Imagens das páginas
PDF
ePub

de aliqua parte ballivæ suæ, sine voluntate domini A.D. 1244. regis..

XXVI. Item inquiratur de extractoribus vel venditoribus buscæ, maeremii, et carbonis de foresta, ad destructionem forestæ, tam de dominicis domini regis quam aliis existentibus in foresta. Et qui dictam buscam, maeremium, et carbones soliti sunt ducere ad portus; et ad quem portum, sive ad quos portus, vel alibi ad quascunque villas; et quorum naves sint custumariæ, ad dictam buscam, maeremium, et carbonem modo prædicto cariandam.

[graphic]
[blocks in formation]

scribuntur.

nocent IV.

on part of

complain

suffered by

Dicturus quod injunctum est mihi a domino rege Hæ liteFranciæ veniam peto. In primis supplicans ut non ræ præhabeatur respectus ad personam loquentis, sed potius Address to ad personam et auctoritatem illius qui me misit et Pope Invenire fecit invitum. Dominus rex jam dudum mo- at Lyons leste sustinuit gravamina quæ inferuntur ecclesiæ Gal- the king of licanæ et per consequens sibi et regno. Sed ne alii France, principes orbis terræ ejus exemplo moverentur ad scan- ing of the dalum excitandum contra ecclesiam Romanam, ipse, grievances sicut princeps Christianissimus et devotus ecclesiæ, his clergy dissimulavit et siluit, usque modo credens et expectans and kingquod ab hujusmodi gravaminibus desistere deberetis A.D. 1245. proprio motu, et etiam ad preces suas, qui super hoc Referred to multotiens rogavit vos. Nunc autem videns quod per Anglorum, patientiam istam non proficiat, sed cotidie crescant Its place gravamina, habita super hoc deliberatione et consilio in the diligenti, misit nos ad exponendum vobis super hoc Chronica Majora libertatem suam et consilium suum. Sciatis igitur would be quod ipse super gravaminibus istis quæ posita sunt

1 This title is written at the foot of the page with a style.

dom.

in Hist.

ii. 503.

vol. iv.

p. 420.

3

A.D. 1245. hic et super aliis quibusdam, quæ facta sunt et quæ fiunt, movetur multum et miratur. Mirantur etiam et moventur barones et omnes regni proceres et magnates, non solum quod hæc fiunt, sed quod dominus rex sustinet quod hæc fiant; immo quia ipse, ut verbis eorum utar, ita permittit destrui regnum suum, sicut sui dixerunt ei nuper in colloquio apud Pontisarem 2 congregato. Nec solum moventur super his dominus rex et magnates, sed etiam generaliter omne regnum motum est et turbatum usque adeo, quod devotio illa, quam solebant habere ad Romanam ecclesiam, jam quasi penitus est extincta, et non solum extincta sed conversa in odium vehemens et rancorem vehementem. Et si sciretis quid quasi jam sentiunt homines et quid dicunt et quomodo scandalizantur, vos certe doleretis; et dolendum est omnibus Christianis et valde timendum, ne istud odium quod conceptum est contra vos et cordibus hominum fere omnium possit parere aliquid grande monstrum. Parcite mihi quia non parco veritati; et si in viridi ligno hæc fiunt, in arido quid fiet? Quid fiet in aliis regionibus, si in regno Francorum, ubi solebant homines esse devotissimi, jam facti sunt omnes fere [s]cismatici saltem corde? Nam de laicis non est dubium quod ipsi non obediant ecclesiæ, nisi quantum hoc faciunt timore regiæ partis. De clericis vero scit Deus et sciunt homines multi, quo animo ipsi sustinent jugum istud. Et quia in magna fuerunt pace in libertate nutriti, multum odiosa est eis servitus ista. Et si quæratur quid est in causa, quare sic scandalizantur homines, et quare sic fremuerunt gentes, domine, dico vobis, salva pace vestra, quod nova facitis super terram; vere nova facitis et hactenus inaudita. Quoniam ut de multis taceam, a sæculo non est auditum quod ecclesia Romana pro quacunque necessitate subsidium

S. Luc. xxiii. 31.

[graphic]

Ps. ii. 1.

[blocks in formation]
[ocr errors]

dum.

pecuniare vel tributum de temporalibus suis exegerit A.D. 1245
ab ecclesia Gallicana. Tributum enim de temporalibus
suis nemini etiam secundum jura canonica reddit
ecclesia, nisi regi a quo temporalia habet, et ei subest
in temporalibus suis quæ jure humano, id est jure
regio, defenduntur. A sæculo non est auditum quod
alias dictum fuerit verbum istud, "Da mihi tantum
"vel excommunico te;" mirabilis sententia, cujus effec-
tum editum contra prolatores talis sententiæ verbum
beatissimi patris nostri Gregorii denuntiat invalidum
esse undecima quæstione, cum dicit, ipse ligandi atque Notan-
solvendi potestate se privat qui eam pro suis volupta-
tibus et non subditorum exercet.
1
A sæculo non est
auditum quod summi sacerdotes et Apostolorum suc-
cessores, patres Apostolici ordinis, sacri pontifices, et
cæteri ministri ecclesiæ talliati fuerint, qui modo
per nuntios vestros talliantur sicut servi vel Judæi,
Benedictus sit Dominus Jesus Christus, Qui (un-
decima quæstione tertio capitulo Sæpe amborum) in
orbem terrarum mittens ad evangelizandum disci-
pulos, misit eos sine argento, sine pecunia, sine virga,2
ut incentiva litis et instrumenta exciperet ultionis.
Egressi autem discipuli in humilitate et paupertate
spiritus plantaverunt religionem Christianam; sed si-
mul exortæ divitiæ suffocaverunt eam, dando causam
avaritiæ multisque peccatis ex ea nascentibus et scan-
dalis infinitis. Magna fuit usque modo libertas ecclesiæ,
qua libertate liberavit nos Christus; et non solum in Gal. iv. 3!,
isto tempore gratiæ, sed etiam temporibus Gentilium
ante adventum Christi sacerdotes sacrificiorum ministri
militiæ vacationem et omnium rerum immunitatem
habebant, (vicesima tertia quæstione octavo capitulo
Quamvis etiam;) nam cum tempore famis cunctorum Gen. xivii.
Ægiptiorum terram sibi emeret Pharao atque suæ 19, 22.
servituti cunctos subiceret, sacerdotes nec possessioni-

