Imagens das páginas
PDF

EXCUDEBAÏ FIRMINUS DIDOT

REGIS ET GALIJCARITM ACA.DEMIARUM TYPOGRAPHÜS. PARS TERTIA

SIVE

OPERA TRAGICA

QVM AD PARISINOS CODICES NONDUM COLLATOS

нк: ENSUIT

NOVISQUE COMMENTARIIS ILLUSTRAVIT

J. PIERROT

IN LUDOVICI MAÜSI COLLEGIO RHETORICES PROFESSOR, NEC NON IN АСАОЕМГА
PARISIENSI ELOQUENTXA PROFESSOR VICÀRIUS

[merged small][graphic][merged small][ocr errors]
[graphic]

PILEFATIO NOVI EDITORIS.

Quum ad hoc exigendum Bibliothecae Latinae monumentum, quantulumcumque. adminiculi allaturus, quondam accessi, quo nostra Gallia, externa? philologice dudum mancipata, ab erubescendo vectigali sese vindicatura tandem aliquando videbatur, tragcedias Senecte (tertiam, pro divisione quae instituta est, omnium quae sub ipsius nomine circumferuntur operum partemj ex integro recensendas et perpetua annotatione illustrandas ultro libensque suscepi ; non ut quae inter praecipua antiquae artis miracula numerentur, aut per se digna; sint, quibus scrutandis multum studii et operae exsudetur ;jjsMj|jbrte tunc temporis iis potissimum expendendfâ't^ei^iuï,iquae ad dramaticae artis historiam pertinef ent ;.hön a consilio meo alienum existimavi, si hunc scriptorem evolverem pernosceremque, in quo omnia continentur latinae tragœdiae specimina, et qui inter antiquae Grœciœ ас recentioris œvi trágicos médius et quasi conterminus, utrosque imitatione aut saltem argumentorum similitudine contingit. Nec spernendus omnino ipse videbatur: licet enim tragoedias suas prave contexuerit, dramatis rudis artifex; licet Romanorum potius quam Graecorum mores in fabulis ex historia Graeca desumptis plerumque effinxerit; licet, in exprimendis affectibus, frígida et declamatoria amplificatione eva

I. Sente, pars tertia. a

gari soleat, inflataque et túrgida pro magnis et excelsie saepius adhibeat, Híspanse raemor magniloquentiœ et stoicae superbiae tenax; attamen multa passim elucent vel sincera et incorrupta sententiarum magnitudine, vel pressa et splendida dicendi brevitate insignia. Rhetor potins quam vates, sed in proferendis sapientia: oraculis interdum eloquentissimus; inani profluentia tardus et implicatus, sed acutus idem et quandoque sublimis, is est Annaeus noster, quem ut omnino admirari non sani sit judicii, ita nihili œstimare iniquius sit et fastidiosius. Qui nescit in Seneca prœclara quaîdam et elata laudare, non dignus est qui Virgilii et Horatii meliore ingenio fruatur.

Ut cœpi mecum agitare quibus praesertim curis novam hanc latinarum tragœdiarum editionem conrmendare eniterer, tria statim reputanti occurrerunt, quibus efficiendis si quid est in me facultatis impenderem; nempe, ut i° textus recensionetn omnium Parisiensium, qui nondum explorati sunt, manu scriptorum codicum collatione adjuvarem, necnon prœcipuas in consilium vocarem editiones, quo* sive apud nos, sive apud externos, ab inventa typographia, prodierunt; notis instrueretur opus, quibus tum sententiarum expediretur connexio, et ipsse per se sententise interpretatione non carerent, tum omnia explanarentur ad antiquitates, ad mythologiam, ad geographiam, ad latini denique sermonis usum pertinentia; 3° colligerentur et proferrentur

« AnteriorContinuar »