Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

A.D. 1249. Audito signo, omnes ad ecclesiam et ad horas et Missas venire festinent; principium, medium, et finem, in omnibus Missis et horis expectent, nisi urgens necessitas eos excuset, non fallentes superiores, dicendo necesse quod non est; quia sic seipsos fallerent in facie Illius, Qui Judex est et Cognitor secretorum.

Decret.
Gregorii

IX. lib. iii.
tit. 35,

cap. 8.

Fuit etiam provida deliberatione provisum, ut quando capitulum celebrabitur, primo die capituli celebretur una Missa de Sancto Spiritu, pro Romano Pontifice et curia Romana, pro rege Angliæ et regina et eorum hæredibus, et familiaribus nostri ordinis. Secundo die capituli celebrabitur una Missa pro fidelibus defunctis, pro animabus regum Angliæ, et nostri ordinis benefactorum, et omnium fratrum nostri ordinis defunctorum.

Post ultimum capitulum celebratum, et post celebrationem cujuslibet capituli generalis, in quolibet conventu nostri ordinis quam citius fieri poterit, fiat celebratio unius Missæ in conventu sollempnis, pro omnibus fratribus capituli defunctis et eorum familiaribus; et a quolibet sacerdote una Missa privata, et a quolibet inferioris ordinis unum Psalterium. Et ne supra vires, propter multitudinem quæ in quibusdam locis singularitate quadam fieri consuevit, monachi de cætero graventur, et ut eadem sit observantia apud omnes et idem ordo, communiter provisum est, ut in capis nulli psalmi familiares post horas canonicas de die, nec psalmi familiares de nocte, dicantur.

Injunctum est etiam visitatoribus in virtute obedientiæ, et sub pœna suspensionis a celebratione divinorum, ut secundum formam concilii generalis et illius Decretalis, "Ea quæ propter religionis hones"tatem, etc." visitent, corrigant, et reforment ea quæ fuerint corrigenda. Et qui visitationem admittere noluerint, per visitatores suspendantur; et si petie

[ocr errors]
[graphic]

rint, per eosdem absolvantur; data cautione de pa- A.D. 1249. rendo judicio capituli generalis, et quod in posterum visitationem admittent. De monachis transmarinis, si visitari noluerint a visitatoribus, injungatur eisdem, ut ad proximum capitulum generale apud Oxoniam celebrandum veniant, quare a visitatoribus visitari non debeant ostensuri."

Caveant etiam ipsi visitatores, ne occasione ipsorum monasteria visitanda superfluis graventur expensis, sed omnia mensurate fiant; et taliter officium suum exequi studeant, ut a Deo dignam recipiant pro labore mercedem, ne si negligentes fuerint, sanguinem delinquentium de manibus ipsorum requirat Dominus ultionum. Erunt autem in proximo capitulo præsidentes de Sancto Edmundo et de Glovernia abbates, apud Oxoniam in ecclesia de Osenee.

Statutum est insuper ut in singulis monasteriis, singulis diebus in Missa Beatæ Mariæ Virginis, pro domino rege et regina et eorum liberis fiat memoria specialis, cum illa oratione, Deus in Cujus manu, etc.

Et ut præmissa statuta melius observentur et nihil de contingentibus omittatur, provisum est ut statuta ipsa una cum statutis concilii Lateranensis, et constitutionibus Gregorii Papæ noni, ordinem nostrum contingentibus, singulis annis in singulis recitentur conventibus, certis diebus ad hoc assignatis.

Item cum singula monasteria de beneficiis et elemosinis defunctorum habeant sustentamenta, ne animæ benefactorum defunctorum per omissionem et negligentiam Missis debitis priventur, statutum est, ut quicunque in conventu existens quatuor dies se a celebratione Divinorum subtraxerit, die quinto per abbatem vel priorem super hoc secretius corripiatur; et si non emendaverit, nec causam rationabilem ostenderit, die sequenti in capitulo super hoc publice proclametur.

[graphic]

92.

f. 94.

Letter of

of arch

1

Item aliæ litteræ ubi verbum lugubre continetur, scilicet 2" quod duxerit acceptandum."

Reverendo in Christo patri et domino Dei gratia the official episcopo Lincolniensi magister Hugo de Mortuo Mari, officialis domini Cantuariensis archiepiscopi, salutem cum reverentia et honore.

bishop Boniface

to bishop Grosseteste, enclosing the

Letter of

Literas domini Cantuariensis suscepimus in hæc verba :

B[onefacius] Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus, totius Angliæ primas, dilecto officiali suo magistro Hugoni de Mortuo Mari salutem in Domino.

Mandatum Apostolicum suscepimus sub hac forma : Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili Pope Inno- fratri archiepiscopo Cantuariensi salutem et Apostoliarchbishop cam benedictionem.

cent IV. to

Boniface in favour of his

Albert,

A.D. 1249.

