Imagens das páginas
PDF
ePub

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cœlo ? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato At que Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ Victrices hederas inter, laurosque sedebo, Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos véstigia nostra profanos. Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, Invidiæque acies transverso tortilis birquo, Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus; In me triste nihil fœdissima turba potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare patar, postquam non æqua me-
renti

Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, fidæque reponere menti.

[ocr errors]

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

N

Psalm CXIV.

ΙΣραὴλ ὅτε παῖδες, ὅτ' ἀγλαὰ φῦλ ̓ Ἰακώνε
Αἰγύπλιον λίπε δήμον, απεχθέα, βαρβαρόφωνον,
Δὴ τότε μένον την όσιοη γενος υιες Ιέδα.
Ἐν δὲ θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν.
Εἶδε καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥωησε θάλασσα
Κύματι εἰλυμένη ῥοθίνῳ, ὁδ ̓ ἄρ ̓ ἐσεφελίχθη
Ιρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγὴν.
̓Εκ δ' ὅρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο,
Ὡς κριοί σφριγόωντες εὐραφερῷ ἐν ἀλωῆ.
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτησαν ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγι φίλη ὑπὸ μητέρι ἄρνες.
Τίπτε σύγ' αἰνὰ θάλασσα πέλωρ φύγαδ' ἐῤῥώησας
Κύματι εἰλεμένη ῥοθίῳ; τὶ δ' ἄρ' ἐσεφελίχθης
Ιρὸς Ιορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγὴν ;
Τίτλ ̓ ὅρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέεσθε
Ως κρισὶ σφριγδωνης ευτραφερῳ ἐν ἀλωῷ;
Βαιοτέραι τὶ δ' ἀρ' ὑμᾶς ἀνασκίρτησατ ̓ ἐρίπναι,
Οτα φαραὶ σύριγγι δίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες;
Σείεο γαῖα τρέεσα Θεὸν μεγάλ ̓ ἐκτυπέοντα
Γαῖα Θεὸν τρείεσ ̓ ὕτατον σέβας Ἰσσακίδας,
Ὃς τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμὲς χέε μορμύρονίας,
Κρήνηντ ̓ ἀεναὸν πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

Philosophus ad regem quendam, qui eum ignotum et insontem inter reos forte captum incius damnaveταί, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος hac subito misit,

Ω ανα εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, ἐδέ τιν' ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον Ρηϊδίως ἀφέλοιο, τὸ δ ̓ ὕσερον αὖθι νοήσεις, Μαψιδίως δ' ἀρ' ἔπειτα τεὸν ωρὸς θυμὸν ὀδυρή, Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον αλκαρ ὀλέσσας.

In effigiei ejus sculptorem.

̓Αμαδεῖ γεγράφθαι χειρὶ τὴν δὲ μὲν εἰκόνα
Φαίης τάχ' ἄν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων.
Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν ἐκ ἐπιγνότες φίλοι
Γελάτε φαύλε δυσμίμημα ζωγράφο.

Ο

Ad Salsillum Poetam Romanum ægrotantem.

SCAZONTES.

MUSA gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Deiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camcena nostra cui tantum est cordi,

Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hiscequi qui suum linquens nidum
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
In sanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ
Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa salsille,
Habitumque fesso corpori ponitùs sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, O salus Hebes
Germana! Tuque Phoebe morborum terror
Pythone Cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso.
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Lavemen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos

Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans,
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit nnuæ colonorum:

Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

MANSUS.

Joannes Baptista Mantus Marchio Vilensis, vir ingenii laude, tum litterarum studio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus ; ab quo etiam inter campanæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20,

Fra cavalier magnanimi, e Corteci
Risplende il Manso-

Is authorem Neapoli commorantem summâ benevolentia prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderat, hoc carmen misit. Hæc quoque Manse tuæ meditantur carmina laudi

Pierides, tibi Manse choro notissime Phœbi,
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci [honore,
Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camœnæ,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis.

« AnteriorContinuar »