Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

1

factam apud sedem apostolicam impetrarent confirmari, A.D. 1207. in cumulum iniquitatis suæ elegerunt ibi Stephanum de Langetune, inimicum suum publicum, eumque fecerunt in archiepiscopum 1 consecrari. Ob hanc quoque causam idem rex in furorem versus et indignationem misit Fulconem de Cantelu et Henricum de Cornhelle, milites crudelissimos et humanitatis ignaros, cum ministris armatis, ut monachos Cantuarienses, sicut crimine læsæ majestatis reos, a regno Angliæ expellerent vel capitali sententia condemnarent; illi autem mandatum domini sui non segniter exsequentes Cantuariam profecti sunt, et nudatis ensibus monasterium ingressi voce furiosa priori et monachis ex parte regis præceperunt, ut, velut proditores regiæ majestatis, incontinenti de regno Angliæ exirent, et, si hoc facere noluissent, affirmaverunt cum juramento, quod ipsi, injecto igne tam in ipso monasterio quam in aliis officinis, omnes illos cum ipsis ædificiis concremarent. Monachi vero nimis inconsulte agentes sine violentia et omni manuum injectione recesserunt omnes, præter tredecim valetudinarios, qui in domo infirmorum jacentes incedere non valebant; et protinus trajecti in Flandriam in abbatia sancti Bertini honorifice recepti sunt et in aliis monasteriis transmarinis. Deinde, jubente rege, substituti sunt in ecclesia Cantuariensi monachi quidam de sancto Augustino ad ministrandum ibidem, Fulcone præfato procurante, immo omnia bona eorundem monachorum distrahente et confiscante, terris tam archi episcopi quam monachorum remanentibus incultis. Exierunt autem monachi sæpe dicti de monasterio suo in exilium pridie idus Julii.

[blocks in formation]

A.D. 1207.

Ut rex Anglorum literas comminatorias ad papam

miserit.

Exclusis học ordine monachis Cantuariensibus, rex Anglorum Johannes ad papam nuntios cum literis dixerit, in quibus expresse et quasi comminando. ipsum arguebat, quod, electione episcopi Norwicensis turpiter repulsa, Stephanum quendam de Langetune, sibi penitus ignotum et in regno Francorum inter hostes suos publicos diutissime conversatum, fecerat in Cantuariensem archiepiscopum consecrari; et, quod magis in præjudicium et subversionem libertatum ad coronam suam spectantium redundat, ipsius consensu a monachis, qui illum postulasse debuerant, non rite requisito, eundem Stephanum temere promovere præsumpsit; unde asserebat se sufficienter admirari non posse, quod tam ipse papa quam universa curia Romana ad memoriam non reducunt in. quantum ejus dilectio Romanæ sedi fuerit hactenus necessaria, in hoc rationis oculum non figentes, quod uberiores sibi fructus perveniant de regno suo Angliæ quam de omnibus regionibus citra Alpes constitutis. Addidit insuper, quod pro libertatibus coronæ suæ stabit, si necesse fuerit, usque ad mortem; immutabiliter affirmans, se non posse ab electione simul et promotione Norwicensis episcopi, quam sibi utilem intelligit, revocari, Tandem negotii summam in hoc conclusit, quod, si de præmissis non fuerit exauditus, omnibus Romam petere volentibus maris semitas angustabit, [ne,] terra sua divitiis evacuata, ipse minus ad hostes ab ea depellendos sufficiat; et cum archiepiscopi, episcopi et alii ecclesiarum prælati, tam de regno Angliæ quam aliarum terrarum suarum, in omnium scientiarum plenitudine sufficienter abundent, si necessitas coegerit, extra terras suas justitiam vel judicium ab alienigenis non emendicabit.

Cumque hæc omnia ad domini papæ audientiam per regis nuntios pervenissent, regi Anglorum rescripsit in hæc verba.

[graphic]

r

[ocr errors]
[ocr errors]

Rescriptum domini papæ ad regem Anglorum.

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, caris- A.D. 1207. "simo in Christo filio Johanni, illustri Anglorum

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

regi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum super negotio Cantuariensis ecclesiæ nos tibi scrip"serimus humiliter, diligenter, benigne exhortando et rogando, tu nobis, ut salva pace tua loquar, rescripsisti quasi comminando et exprobrando contu"maciter et proterve; et cum nos tibi supra jus "deferre curemus, tu nobis segundum jus deferre1 <C non curas, minus quam deceret attendens; quod "si tua nobis devotio plurimum est necessaria, " nostra tamen tibi non parum est opportuna. Cumque nos in tali casu tantum honorem nulli principum detulerimus quantum tibi, tu nostro tan"tum derogare attendis honori, quantum in simili casu nullus princeps derogare præsumpsit; quasdam "frivolas occasiones prætendens, quibus asseris, quod "electioni de dilecto filio nostro magistro Stephano, "titulo sancti Chrysogoni presbytero cardinali, a "monachis Cantuariensibus celebratæ non potes præ"stare consensum, quia videlicet inter tuos conversa"tus est inimicos et persona ejus est tibi prorsus "ignota. Porro juxta proverbium Salomonis, 'Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum,' cum intelligamus illud ei non esse imputandum ad culpam, sed ad gloriam potius adscribendum, quod, Parisius "diu vacans liberalibus studiis, in tantum profecerit, ut meruerit esse doctor non solum in liberalibus "facultatibus verum et in theologicis disciplinis, ac "si per hoc, cum vita concordet doctrinæ, dignus est "habitus præbendam Parisiensem obtinere. Unde mirabile gerimus, si vir tanti nominis de tuo regno " ducens originem tibi potuit esse, saltem quoad

