Imagens das páginas
PDF
ePub

A pin ex-
tracted
from the
throat of
Godric's
daughter,
which she
had swal-
lowed in
some bread.

ipsam vitam a fuga comprehenderit, totis detinet nisibus, atque pro nectare ebibit omni sitiente avidius. Et quid multa ? Salute ingressa, paucis diebus redintegratur salus pristina. Benedictus Deus per omnia!

Verum his subnectuntur quæ forte majora videantur. Vir in hac vicinia locuples et fidelis, Godricus vocabulo, quum affines et amicos sollenni ascivisset convivio, quum parietes pictis aulæis candescerent, tecta et pavimenta frondibus virerent, fulcra tapetis, mensæ epulis, et plena domus discumbentium purpureis vel aureis cultibus exultaret, filia ipsius, puella innupta, ubi inter epulantes buccellam panis ore eliquefacta deglutire parat, velut piscis hamo capta est. Acus enim tetro casu de ancillula sinu illapsa, involuta atque incocta erat pani confecto, quæ gutturi inhæsit virgineo, ut nihil dæmonicis insidiis intemptatum abit, nihil tntabile est quod Dominus non custodierit. Erat acerba et miserabilis lucta, quum nec evomere nec introrsus trahere impingentem aculeum valeret. Fugit genarum rosa, candida exsanguis pallor occupat ora, hebetata acie moribunda fatiscunt lumina. Vitæ aditum obsedit mucro inextricabilis, mors stabat in januis. Tolluntur anxii gemitus et languida suspiria, altosque clamores alta extorquet angustia. Pater lamentabilis huc se prorupit, mater, miseram se clamitans quæ in hunc diem servata sit, accurrit. Aufertur mensa tunc exosa, convivia vertuntur in lamenta, obmutuit cithara, et omnis musica in luctum conversa. Intentio epularum recumbit in exitium. Pater duplici confunditur moestitia, et pro carissimæ natæ interniciosa pœna et pro invitatorum amicorum offensa lætitia. Genitrix dulcem sobolem ulnis ampleci, acclinare pectori, ora et guttura manu materna permulcere, atque contribulata trepidam consolari velle. At virgo, interno vexata stimulo, ut funus componitur lectulo, jam illi formidatur quod Christianorum est egressuræ animæ discussio. O nihil fragilius humana fortitudine, nihil extinguibilius homine! Res tam minima quam magna incussit vitæ discrimina! Sic sciniphes et culices domuerunt Pharaonicam Ægyptum, et idem Christiano sæculo subverterunt infinitos currus et equites regis Persarum. Sed quid multa querela remoramur tua, sancte patrone, suffragia? Inter hæc itaque pericula rememorante quodam de unda sancti Yvonis medentissima, transmisso volucri equite, affertur in celerrimo sacrata potiuncula. O Dominum virtutum, Cui nihil est irremediabile, Qui ducit ad inferos et reducit, ac dolorem lucrum gaudii facit! Repente ubi virgo divinum liquorem hausit, ferrum liquefactum est, et eradicatum de imo gutture ascen

dit, quod illa ore receptum sanguinolentum expuit. Quum vero quasi a mortuis resuscitatam vidissent, tanta flevere exultatione quanta prius luxerant mæstitudine, omnesque Dominum in sancto suo collaudabant digna admiratione. Nec multo post convivio redditur sanissima, facie rosea, et majori fœnore cunctis redit suspensa lætitia. Quo jubilo tunc poterant exclamare, "O sancte Yvo, summe Dei sacricola, quis tua digne efferet præconia, qui ferrum contra undam deorsum "trahentem et propellentem emergere ac liquescere fecisti?" Benedicat Dominum gloriæ gloria tua in sæcula!

66

himself

hands and

feet, and of

bad toothache.

De se nihilominus exponit hujus textus præcentor gravissima The writer se contortum et podogra et chiragra ad hujus clementissimi cured of patris confugisse præsidia, vovisse salutis gratia terdenas gout in missas totidemque psalteria, sicque, solutis morbi compedibus et manicis, successisse gaudia sospitatis. Postea quoque spiculato dentium tormento confixum, fatetur insomni nocte anxia suspiria eructuasse, psalmidicas preces, quiete offensa et poena rebellante, ægre ruminasse, donec ad signum nocturnalium laudum sancto remediatori Yvoni se ingesserit, factaque ibi oratione, ex aqua sancti, lotis artubus, sanctificata tertio sibi os et dentes intinxerit, jamque inter chorizantes socios intentæ fidei dolor cesserit, moxque, sospitate exultans, sancti virtutem prædicaverit.

