Imagens das páginas
PDF
ePub

A.D. 1245. nibus Christianis qui se ejus subiciunt regi. Nam rex Tartarorum solum requirit dominium omnium et etiam totius mundi monarchiam, et non sitit alicujus mortem, sed unumquemque permittit stare in suo cultu post obedientiam sibi factam, nec aliquem compellit ad cultus sui contrarium.

De cultu eorundem.

Item, requisitus frater de ipsorum cultu respondit quod credunt unum Deum esse, et habent suas observantias, quarum nullus impune fit transgressor. Respublica inter eos æquissime ministratur. Nam siquis deprehenditur concubuisse cum uxore vel ancilla vel filia alterius, contemptis suis uxoribus et ancillis, et siquis convincatur super mendacio, sine ulla misericordia morte mulctatur.

[graphic]

De eorum potentia.

Item eorum potentia tanta est, quod jam subjecerunt sibi totam fere Asiam Orientalem usque ad duas dietas ultra Anthiochiam, et illam jam intrassent nisi prædictus monachus eos retinuisset. Sed nunc amplius non potest eos cohibere. Vigiuti quinque autem anni sunt ex quo fugaverunt Chorosminos a terra sua qui triumpharunt de Christianis in Terra Sancta, et ideo derident eos contra potentissimum regem Tartarorum quod præsumunt rebellare. Et inter cætera regna subjecit sibi quendam Soldanum de Yconio, cujus terra forte latior est omnibus regnis citra montes; et singulis diebus pro tributo mittit ei mille perperos aureos et unum Quiritem in dextrario. Armatura eorum levis est et de corio. Balistis non utuntur, sed sagittarii sunt peroptimi. Victus eorum satis tenuis est; nam pressas carnes equorum vel quorumque animalium et siccatas redigunt in pulverem, et

perfundunt pulverem aqua vel lacte equino, et hau- A.D. 1245. riunt et sic reficiuntur.

De ortu regis Tartarorum.

Item dixit idem frater quod rex eorum est filius Christianæ. Nam pater ejus cum totam sibi subjugasset Indiam, et eum qui vocabatur presbyter Johannes, quod nomen omnes reges India sortiuntur, interfecisset, accepit filiam ejus in uxorem, ex qua genitus est ipse rex qui nunc regnat inter Tartaros. Et ad illius mulieris instantiam adductus est præfatus monachus ad regem Tartarorum. Nam fuerat ante cum præfato presbytero Johanne. Quem cum rex Tartarorum comperit virum sanctum et boni consilii, retinuit eum, et ei præscriptam concessit potestatem. Hic monachus misit domino Papæ per memoratum fratrem pro exennio unum baculum de ebano, et scripsit ei et Fretherico amare eos, arguens pro eo quod, cum sint capita ecclesiæ, mutuo se confligunt, non attendentes potentissimum regem Tartarorum in proximo venturum ad debellandum eos, adversus cujus potentiam tota Christianitas non resistet.

Item de fratre memorato.

of Friar

Frater memoratus narravit multa alia quæ omnem Authority credulitatem excedunt, nisi ipsius auctoritas fidem Andrew. dictis præstaret. Novit etiam linguam Arabicam et Caldeam, et nihil eum potuit latere eorum quæ dicebantur. Fuit etiam cum præfato monacho per viginti dies, cui monachus magnum præbuit honorem, et misit nuntium suum secum ad domnum Papam.

Item, patruus istius regis Tartarorum regit illum exercitum qui impugnat regem Hungariæ. Audivi etiam a quodam fratre quod Papa scripsit episcopo Оsañ1 quod in brevi creabitur novus rex melior eo qui mortuus est.

1Qu. for Uxeñ, i.e., Uxentino, of Ugento, or for Santonensi, of Saintes ?

[graphic]

A.D. 1246.

f. 89 b.

Condition

of the

Rumores de Terra Sancta.

Item magna caristia est in Terra Sancta, ut dixit Holy Land. quidam frater qui venit nuper cum episcopo de Turtuse, et mutuo se cædunt Sarraceni, et conflictus crebros habent cum Chorosminis et impugnant soldanum Babiloniæ, cui alii contra Christianos præbuerunt auxilium. Nullus ausus est terras excolere. Nam Christiani impediunt Sarracenos et econtrario. Sarraceni autem cum Chorosminis et Babiloniis semper nituntur impugnare Christianos. Omnia tamen castra quæ habuerunt Christiani ante, habent adhuc, et plura, præter Jerusalem et duo alia.

[blocks in formation]

62.

Item quomodo puniuntur malefactores in parcis vel f. 88.

vivariis.

par

ment of

parks and

v. vol. iv.

P. 518.

[Quomodo puniuntur inventi malefactores de Punishcis et vivariis. Si fugit et occidatur malefactor, non malefacoptinebit jus nec appellum. Si vero comes, baro, vel tors in miles domino regi conquestus fuerit de bestiis captis fisheries. in parco suo, ita quod per breve domini regis facta A.D. 1246. fuerit inquisitio, tunc inditatus per inquisitionem et convictus jacebit in prisona domini regis per unum annum et unum diem, et postea redimatur ad pretium valoris terrarum suarum per tres annos, ita tamen, quod interea de suo paupere sustentetur. Et tunc dominus rex habebit duas partes redemptionis, et ille cui transgressus fuerit tertiam. Et post illam redemptionem inveniet duodecim plegios qui ipsum manucapient, quod deinceps non malefaciet in parcis, vivariis, vel forestis, nec in aliquo contra pacem domini regis. Et si contingat ipsum in aliquo prædictorum malefacere, plegii sui respondebunt de corpore ejus et de transgressione. Si vero aliquis subito captus fuerit in parco vel vivario, sine inquisitione facienda per breve domini regis, habebit prisonam domini regis ut prædictum est, et postea debet redimi modo prædicto; et ex illa redemptione habebit dominus rex medietatem, et læsus aliam; et postea inveniet duodecim plegios, modo prædicto.

[blocks in formation]

Item. Innocentius episcopus, etc., tam exemptis Letter of quam non exemptis, etc.

1 i.e. Richard of Cornwall. See above, 57, p. 91.

Innocent
IV. on the

[graphic]

collection

for the

crusade to

Per literas nostras vobis dedisse dicimur in mandatis ut pecuniam de redemptione votorum regni be paid to Angliæ assignare dilecto filio nobili viro comiti CornuCornwall. biæ curaretis. Verum cum sicut accepimus super A.D. 1246. hujus executione mandati in præjudicium ejusdem

Richard of

Lyons,

13 March 1246.

comitis sic a vobis minus attente processum, nos digne volentes ut eidem pro devotionis suæ meritis provisionis Apostolicæ gratia fructuosa reddatur, universitatem vestram sicut iterum sic attentius exhortamur, per Apostolica vobis scripta mandantes præcipiendo, quatinus infra tres menses post susceptionem præsentium, sullato cujusque difficultatis obstaculo, in hujus executione negotii secundum formam vobis traditam procedatis. Alioquin dilectis filiis ministro provinciali ordinis Sanctæ Trinitatis et captivorum in regno Angliæ, decano Wellensi, et archidiacono 2 Bercsire, Saresberiensis diocesis, damus nostris literis in mandatis, ut ex tunc juxta ipsam formam in eodem negotio procedere non postponatur.

1

Datum Lugduni tertio idus Martii, pontificatus nostri anno tertio.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »