Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]
[graphic]

exercitu, in ortu solis congressi sunt. Et a tertia A.D. 1249. usque ad noctem duravit bellum valde mirabile, et fuit strages Sarracenorum innumerabilis ultra opinionem humanam. Et dictus Soldanus aufugit, et nesciebatur quo ivisset. Ex parte vero Christianorum dicuntur esse mortui usque ad mille inter milites, balistarios, et armigeros. Quid multa? ecce, pater, gaudium inestimabile. Dominus rex, regina prægnans, tres comites ejusdem regis fratres et uxores eorum plena per Dei gratiam sospitate fruuntur; licet dictus Atrabatensis in pleno campo sub multitudine occisorum infinita tam hominum quam equorum per unam noctem et diem quasi mortuus jacuisset. Cadrum et Babiloniam habet rex, et tota Alexandria est derelicta. Ergo, pater sanctissime, benedicamus Deo cæli, et coram omnibus viventibus confiteamur Ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam, sub vestri regimine Christianitatem taliter exaltando. Datum Marsiliæ, xiii. kalendas Junii.

Has literas recepit dominus Papa die Dominica post festum Sanctæ Trinitatis.

Conclusio prædictorum.

Colligitur ergo ex hac et aliis epistolis quod per Dei gratiam rex ille Francorum Christianissimus Ludowicus, quem Dominus non sine causa excellenti et efficaci a morte vel a porta mortis miraculose suscitavit, anno Domini MCCL. factus est dominus Damiatæ, Babiloniæ, Keiriæ, Alexandriæ, et litoris transmarini; felicesque toto mundo reputantur qui in hoc glorioso certamine et itineris difficultate constanter perstiterunt. Censenturque preces pro ipso fusæ ad Dominum effectum habuisse gloriosum.

[graphic]

88.

f. 115 b.

Letter of
Innocent

IV. to the
prior of
Swaveshey
respecting
the privi-
leges of
crucesig-
nati.

7 July 1249.

Quædam literæ impetrata a sede Apostolica in quibus continetur quod privilegium crucesignatorum in tali causa appellationis non valet.

Innocentius episcopus etc. dilecto filio priori de Suavesheie salutem et Apostolicam benedictionem.

Sua nobis magister Stephanus, rector ecclesiæ de Cotenham, crucesignatus, petitione monstravit quod cum magister G. rector ecclesiæ de Heis1 crucesignatus, Rofensis diocesis, ipsum super quadam pecuniæ summa et rebus aliis coram priore Rofensi auctoritate Apostolica traxisset in causam; idem Stephanus ex eo sentiens ab eodem priore se gravari quod ipsum ultra duas dietas extra suam diocesim ad judicium evocabat, cum idem ex literarum nostrarum beneficio non haberet, ad sedem duxit Apostolicam appellandum; cumque super appellatione sua nostras ad te literas impetrasset, eodem G. in modum acceptionis frustratorie prorumpente, quod, cum idem G. crucesignatus existeret, ad procedendum coram te in hujusmodi appellationis causa compelli de jure non poterat nec debebat, teque hac occasione in eodem negotio procedere denegante, officialis Cantuariensis ejusque collegæ, quibus idem prior, postquam ab eo appellatum fuerat, commiserat in hujusmodi negotio vices suas, compellunt coram prædictum Stephanum super principali contra justitiam litigare, propter quod ad nostram duxit providentiam recurrendum. Quia nec præfatus G., qui primo eundem Stephanum convenerat, non poterat in appellationis causa crucis privilegium allegare, discrescioni tuæ per Apostolica scripta mandamus quatinus, si est ita, hoc non obstante, in causa ipsa procedas juxta directarum continentia 2 ad te literarum.

se

Datum Lugduni nonas Julii, pontificatus nostri anno septimo.

1 Hayes, near Bromley, Kent. f 2 continentia] continentium, MS.

[graphic]
[graphic]

89.

Litera Papales ad orationes exigendas pro periculis ecclesiæ.

T

Innocentius episcopus, etc., venerabilibus fratribus f. 97. archiepiscopo Cantuariensi ejusque suffraganeis salutem, Letter of

etc.

Innocent IV. to the

of Canter

gans ask

for the

Ecclesiæ generalis disponente regimini Domino præ- archbp. sidentes, quanto ex hoc amplioris curæ astringimur bury and nexibus, tanto plurium cogitationum perplexione dis- his suffratrahimur, et eo plus mens nostra considerationum ing for varietate diffunditur, quo magis emergentium undique prayers negotiorum multitudine occupatur. Propter quod cum dangers of nostram agnoscamus impotentiam, non immerito perti- the church. 24 Sept. mescimus ne impositum nostræ debilitatis humeris 1249. tanti onus officii minus sufficienter minusque officiose geramus, tam grandis sollicitudinis tamque observandæ vigiliis repellendæ sompnum negligentiæ immiscentes, non ut expedit de summi Apostolatus culmine in vinea Domini speculemur. Id autem animum nostrum in profundum intimæ ac anxie cogitationis immergit, nostrumque cor acuto dolore discindit, quod sancta mater ecclesia his temporibus et multiplicium intra se tribulationum pressuris atteritur ac persecutionum circumquaque insurgentium malleis flagellatur, cum non solum hi qui nunquam eam matrem suæ professione 1 fidei agnoverunt vires exerceant contra ipsam, sed quam multi etiam quos Baptismi regeneratione parturivit in filios, effecti jam degeneratione privigni diversarum in eam armis impugnantium insurga[n]t. Nam quod horribiliter hactenus Frethericus quondam imperator dictam ecclesiam furentis sævitiæ morsibus laniarit, et quod adhuc ferali candescat rabie contra illam, omnibus pæne liquet. Qui quanto celsiori dudum dig

1 professione] professioni, MS.