1 vel n is interlined; i.e. volun- 2 MS. ins. ct. tatibus.

A.D. 1245. bus nec libertate nudavit, Domino ex tunc pronuntiante in omni gente liberos esse oportere. Illo etiam tempore quo Julius Cæsar venit in Franciam, sicut dicit Julius Celsus in libro Belli Gallici,1 "Druide[s]," qui rebus divinis et sacrificiis præerant, "a bello abesse consue"verant, nec tributa dabant, militiæ vacationem et om"nium rerum immunitatem habebant." Modo describuntur bona ecclesiarum et clerus describitur universus. Hæc descriptio prima et primo facta est a bonæ memoriæ Prænestino episcopo, qui cum venisset legatus in Franciam recepit procurationes pecuniarias ab omnibus ecclesiis regni. Vocabat etiam secreto et singillatim episcopos et abbates et priores et alias ecclesiasticas personas et dicebat eis, "Sic præcipio "vobis in virtute obedientiæ et sub poena suspen

[ocr errors]

46

[ocr errors]

sionis, ne quod dicturus sim vobis reveletis alicui, " verbo vel facto, signo vel scripto. Quod si feceritis, "sententiam excommunicationis incurretis ipso facto." Postquam clauserat ita eorum ora, dicebat, "Præcipio " vobis quod solvatis tantam summam pecuniæ ad opus domini Papæ tali tempore tali loco, alioquin "sciatis vos ex tunc excommunicationi subjacere." Hoc audito vocavit eum dominus rex, et ne multis verbis immorer, noluit sustinere quod sic ageret. Et ipse legatus permisit ei quod de cætero cessaret ab hujusmodi, nec de cætero gravaret aliquos; immo etiam omnes sententias quas propter hoc tulerat in quascunque personas revocavit ex toto. Sed quomodocunque super hoc pactum servaverit domino regi, scitur pro certo quod ipse multum gravavit ecclesias et infinitam pecuniam sic fecit asportare de regno. Hoc tamen non imponimus vobis, quia non factum fuit tempore vestro; sed nihilominus gravatum fuit regnum et ecclesiæ dampnificatæ.

[graphic]
[blocks in formation]

Postquam autem venistis ad partes istas, multi A.D. 1245. archiepiscopi, episcopi, et abbates fere omnes de regno servierunt vobis ex devotione sua, et bene fecerunt; sed præterea misisti archipræsulem Larama, qui accepit procurationes suas in omnibus ecclesiis regni, et simili modo cœpit agere sicut fecerat dominus Prænestinus. Sed dominus rex non permisit; sed misit Papa hoc ad vos, et tandem revocatis per vos coactionibus quas idem archipresbyter faciebat, dominus rex, compatiens necessitatibus vestris pro cunctis prælatis, abbatibus, et nuntiis capitulorum rogavit eos ut ex mera liberalitate ecclesia1 Gallicana [consentiret] in subsidio concesso pro imperio Romaniæ et iterum in subsidio decimæ concesso Nam licet domino regi pro subsidio Terræ Sanctæ. ecclesia Gallicana in hoc gravatam se non non reputet, tamen dominus rex in hoc eam reputat multum esse Item gravatam, sicut multum gravata est re vera. gravantur ecclesiæ continue et incessanter, et plus quam vos creditis ut credimus per nuntios vestros. Et licet tales quandoque mittatis de quibus credibile videtur quod non debeant onerosi ecclesiis esse, utpote Fratres Minores et hujusmodi, tamen sciatis pro certo quod onerosi sunt multum, et multum displiceret vobis, sicut credimus, si sciretis quomodo se habuerunt aliqui de ipsis, utpote de fratre Petro de Morciel; hæc tacta fratrum nomina quæcunque scire potuimus. Item gravantur ecclesiæ in multis provisionibus et pensionibus multorum. Confertis enim pro voluntate vestra domos et grangias et villas monachorum, utpote de Sancto Audoeno. Item gravantur ecclesiæ in collatione beneficiorum et præbendarum multarum; nam in qualibet ecclesia, etiam in illis ecclesiis quæ sunt speciales ecclesiæ domini regis, utpote in ecclesia Sancti Martini Turonensis et quibusdam aliis, contulistis multas præbendas et etiam non vacantes, et non

1 ecclesia] etiam, MS.

« AnteriorContinuar »