Imagens das páginas
PDF

A.D. 1230. tudine sua naves ascendit. Eex autem,1 procurantibus nautis suis, in Britannia applicuit apud sanctum Mauloum quinto nonas Maii; multi quoque de exercitu regem sequi non valentes diversis applicuerunt in locis, sed, Deo id procurante, absque lsesione ac rerum diminutione omnes ad regem in Britannia pervenerunt. Comes autem Britannise regem reverenter et cum honore suscipiens tradidit ei municipia regionis illius et castella, nobilesque Britannise multi ad eum venientes homagia fecerunt et fidelitatem ei juraverunt; Andreas tamen de Viteri, et alii viri nobiles pauci, ad fidelitatem regis venire contemnentes munierunt castra sua alimentis et ad pugnam sese viriliter prseparabant. Rex autem Francorum, cum de adventu regis Anglorum certitudinem didicisset, congregavit exercitum valde copiosum, atque micantibus undique scutis et vexillis ad Andegavensem pervenit civitatem, ubi castrametatus ibi moram protraxit non modicam, ut progressum regis Anglorum in Pictaviam prsepediret. Rex vero Anglorum dum apud urbem Nannatensem majorem exspectabat adhuc numerum ex diversis partibus adventantium armatorum, rex Francorum cum exercitu suo quoddam debile municipium Hodum appellatum obsedit, quod ab urbe Nannetis quatuor leucis vix distabat, atque levi conatu illud cepit et subvertit, et ad Andegavensem rediit civitatem.

Eodem anno facta est eclipsis solis, contra morem, summo mane confestim post ortum suum, pridie idus Maii, in Rogationibus, scilicet feria tertia, ita quod agricolse et alii multi, labores mane inchoatos propter nimiam obscuritatem relinquentes, stratum repetere et iterum sese sopori dare decreverunt, sed tandem, quasi post unius horse spatium, multis admirantibus, sol consuetam obtinuit claritatem.

1 Wanting in C.

Eodem tempore dux Saxonise, et regis Anglorum A.D. 1230. consanguineus, veniens in Angliam a civibus Londoniensibus honorifice susceptus est; erat autem idem dux homo tantse proceritatis et longitudinis, ut, cunctis admirantibus et quasi ad spectaculum accurrentibus, visum ex ipsius intuitu refecerunt.

END OF VOL. II.

LONDON: Printed by E T B E and Spoitisvoodi,
Printers to the Queen's most Excellent Majesty.
For Her Majesty's Stationery Office.
[8438.—750.—12/87.]

CATALOGUE

OF

ENGLISH, SCOTCH, AND IRISH RECORD
PUBLICATIONS,

REPORTS OF THE HISTORICAL MANUSCRIPTS

COMMISSION,

AND

ANNUAL REPORTS OF THE DEPUTY KEEPER OF THE PUBLIC RECORDS,

Printed for

HER MAJESTY'S STATIONERY OFFICE,

And to be purchased,

Either directly or through any Bookseller, from EYRE And SPOTTISWOODE, East Harding Street, Fleet Street, E.C., or ADAM And CHARLES BLACK, 6? Nobth Bridge, Edinburgh; or HODG-ES, FIGGIS, & Co., 104, Gbafton Steeet, Dublin.

« AnteriorContinuar »