Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

A.D. 1249, retraxerunt. Veruntamen cum ipsa vexilla propter nimiam maris planitiem usque ad siccam terram non possunt attingere, Christianus exercitus in nomine Dei, relictis vexillis, in mare saliendo se immisit usque ad siccam terram, cum armis suis pedes veniendo. Et licet ipsa Turcorum multitudo contra Christianos litus defenderet, tamen, favente Domino nostro Jesu Christo, litus optinuit populus Christianus cum sospitate et lætitia, et cum equorum Turcorumque strage magna, et quorundam qui magni nominis esse dicebantur. Et cum ipsi Sarraceni se recepissent in civitate, quæ tam fluminis interpositione quam murorum et turrium fortium in circuitu erat fortissima, Dominus noster omniS. Jac. i. 5. potens, Qui dat omnibus affluenter et non improperat, absque labore hominum, in crastino scilicet in octabis Trinitatis circa tertiam, civitatem dedit populo Christiano, fugientibus et ipsam dimittentibus infidelibus Sarracenis. Et hoc factum fuit solo Dei dono ac omnipotentis Domini Dei largitate. sciatis quod iidem Sarraceni illam civitatem reliquerunt munitam ex magna cibariorum et carnium fertilitate et machinis et aliis bonis, de quibus ad munitionem dictæ civitatis magna pars remansit; et de illa parte fuit exercitus multum repletus. Dominus vero rex noster cum exercitu suo ibidem moram faciebat, res suas de suis navibus extrahi faciens. Credebamusque quod inde non deberet recedere exercitus usque ad decrescentiam fluminis, quod tunc, ut dicebatur, terram debebat occupare; quia alias in partibus illis dampnum incurrebat populus Christianus. Comitissa vero Andegavensis in Cypro peperit filium valde elegantem et bene formatum, quem ibidem tradidit nutriendum.

Et

[merged small][ocr errors]
[graphic]
[graphic]
[blocks in formation]

knight of

hold of the viscount de

B. of

capture of

A.D. 1249.

Præcordiali fratri suo uterino et amico prædilecto, Letter of Guy, magistro B. de Carnoto studenti Parisius, Guido miles de familia vicecomitis Melunensis, salutem et paratam the housead beneplacita voluntatem. Quia novimus vos de statu Terræ Sanctæ et domini Melun, to nostri regis Franciæ, tum propter universalis ecclesiæ Chartres prosperitatem, tum propter numerosam multitudinem on the parentum et amicorum nostrorum sub domino rege Damietta. Francorum Christo militantium, sollicitari; vos super quibusdam quæ vulgus disseminat duximus reddere certiores. Cum inito speciali consilio a Cipro movimus navigando versus Orientem, propositum habentes Alexandriam expugnare, et paucis diebus sequentibus rapti inopinata tempestate vastum maris spatium pertransivimus, multæ navium nostrarum dispersæ sunt et disjunctæ ab invicem. Interim per exploratores innotuit Soldano Babiloniæ et aliis Sarracenorum magnatibus, quod Alexandriam expugnare proposuimus. Unde collecta infinita armatorum multitudine, tam de Kairæ quam Babiloniæ et Damiata incolis quam Alexandriæ, nostrum adventum expectabant, ut nos in ore gladii susciperent fatigatos. Una igitur noctium cum quodam vento aspero per amplum pelagi tractum veheremur, in mane mitigato vento, apparuit serenitas desiderata, quæ naves dispersas prospere congregavit. Misimus igitur funambulum peritum scilicet speculatorem, qui omnia cismarina litora noverat et cismarina necnon et idiomata multa, qui nobis pro duce constituebatur fideli, ad summitatem mali navis nostræ, ut nobis intimaret si terram videret, et ubinam locorum essemus. Qui cum diligenter et morosa deliberatione omnia loca circumjacentia considerasset, exclama

[graphic]
[ocr errors]

A.D. 1249. vit voce dicens attonita, "Deus adjuvet, Deus nunc adjuvet, Qui solus potest; ecce sumus hic ante "Damiatam." Poteramus siquidem jam terram omnes considerare. Similiter etiam aliarum navium speculatores id idem sentiebant; et coeperunt jam congregari ad invicem. Dominus autem rex cum hoc cognovisset imper[terr]ito spiritu coepit omnes egregie nimis suos animare et consolari, dicens surgens in medio, “Amici “mei ac fideles, insuperabiles erimus si in caritate inseparabiles fuerimus; non sine divino nutu huc transvehimur tam repentine; applicemus in terram "quamcunque potenter occupatam. Non sum rex

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Franciæ, non sum Sancta Ecclesia; sed vos utique (6 omnes rex estis, vos Sancta Ecclesia. Non sum "nisi unus solus homo, cujus vita, cum Deus voluerit, "sicut unius alterius hominis exufflabitur. Nobis "omnis casus tutus est; si vincamur, martires avola"mus; si vincamus, gloria Domini prædicabitur, et "totius Franciæ, immo Christianitatis, ampliabitur. "Profecto insanum est credere, quod me Dominus "in cassum suscitavit. Qui omnia providet, causam "magnam super hoc consideravit. Dimicemus pro Christo, et Ipse in nobis triumphabit; non nobis, " sed nomini Suo dans gloriam et honorem et bene"dictionem." Interim naves nostræ jam congregatæ litori appropinquabant, ita scilicet, quod cives Damiatæ et qui litoribus contermini erant classem nostram poterant considerare; scilicet1 mille et quin[gen]tas naves, exceptis dispersis, scilicet centum et quinquaginta. Et revera non fuit, ut credimus, temporibus nostris tanta navium nobilium multitudo congregata. Stupentes igitur Damianitæ, et supra quam dici potest attoniti ac perterriti, miserunt ad nos quatuor galeas optimas cum piratis expeditissimis, ad explorandum et inquirendum quinam eramus et quid quærebamus.