Etsi sedis Apostolicæ benignitas consueta nonnullis extraneis et ignotis se in gratiarum exhibitionibus chaplain exhibeat liberalem, hos tamen libentius promotionis parish gratia reficit, congruis effert honoribus, et beneficiis priest of potioris largitionis attollit, quos habet per rerum Campilio, a relation of experientiam comprobatos. Cum igitur dilectus filius the queen. Albertus plebanus 3 de Campilio, capellanus noster, consanguineus carissimæ in Christo filiæ nostræ illustris reginæ Angliæ, quem experta familiaritas et familiaris experientia nobis et fratribus nostris reddunt carum plurimum et acceptum, sic probitatis suæ meritis honestatem vitæ decoret quod dignus Apostolicæ sedis gratia merito habeatur, nos volentes ipsum ob hoc et considerationem reginæ prædictæ specialis prosequi prærogativa favoris, fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus quatinus eidem capellano in regno Notandum. Angliæ in ecclesiastico beneficio quod duxerit acceptandum, etiam si curam habeat animarum, auctoritate

[blocks in formation]
[graphic]

vestra provideas vel facias provideri; non obstantibus A.D. 1249. si pro aliis in ecclesia in qua sibi provisum fuerit direximus scripta nostra, quibus auctoritate præsentium nolumus præjudicium generari; et statuto de certo canonicorum numero juramento vel confirmatione sedis Apostolicæ seu quacunque firmitate alia roborato aut indulgentia qua ejusdem regni prælatis et capitulis ab Apostolica sede dicitur esse concessum, quod ad receptionem seu provisionem alicujus compelli aut excommunicari vel interdici non possint per literas Apostolicas quæ de ipsa indulgentia non fecerint mentionem, sive aliqua contraria consuetudine, privilegio, seu aliqua alia indulgentia a sede Apostolica impetratis, per quæ posset super provisione ipsius nostra gratia impediri, vel quod idem alias beneficiatus. existat; contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum, etc.

Cum igitur his exequendis non possumus ad præsens personaliter interesse, vobis in hac parte committimus vices nostras donec eas duxerimus revocandas, mandantes vobis auctoritate præmissa qua fungimur, quatinus juxta prædicti mandati tenorem ea fideliter exequi procuretis, tantum inde facientes quod super hoc non possitis de negligentia reprehendi. Datum, etc.

Auctoritate igitur prædicti mandati vobis præcipiendo mandamus, quatinus si quid beneficium quod idem Albertus duxerit acceptandum in civitate aut diocesi vestra vacet ad præsens vel quam citius vacare contigerit, quod ad vestram collationem seu ad virorum religiosorum spectet præsentationem, conferatis eidem. Inhibemus etiam vobis et vos ab omni collatione seu confirmatione beneficiorum ecclesiasticorum suspendimus, ut alicui alii beneficium aliquod conferatis, donec eidem A[lberto] juxta mandatum Apostolicum sit provisum; auctoritate prædicta decernentes irritum et inane quicquid contra hæc fuerit attemptatum. Datum, etc.

[graphic]

OHOHHO

f. 98.

Decretal of
Innocent

IV. on

A.D. 1250.

v. vol. v. p. 127.

93.

Decretales nova Innocentii quarti, quarum auctoritate archiepiscopus Cantuariensis B[onefacius] intendebat visitare in sua provincia visitandos.

Romana, et infra. Statuimus ut quilibet archiepiscopus, suam volens visitare provinciam, prius ecclesiæ visitations. suæ capitulum ac civitatem ac diocesim propriam plene visitare procuret. Nec sit solum erga majorum sed etiam minorum ecclesiarum, nec circa clericorum tantum sed etiam populorum, visitationem intentus. Et si commode vel absque difficultate accedere ad unamquamque non poterit, de pluribus locis ad unam congregationem clericos et alios studeat evocare, ne in illis visitatio postponatur. Deinde liceat ei per totam provinciam vel ejus partem visitationis officium exercere, civitates et dioceses, suffraganeos et eorum subditos cathedralium et aliarum ecclesiarum, monas teria et ecclesias, et alia religiosa et pia loca, cleros et populos, libere visitando, ac procurationes a locis tantum recipere visitatis. Ex quo tamen aliquam de ipsis diocesibus visitare ceperit, nunquam postea, sive totam sive partem ejus visitaverit, revertatur causa visitationis ad illam, priusquam omnes reliquæ ipsius provinciæ dioceses, in toto vel in parte, quam scilicet secreto secure poterit, et suæ denuo fuerint ab eo visitatæ. Quod si forte eadem diocesis, vel aliqua ibi ecclesia plus aliis indigeat visitari, tunc aliarum visitatione intermissa redeat ad eandem, si a loci diocesano requisitus extiterit, vel de omnium aut majoris partis episcoporum ejusdem provinciæ processerit consilio et assensu. Ad quod idem se pronos exhibeant, ne animarum profectus aliquatenus negligatur. Si vero maliciose in his difficultatem quamlibet adhibuerint, archiepiscopus super hoc licentiam postulet confidenter. Postquam autem semel omnes provinciæ

« AnteriorContinuar »