[graphic]

f. 97 6.

A.D. 1249. nitate ipsa ecclesia operante præfulsit, tanto majoris elationis spiritu intumescens gravius, in eandem præconceptæ malitiæ virus fundit, exacuendo in interitum ejus gladium quem ab ipsa velut defensor1 ejusdem contra suos inimicos susceperit evibrandum. Quam detestabiles etiam modos prædictam lædendi ecclesiam plurimi nobiles et potentes, Fretheriticæ forsitan calliditatis persuasione, ne dicamus iniquitatis fermento, corrupti, nequiter adinvenerint, et quam dolosas machinas nefanda sagacitate paraverint ad infringendam integritatem ecclesiasticæ libertatis, neque nobis est [in]cognitum nec vobis; quinimmo et proximis jam innotuit et remotis. Quot autem et quantis aliis ubilibet afficiatur ipsa ecclesia injuriis, vexetur molestiis, et gravaminibus opprimatur, ab illis etiam qui eam condigna honorificentia prosequi ejusque procurare quietem ac ipsam a suis oppressoribus oportuno munimine defensare deberent, ex moderno ejusdem statu potest liquido comprehendi. Terræ insuper Sanctæ frequens excidium jugi apud nos memoria recensitum nostram animam continuæ tristitiæ telo transfigit. In immensum quippe dolemus quod loca præsentiæ Dominicæ sanctificatione dicata execratione Agarenite residentiæ prophana[n]tur. Atrium nimium inundatione conspergitur lacrimarum quod terra, ubi pius Jesus patienter passus humano compatiendo generi a perpetuæ illud passionis cruciatibus liberavit, sub impiorum dominio, nimiis exprobrata obprobriis, diræ oneribus premitur servitutis. Multa denique Christianorum strages in diversis eorum regionibus Tartarorum feritate patrata, et imminens nihilominus aliis illorum invalescente tirannide desolationis vastitas abhorrendæ nos validæ moestitiæ lancea usque ad mentis interiora percellit. Valde namque tristamur quod tot fidelium sanguinem Tartaricus vel potius Tartareus mucro eis parcere nes

[merged small][ocr errors]
[graphic]

cius devoravit. Lugemus nimirum quod nondum ut A.D. 1249. audivimus satiatus, adhuc Christiani populi anxietate satis solita necem sitit. Harum quidem et aliarum adversitatum quamplurium perferimus gravitatem. Ex his utique aliisque sinistris multiplicis nobis mœroris materia cumulatur. Nam si ad Orientalem plagam considerationis convertimus oculos, ibi ecclesiam gravis plaga percussionis affligi conspicimus. Et si ad partes Occidentales intuitum convertimus, in illis etiam cædi eam flagellis tribulationis multimodæ reperimus. Quare divinæ Majestatis auxilium, in Cujus manu supernæ ac inferiores sunt partes contra tot adversa, ut illa Sua virtute submoveat, attentis ac devotis et assiduis est supplicationibus flagitandum. Sed quia per nos ipsos tantummodo propter nostrorum insufficientiam meritorum id optinere nequimus, nec possumus etiam apud Deum insistere precibus ut vellemus, cum frequenter de suavi contemplationis silentio ad tædiosum curarum strepitum importuna litigatorum rapiamur instantia, necnon de speculationis interioris altitudine ad exterioris ima sollicitudinis, imminentibus agendis innumeris, cum simus omnibus debitores, descendere compellamur, providimus vestra super hoc omniumque Christi fidelium fore suffragia requirenda. Ideoque universitatem vestram monemus, rogamus, et hortamur attente, ac per Apostolica vobis scripta præcipiendo mandamus, obsecrantes per aspersionem sanguinis Jesu Christi, quatinus, attendentes quod omnipotens Dominus servorum suorum deprecationibus aures benignitatis accomodat, sibi pro nobis et pro universali ecclesia, ut in suo beneplacito dirigens actus nostros ipsam gubernet et protegat, et ad statum semper provehat meliorem, orationum jugiter sacrificia offeratis. Et quia inter alia illud est Deo Patri acceptabilius in quo Sibi Jesus Christus Ejus Filius immolatur, qualibet hebdomada saltim semel, certum ad hoc statuendo diem, missam pro Terræ præfatæ liberatione ac ipsius eccle

« AnteriorContinuar »