1 scilicet... quinquaginta] Inserted in the margin.

[graphic]
[graphic]

Et cum eos videremus1 tantum appropinquare, ut pos- A.D. 1249. sent vexilla nostra discernere, hæsitarunt, et cessarunt tantum festinare ut prius; quasi de nuntio suo certificati ac indempnes reversuri. Galeæ vero nostræ interim eos cum scaphis cursoriis1 cingebant, interponentes se, nostrisque navibus jam cogebantur appropinquare vel inviti. Verum nostrates videntes domini regis constantiam et incommutabile propositum, eo jubente præparaverunt se ad bellum navale, ut et hos et quoslibet alios, si supervenirent, comprehenderent; et litus violenter capientes ad terram ut ascenderent imperavit. Misimus igitur super eos spicula ignita et lapides de mangonellis navalibus, qui sic parabantur ut quinque vel sex2 lapides simul de longe jacerent; et fialas plenas calce, arcubus per parva hastilia ad modum sagittarum super hostes jaculandas. Spicula igitur piratas et eorum vasa perforabant, lapides obruebant; calx confractis vasculis excæcabat, unde subito tres galeæ eorum perierunt; aliquibus tamen de piratis, ne mergerentur, cum vita interceptis. Quarta autem non indempnis evasit. Ipsos igitur excogitatis cruciatibus affecimus, quos vivos [cepimus]; et totius veritatis extorsimus confessionem, videlicet quod, vacuata Damiata suis civibus, apud Alexandriam expectabamur. Piratæ vero qui evaserunt, quorum aliqui letaliter vulnerabantur et galea dissipabatur, Damianitis cum ejulatu lacrimabili retulerunt super litus cum maxima multitudine expectantibus, quoniam "mare classe super"veniente operiebatur. Rex enim Francorum cum

infinita nobilium multitudine hostiliter adventabat." Pro quo etiam asserebant, Christum manifeste dimicare contra ipsos Sarracenos, qui pluebat super ipsos ignem, lapides, et nebulam. "Veruntamen dum a maris flucti"bus fatigantur infirmati, ipsos, sicut vitas et mansiones "vestras diligitis, unanimiter impetite et trucidate, vel

[blocks in formation]
[graphic]

f. 95.

[ocr errors]
[ocr errors]

A.D. 1249. saltem, donec nostrates revocentur, potenter repellite. "Nos autem soli vix evasimus, ut hæc vobis nuntiaremus præmuniendis. Cognovimus magnatum signa.' Ecce jam in nos irruunt1 furibundi ad navale vel campestre animati et parati. Irruit igitur super eos timor cum diffidentia. Omnes nostrates de veritate certificati in spem optimam erigebantur; unde glomeratim et certatim prosilientes in scaphas a navibus; erat enim mare juxta litus parum profundum, unde nec scaphæ nec naviculæ ad aridam attingere potuerunt. Miserunt se igitur in mare multi usque ad lumbalia properanter, juxta domini regis districtum et urgentissimum præceptum. Et continuo commissum est bellum cruentissimum; et nostrates additi sunt prioribus indistanter, et fortitudo gentium dissipata est. Nec cecidit aliquis de nostris ferro, præter unum. Submersi vero duo vel tres perierunt, qui propter ardens desiderium pugnandi sese nimis properanter in aquam miserunt, et inde a semetipsis potius quam ab aliis sunt interempti. Sarraceni igitur retrocedentes sese in civitatem suam, multis interemptis et quamplurimis letaliter vulneratis et mutilatis, turpiter fugiendo receperunt; nostri autem ipsos e vestigio insecuti essent, sed a potentioribus, qui proditionem timebant, reprimebantur; veruntamen dum pugnavimus, exierant quidam sclavi et captivi, ruptis vinculis et eorum receptaculis; quia etiam carcerarii exierant contra nos; nec in civitate aliqui [remanserunt] præter mulieres, parvulos, et valitudinarios. Ipsi igitur sclavi et captivi nobis gaudenter ac properanter occurrentes, regi et exercitui nostro applauserunt dicentes, Benedictus qui venit, qui venit in nomine Domini.

S. Luc.

xiii, 35,

Hæc acta sunt in bonum auspicium initiale, scilicet die Veneris, quæ est dies Dominicæ Passionis; et applicuit tunc dominus rex secure et gaudenter, et re

1 MS. repeats in nos.

« AnteriorContinuar »