dissitis, quibus ut consulatur, peculiares dispensationes, et privilegia quandoque opportuna; quandoque etiam ad animarum regimen necessaria requiruntur; ad quæ obtinenda difficile est Romam confugere, eadem Sancta Sedes in more habuit, habetque in præsenti, Episcopis in remotioribus Provinciis commorantibus quasdam facultates impertiri, quibus uti possint vel immediate, vel per inferiores Sacerdotes a se designatos: atque idem plane cum Missionum Præfectis, atque Apostolicis Vicariis facere consuevit. Verumtamen, cum nec Episcopi, nec Missionum Præfecti in Anglia hoc tempore versentur, supervacaneum est facultates recensere, quæ his, vel illis deferuntur. Sedem habent in Anglia Vicarii Apostolici, qui sibi commissis Provinciis præsunt, atque iis dumtaxat Formula secundæ facultates tribuuntur; proindeque Regulares Angliæ Missionarii iis solum Facultatibus perfruuntur, quas obtinent ab Apostolicis Vicariis, qui sane eas communicare aliis possunt, uti ex Formula secunda manifestum est: Prædictas Facultates communicandi, non tamen illas, quæ requirunt Ordinem Episcopalem, vel non sine Sacrorum Oleorum usu exercentur, Sacerdotibus idoneis, qui in ejus Diœcesi laborabunt. In recensitis notatu dignum imprimis est vocabulum illud idoneis, quo cognitio indicatur, quam Largitor facultatum habere debet de illo, qui ipsas consequitur, an videlicet idoneus existimetur. Hinc et arbitrium examinis de illo instituendi subsequitur, quoties ejus scientia ad facultatem exercendam aliunde non innotescat. Observationem illud etiam exigit, quod necessitas non infertur Vicario Apostolico, ut omnino prædictas facultates communicet; sed, veluti commodum quoddam, hujusmodi potestas illi delata est pro animarum utilitate: quod quidem nunquam non opportunum, sæpius etiam necessarium est, cum Superior omnia per se præstare minime valeat. In arbitrio Vicarii Apostolici positum quoque est, vel omnium suarum facultatum Sacerdotem participem facere, vel aliquas tantum

modo communicare. Nam Vicarius Apostolicus in hoc facultatum genere, specialis Sanctæ Sedis Delegati Personam gerit, cui liberum est subdelegare, nedum ex communi jure, verum etiam ex singulari auctoritate illi demandata: cumque in delegantis potestate constitutum sit suspendere, vel omnino etiam auferre factam Delegato procurationem, ex his omnibus illud consequitur, in Anglia scilicet, quod jam dictum est, eas tantum facultates per Vicarium Apostolicum collatas a Missionariis exerceri posse Ille siquidem cum Apostolicus Depositarius earumdem existat, communes eas facturus cum Sacerdotibus Sæcularibus, aut Regularibus, jus retinet (quod repetere supervacaneum non erit) dignoscendi, an revera idonei sint; aliquas tantummodo, non omnes communicandi, ac denique eas suspendendi, penitusve auferendi. Attamen summopere commendatur humanitas in examine peragendo; insuper debita, et prudens cautio in suspendendis, vel adimendis facultatibus, quæ semel concessæ fuerunt. Nec opus est, ut facultates exprimantur, quas Vicarius sibi reservare, aut quas Sacerdotibus Sæcularibus, vel Regularibus elargiri debet, quæve uni potius, quam alteri sint impertiendæ ; id enim arbitrio relinquitur Vicarii Apostolici, qui cum in loco consistat, et Personas dignoscat, quibus facultates conceduntur, animarum necessitates animadvertat, et casuum frequentiam, decernere facilius potest, quæ magis opportuna, et salutaria videantur. Inter cæteras illa adnumeratur facultas, per quam copia fit Sacerdoti bis Sacrum peragendi uno eodemque die, licet id expresse prohibeatur cap. Consuluisti, de celebratione Missarum; cui tamen derogatur ob necessariam causam, videlicet ob Sacerdotum paucitatem; vel cum eorum numerus, qui diebus festis tenentur sacris assistere, talem exhibeat necessitatem, ut, nisi alicui Sacerdoti duas Missas eodem die celebrandi potestas concedatur, Ecclesiæ mandato plures non satisfacerent: quod copiose declaratum est Constitutione 3. in præsenti nostro Pontificatu emissa, et Oscensi Episcopo inscripta Tom. xvii. Bullarii. Hinc facile apparet abusio intolerabilis, quæ patraretur, si cuiquam Sacerdoti rem divinam faciendi bis in diem facultas,

tribueretur, eum in finem, ut duplici eleemosyna decentius se sustentaret, quantoque magis Sacerdos peccaret, si Missæ Sacrificium bis uno die conficeret sine opportuna Vicarii Apostolici concessione; vel sub Populi necessitatis prætextu eam peteret, atque obtineret, licet reipsa plurium eleemosynarum cupiditate ad id moveretur.

§ 12. Adprobationis necessitatem, quam diximus competere cuilibet Vicario Apostolico in sua Provincia, non solum quoad Sæculares, sed etiam quoad Regulares Sacerdotes, qui Sæcularium Confessiones sint excepturi; necessitatem pariter ab ipsis accipiendi facultates Formulæ secundæ, quæ prædictis Vicariis Apostolicis a Sancta Sede tribuuntur, una cum potestate eas communicandi Sacerdotibus Sæcularibus, et Regularibus, ut illis solummodo Missionarii utantur, quemadmodum superius exposuimus, has, inquam, necessitates subsequitur actualis administratio curæ Animarum, et Sacramentorum; ac proinde in iis, quæ ad utrumlibet horum capitum spectant, nedum Missionarii Sæculares, sed etiam Regulares subjiciuntur jurisdictioni, et correctioni Vicariorum Apostolicorum. Personæ tam Regulares, quam Sæculares hujusmodi curam exercentes, subsint immediate, in iis, quæ ad eandem curam, et administrationem Sacramentorum pertinent, jurisdictioni, visitationi, et correctioni Episcopi, in cujus Diœcesi sitæ sunt: Hæc ferme habet Concilium Tridentinum, sess. 25. de Regularibus, cap. 11.

§ 13. Quamvis autem in hoc cap. 11. non derogetur privilegiis, quæ hanc in rem producere possent Regulares, nihilo tamen minus, quia hujusmodi derogatio apertis verbis exprimitur cap. 22. novissimo ipsius sessionis 25. de Regularibus; ideo hæc ipsa complectitur singula capita anteriora ipsius sessionis 25. de Regularibus; ac propterea recensitum etiam caput undecimum, quemadmodum enunciatum est Constitutione Innocentii XIII., quæ incipit Apostolici Ministerii, confirmata a Benedicto XIII. in altera, quæ incipit: In supremo data anno 1724, num. 23. Sciant omnes derogationem hujusmodi non ad ea tantum referri, quæ in prædicto capite (id est 22.) continentur; sed

« AnteriorContinuar »