Quidam ex fratribus Ramesiensis cœnobii quod beatus Yvo Wlvard, a corporali præsentia signorum attestatione collustrat, Wluardus monk of Ramsey, nomine, subita cculorum atque faciei virulenta inflatione visum cured of erysipelas. poenitus amiserat. Qui quum humano non posset illuminari collirio, divino se devote commisit medicamento. Rogavit namque ex prædicti patroni mausolei lavacro oculos sibi atque faciem tumescentem aspergi. Quo quum aspergeretur, omnis mox lividi vultus inflatio, venenosi sanie fluenti ex oculis decurrente, detumuit, lumenque cum prioris formæ decore recipere meruit.

monk of

fractured

bones.

Quidam Coventrevensis cœnobii monachus, Patricius nomine, Patrick, a iter agens, dum equum cui insidebat juvenili levitate huc Coventry, illucque discurrendo agitaret, repente cum eodem ita corruit cured of ut confractis humeris quasi exanimis jaceret. Itaque ad proxi- shouldermum vicum deportatus, quum diu exensis et sine voce decubuisset, tandem, recepto spiritu, recordans signorum quæ per beatum divinitus Yvonem gesta pridem audierat, quibus valebat verbis ex sepulchri ejus lavacro afferri, corpusque suum collisum perfundi, rogavit. Quod quum factum fuisset, ita

Some

countrymen

while at

their cups at night, a bright light over the

tomb of St. Ive, which disappears when they approach.

statim convaluit ac si nihil læsionis in corpore habuisset, atque e vestigio Ramesiam, sanatori suo gratias acturus, proficiscitur. Quod et singulis annis anniversaria sanationis suæ die facere consuevit.

Revelationum quoque et visionum aliqua subjunguntur. at Slepe see, Quodam vespere Slepenses aliique contigui ruricolæ quum cœnam et pocula in noctem jocundius producunt, subito clarissimum jubar rutilo cœlo accipiunt; egressique ad tantum prodigium, conspicantur fulgidas aureæ lucis columnas a tumulo beati Yvonis sociorumque ejus æthera penetrantes, et rerum confinia late irradiantes. Unde clara acie fides nostra animadvertat sanctorum pietas loca suæ requietionis quanto Dei nutu respiciat, quanta gratia cineribus resurrecturis in gloria colum faveat. Dum ergo inhiant adhuc superno lumini, quidam præsumptiori temeritate ad ipsum locum lucis concurrunt, sed eis supervenientibus tanquam lux tenebris disparuit. Sic nec Herodes videre meruit signa Domini, quæ magis mirari voluit quam venerari.

St. Ive appears to a countryman at Bluntisham, and

Plurimis etiam ipse benignus pater se revelavit. Unde quidam rusticus de Bluntesham abbati Ednotho hoc retulit, quod sibi sæpe apparere et videri dignatus sit, et quod pritells him he dem, assueta gratia visus, hæc sibi dixerit, "Ego sum Yvo

had been

buried about 500 years.

A monk of
Ramsey,
named
Oswy, is

reproved by

66

episcopus. Jam evoluti sunt circiter quingenti anni ex quo "in loco Slepensis monumenti requievi." His ergo auditis, fratres curiosi, revolutis chronicis, inveniunt annum quingen tesimum octogesimum fuisse Dominicæ Incarnationis quo tempore cælicus flos Gregorius papa floruit, qui Augustinum, matutinum sidus Anglorum, sedentibus in tenebris direxit. Unde circa hæc tempora beatus Yvo migrasse ad Dominum censetur, quem licet, ut plerosque sanctos, tamdiu celaverit longanimis Dominus, tandem majori gloria declaravit, de cœlo potius quam ex hominibus.

[ocr errors]

Unus quoque fratrum in Ramesi, vocabulo Oswius,' quum infirmitatis corporeæ occasione torpesceret a salute animæ, tali admonitum se referebat visione. "In apostolico," inquit, St. Ive in a superni janitoris oratorio, juxta ipsum ostium quo transitur vision, seen "in chorum, vidi præfulgidum hierarcham, agnoscibiliter "Yvonem, sublimi solio principaliter præcellentem. Vestigiis ejus bini hinc inde assidebant tanquam discipuli, et hi ful

in St. Peter's chapel, for negligence

[ocr errors]

1 Apparently altered by another hand to " Oswinus."

[ocr errors]
[ocr errors]

46

66

66

[ocr errors]

66

66

66

66

66

6

[ocr errors]

Psalms.

gore conspicui; ad horum quoque pedes frequentes et hono- in omitting duly to rerabiles viri, qui præsidenti patri fixis obtutibus erant in- peat the "tenti. More adeo sinodali videbantur gradata sedilia, suis "ordinibus et subselliis distincta. Quumque non auderem nec valerem in ipsum primatem respicere præ tanto splendore, "ille hærentem blanda compellat allocutione. Quare,' inquit, 'frater mi, tempus acceptabile et diem salutis tam segni 'inertia deperdis?' His auditis, quasi judiciali sententia "addictus contemui, ac diversis cogitationibus angebar animi, quid facerem, an me subducerem, an interventu assidentium "veniam flagitarem. Terrebat et luminis majestate, et digna "inter dignos propriæ indignitatis redargutione. Et quamvis sermones ejus super oleum essent molliti, jacula tamen erant reatus mei. Tum ille prosequutus, 'Scisne,' ait, 'quo 'primum vel secundum fiat fiat terminetur?' Profitente me hujus distinctionis esse sciolum, Quomodo,' ait, 'ita te subjecisti socordiæ, ut non vel uno die ad primum fiat, et "secundo ad aliud, et inde ulterius pervenias, quatinus per totidem dies quot sunt hujusmodi terminationes psalterium compleas? Nam ego dum adhuc mole premerer corporali, non cessi humanæ imbecillitati quin omni die totum psalterium persolverem in holocaustum Domini.' Hæc "visa et audita trepido cordi meo altius incussa, altum som“num mihi rupere, quæ fideles fratres gratantissime percipi"entes a me, tanti patris benevolentiam et vigilantiam circa suorum salutem magnopere glorificavere." Hic autem ad comprobationem hujus visionis et intelligentiam tanti doctoris convenit animadverti, quod quidam testantur psalterium apud Hebræos in quinque distinctiones dividi, et singulas in psalmis ubi nos canimus fiat fiat finiri, ultimam tantum in Omnis spiritus laudet Dominum concludi; hoc est, primam in quadragesimum, secundam in septuagesimum primum, tertiam in octogesimum octavum,' quartam in centesimum quintum, quintam in centesimum quinquagesimum, id est, ultimum pзalmum.

66

66

66

66

66

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

on all-fours

Quidam de proximo vico curvus et distortus erat ut quad- A cripple rupes duobus scabellulis prænitendo incederet. Hic quum in who went loco inventionis beati exorasset Yvonis, erigitur, sanatur, ac cured. bipes efficitur. Cui fratres ibidem in obsequio sancti commanentes multis postea diebus stipem cotidianam præbuerunt. Et quia fratrum mentionem feci, operæ pretium reor ad

Altered from " nonum."

An indevout monk, who omitted bowing to

of St. Ive,

is flogged by order of the

exemplum aliis quoddam pietatis opus quod sæpefatus patronus ergo quendam ipsorum gessit explicare.

Idem autem frater quum monachorum Ramesiensium cœtui sociasset, in exordio conversionis suæ circa sui salutem desidia the shrine torpens, beato Yvoni honorem et reverentiam quam deberet vel deceret exhibere neglexit. Sæpius enim ante sanctum corpus ejus transiens, nec geniculari nec etiam vel leviter conquiniscere curabat. Quadam igitur nocte vidit per somnium beatum Yvonem in oratorio quasi in sublimi solio præsidentem, sacerdotali amictu decentissime redimitum, duosque præclaros viros hinc et inde sibi assidentes. Cui coram astanti, et defixis in terram obtutibus, præ nimio timore cos aspicere non præsumenti, sanctus Yvo dixit, "Cur, frater, torpenti inertia

saint in a vision.

Cure of a deaf and

who came from Norway with

66

66

[ocr errors]

animæ tuæ salutem negligis? Quare et mihi debitam reve"rentiam minime impendis ?" Et ostendens ei locellum requietionis suæ, adjecit dicens, "Quemnam ibi requiescere "putas? Numquid quamlibet personam vilissimam ? Quare torva cervice coram me transiens non saltem respicere dig"naris? An ignoras te meis suffragiis indigere? Cur ergo me despectui habes?" Et tremens ac stupens respondit, "Miserere mei, domine mi carissime, miserere! Amodo enim "et tui sanctissimam reverentiam et meæ salutis curam omni "studio me habiturum promitto." Cui sanctus, "Bene," inquit," facies. Verum ut commissa corrigantur, et corrigenda "denuo non committantur, flagellorum correctionem nunc "habes sustinere." Et præcepit alteri sibi assidenti cum cxuere, et virga percutere. Quumque ter percussisset eum, alius intercessit dicens, "Sufficit jam; parcatur ei." Et parcens ei beatus Yvo sobrie et juste et pie deinceps vivere, et in sui obsequio sicut promiserat de votum existere, commonuit. Qui statim evigilans, ita se verberatum doluit, atque virgæ plagas in dorso suo palpans sensit, ac si visibiliter virgis corporalibus cæsus fuisset. Quod quum fratribus retulisset, abjecta segnitie, et propria salutis curiosiores et Deo sanctoque Yvoni devotiores efficiuntur. Sicque fit ut quum unus corripitur multi emendentur.

Idem frater quendam apud se puerum ex multo tempore dumb boy, surdum habebat, quem oppido diligebat. Ipsum namque de patria sua, scilicet Norwegia, secum adduxerat, sibique in filium adoptaverat. Cujus infortunio non minus quam si ipse hoc pateretur condolens, pro auditu ipsius beati Yvonis aures ingi supplicatione pulsare non desiit. Quadam igitur die inter languentes in atrio monasterii procumbentes, sanctique Yvonis

the same monk.

« AnteriorContinuar »