[ocr errors]

r

፡፡

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

лан

P. 311

[merged small][ocr errors]

A.D. 1207.❝ famam, ignotus, præsertim cum ter scripsisses illi "postquam a nobis exstitit in cardinalem promotus, "quod, licet disposueris eum ad tua familiaritatis

[ocr errors]

obsequium evocare, gaudebas tamen quod ad majus "erat officium sublimatus. Sed illud potius attendere "te decuisset, quod in terra tua natus est de paren"tibus tibi fidelibus ac devotis, quodque in Ebora❝censi ecclesia fuerat præbendatus, quæ longe major "et dignior quam Parisiensis existit; unde non solum " ratione carnis et sanguinis, verum et obtentu eccle"siastici beneficii et officii, te ac regnum tuum affectu "sincero diligere comprobatur. Nuntii vero tui causam nobis aliam expresserunt, quare non præstitisti ejus electioni consensum, quia videlicet nunquam "fuerat requisitus ab illis, qui eum a te debuerunt postulare; asserentes, quod literæ illæ, quibus man"davimus ut super hoc negotio procuratores ad nos " idoneos 1 destinares, ad te minime pervenerunt, et "monachi Cantuarienses, quamvis pro aliis negotiis "ad tuam præsentiam accessissent, pro postulando "tamen consensu nec literas nec nuntios direxerunt. "Unde iidem nuntii cum multa nobis instantia sup

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1

plicarunt, quatenus ex quo nobis complacuit hanc " tibi honorificentiam reservare, ut monachi Cantua"rienses regium postularent assensum, quoniam hoc "factum non erat, dilationem congruam concedere

[ocr errors]

dignaremur, infra quam posset id fieri, ne juri tuo contingeret derogari. Contra personam electi quid“dam ad ultimum proponentes, quod cum manifeste "sit factum, ostium oris claudere debuissent; præ"sertim cum, si verum esset, promotionem ejus jam

[ocr errors]

impedire non possent. Licet autem super electio"nibus apud sedem apostolicam celebratis non con"sueverit assensus principis exspectari, duo tamen "monachi fuerunt specialiter deputati, ut ad te pro

1 Wanting in C.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

requirendo assensu venirent, qui apud Ydivoriam A.D. 1207. "fuerunt retenti, ut injunctum sibi mandatum exse

[ocr errors]

qui non valerent; et præfatæ literæ de procuratori"bus ad nostram præsentiam destinandis tuis fuerunt "nuntiis assignatæ, ut eas tibi fideliter præsentarent. "Nos quoque, qui super eandem ecclesiam Cantuarien"sem plenitudinem potestatis habemus, regium super "hoc dignati1 sumus implorare favorem. Et cursor "noster, qui apostolicas tibi literas præsentavit, lite"ras quoque prioris ac monachorum, qui ex mandato "totius capituli Cantuariæ celebraverant electionem

[ocr errors]

memoratam, super assensu petendo regiæ sublimi"tati porrexit. Ideoque non vidimus oportere denuo,

post hæc omnia, regium postulare consensum ; sed "illud agere disposuimus, non declinantes ad dex"tram vel ad sinistram, quod sanctorum patrum "canonicæ sanctiones statuunt faciendum, ut, vide

tr

[ocr errors]
[ocr errors]

licet, nihil moræ vel difficultatis rectis dispositioni"bus auferatur, ne gregi Dominico diu desit cura pastoralis. Quocirca ne vel discretioni tuæ vel regali prudentiæ suggeratur a quoquam, quod aliquatenus valeat a consummatione hujus officii re" vocari, quoniam absque vi et dolo cum canonica sit "electio de persona idonea concorditer celebrata, sine "damno famæ et periculo conscientiæ nostræ differre " eam non possemus. Tu ergo, fili carissime, cujus "honori supra jus deferre curavimus, secundum jus "nostro studeas honori deferre, ut gratiam divinam "et nostram uberius merearis; ne forte, si secus egeris, in eam te difficultatem inducas, de qua non facile valeas expediri, cum tandem oporteat Eum "vincere, cui flectitur omne genu cælestium, terres«trium et infernorum, cujus nos vices in terris, licet "immeriti, exercemus. Ne igitur eorum consiliis adquiescas, qui tuam semper turbationem desiderant,

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »