Imagens das páginas
PDF
ePub

Calendae Septembres.

Tempore qvo campi studiis operata iuventus (Felices animae nimium, bis terqve beati,

Qvorum ego magna fui pars saepius; ut redeam ad rem) Tempore qvo pubes, cui lege licentia venit,

Vixdum maturis bellum perdicibus infert,

Tres iuvenes (si vis, mihi nomina dicere promptum est)
Metropolitani cupiunt invisere rura,

Ut possint ludoqve frui praedaqve potiri.
Ergo tormentis instructi Mantonicis et

Pulvere nitrato canibusqve et grandine plumbi
Tres simul in rheda fumumqve urbemqve relinqvunt.
Qvid tamen a tergo dependet? Pera adeo ingens
Ut credas caesis elephantibus esse paratam.
Nunc mihi qvi casus, qvalis fortuna diei

Musa velim memores: nam certe magna volucrum,
Magna fuit leporum strages. Postqvam cumulata
Usqve novem ad digitos tormenta fuere, per agros
Ire procul madidos, dumeta per avia, sepes
Atqve rubos, cauti dum spectant undiqve, perdix
Ne forte in ramo lateat, ne sit lepus uda
Sub cavea. At subito fossam dum transilit, unus
Trossulus in foedas collo tenus incidit undas.
Huc, precor, auxilium! Vestes et vita peribunt:
Auxilium, comites. Sed cur dumeta moventur ?
Ocius arma viri: lepus hac sub sepe latescit.
Molliter adrepunt omnes: tormenta parantur;
Intonuere aurae: qvom (parcite risubus) exit
Triste cruentato de gutture vociferans sus.
Iamqve viri fugiunt: fugientibus ecce anus instat
A tergo, et multum leges fustesqve minata.
Ob laesam solidos cogit sex pendere porcam.

Sed qvid opus verbis ? qvis digne scribere possit.
Mustelae effugium, leporem qvam qvisqve putavit,
Qvotqve asini doluere, qvot exhibuere fenestrae
Vulnera pulvereas nimium testantia vires?
Ecce autem substant catuli, Sapphoqve Catoqve:
Hic volucrum bona turba latet: nunc ite, cavete,
Praemia nunc longo capietis digna labore.
Ite cito. Adcedunt taciti; fragor aethera terret:
Euge viri: tandem dantur duo corpora leto:
Aufugiunt volucres; pereunt Sapphoqve Catoqve.

Interea Oceano ardentes submergere currus
Sol properat, piceamqve polo diffundere noctem.
Iam redeunt iuvenes : redeuntibus obvius ultro
Fit qvidam, emptorem insidiis inducere hiantem
Callidus. Hic peram ingentem, qvasi forte, gerebat
Differtam grandi praeda, spolia ampla tenentem
Sex volucres: qvos deinde ostentans: Ecce Calendis
Dignum opus! en qvi cuiqve decor! qvam hic pinguis

obeso

Pectore! Nostrorum interea iecur urere livor:

Multiplici inter se nutu signisqve loqvuntur:
Mox qvisqve (ah qvid non mortalia pectora cogis
Ambitio?) alterius secretam dicere in aurem :
Mercemur; dolus an virtus qvid in aucupe refert?
Ecce decem solidos: vin' tu? Adnuit ille. Beati
Hi contra mercem adripiunt urbemqve reqvirunt
Iactantes caesas volucres peramqve repletam.
Turba coit mirata novos heroas; ut olim

Saepe salutabat bellis laetata peractis

Roma duces, ita nunc, si fas componere magnis
Parva, colit reduces ab agro vicinia cives.
Deducunt clamore viros, factaqve corona

Exspectant, inhiant. Effunditur in medium ingens
Pera: sed effusam qvae voces excipiunt? Heu

Ut semper gaudes, Fortuna, inludere rebus
Humanis! Loqvar an sileam? Sex cernimus, ecce
Cernimus expositos, ingloria corpora, corvos!

Fit clamor: condunt risusqve iociqve Calendas.

H. H.

She is far from the Land where her

young Hero

sleeps.

Stat procul a terra, qva tu, puer inclute, dormis,
Stat tua solicitis culta puella procis:

Frigida sed flentes oculos avertit, et illuc

Mente fugit, carum qva tegit herba caput.
Mox patria raptim promit testudine si qvae
Audierat quondam carmina laetus amans:
Nec cupida cernunt inhiantes aure catervae,
Qvae canit, hanc sensim corde labante mori.
Pro patria periit, qvi vixerat omnis amori;
Nil aliud caussae, cur superesset, erat.
Nec patriae maerore brevi deflebitur heros;
Nec mora qvin puerum nympha seqvatur erit.
Ponite, decidui qva lux monet ultuma solis
Gloria sit reducis qvanta futura dei:
Insula per fluctus risisse videbitur illi,

Carior aerumnis insula facta suis.

G. A. C. M. (ex MOORIO.)

Fontis Inscriptio.

Aut ab aqva fuit hac Veneri natalis origo,
Aut Venus hanc loto corpore fecit aqvam.
H. J. (ex Anthol. Gr.)

R R

She dwelt among the untrodden Ways.

Pascua Doveni lambunt ubi devia fontes,
Flumineas virgo propter agebat aqvas.
Nulla qvidem nostram laudabat lingva puellam :
Perpauciqve, qvibus diligeretur, erant.
Non viola annosi musco prope condita saxi
Prodit amabilius semireducta caput:
Nec tam grata nitet nec tam formosa videri
Stella silescentem qvae tenet una polum.
Sic latuit virgo: paucisqve innotuit hora
Qva mea cum vivis desiit esse Chloe.
Illa sepulcrali sub caespite dormit: at eheu
Nunc alia est tellus, ac fuit ante, mihi.

G. A. C. M. (ex WORDSWORTHIOо.)

Terminus.

Regia cui pellex non est audita Cloaca? Nomen ab infausta pellice Fossa trahit. Fumivomi currus gestamine si petis Urbem, Terminus est rapidae non procul inde viae. Terminus est statio furum notissuma: si qvem Pressit onus nimium, parte levatur opum. Terminus ille viae mihi ter fuit: adcidit eheu Adcidit ut nobis ter minus esset opum.

R. S.

Lydia.

Emta tibi sunt mel, dentes, cerussa, capilli:
Hoc poterat pretio, Lydia, vultus emi.

T. S. H. (ex Anth. Gr.)

Γαστέρι Δουλεύοντες.

Δαὶς μέλεται Πυλάδῃ, συνάγει θ ̓ ἃς ἰχθύας ἅλμη, οὐρανὸς ὄρνιθας γαῖά τε θῆρας ἔχει.

εἴσι δ ̓ ἐκεῖ πέλανοί τε καὶ ἰσχάδες ἠδὲ πλακοῦντες, κοὐκ ὀλίγον μάζης καὶ γλυκεροῦ μέλιτος. πρὸς τοῖσδ ̓ ἔστιν ἐκεῖ πολλῷ μαλακώτατος οἶνος, ὅνπερ ἔχει Λέσβος καὶ Θάσος ἠδὲ Χίος.

ἡ ῥα φιλους ἐκάλει πάντας πρὸς δαῖτα τοσαύτην ; οὐ μὰ θεούς· ἔφαγεν πάντα μόνος Πυλάδης.

Qvom morte captus occidit Terentinus,
Dolore mota luget urbs gravem casum,
Lacrumisqve vicus omnis obrutus plorat.
Ergo iuvabat ante ceteros urbem?
Non alter urbi sic inutilis vixit.
Cur ergo mortem sic dolent Terentini,
Inutilis qvi vixit, ut refers, urbi ?

O stulte caupo maestus et coqvus luget,
Piscariusqve et institor popinarum,
Vinariusqve et qvae nuces anus vendunt,
Poma, ova, crusta, ceteras dapes: omnis
Haec turba funus, haec dolet Terentini.

J. H.

Τῇ Παφίῃ τὸ κάτοπτρον.

Do Veneri speculum: nunqvam non illa refulget : Sed fovet hoc curas conduplicatqve meas : Scilicet in vitro memet discernere fido

Non queo qvalis eram, non volo qvalis ero.

P. (ex Anth. Gr.)

« AnteriorContinuar »