suæ dioceses visitaverit, licitum sit ei postea, prius A.D. 1250, tamen suffraganeorum suorum requisito consilio, ipsius diffinitione super hoc habita coram eis quæ in scriptis redigi volumus, ut possint esse aliis nota, visitationem per eandem provinciam recitare, juxta modum superius annotatum. Et si non interveniat in hoc suffraganeorum ipsorum assensus, illam semper providentiam adhibendo, ut in posterioribus visitationibus illis, illas ecclesias illosque cleros et populos prius visitet qui non fuerant ab eo in prioribus visitati; nisi magis sit aliis visitationis officium oportunum. Sane hujusmodi impensurus officium pro[po]sito verbo Dei quærat de vita et conversatione ministrantium in ecclesiis, et Divino cultui deputatis; ac cæteris quæ ad officium ipsum spectant, absque contradictione et exactione qualibet juramenti, ad ipsorum emendationem per salubria monita, nunc levia, nune aspera, juxta datam a Deo sibi prudentiam diligenter intendens. Quod si de aliquibus orta fuerit infamia contra eos, ordinariis ipsarum, ut super his solempniter inquirant, denuntiet, si viderit expedire. Notoria vero crimina, quæ examinatione non egeant, cum super his merito notari possit possit ordinariorum negligentia eorundem, libere corrigat, poenam de illis debitam infligendo. Procurationes autem recipiat; nullam autem pecuniam, ipse vel aliquis de familia sua, occasione alicujus officii vel consuetudinis, seu quolibet alio modo earum nomine; sed in victualibus tantum recipiat moderatas. Caveant insuper, ne ipse vel quisquam suorum munus, quodcunque sic vel qualitercunque offeratur præsumat recipere; ut non quæ sua sunt videantur Philipp. quærere, sed1 quæ Jesu Christi. Quod si fuerit contra præsumptum, recipiens maledictionem inveniat; a qua nunquam nisi duplum restituat liberetur. Volumus enim in his fraudem quamlibet penitus evitari. Hanc autem visitandi formam ab universis etiam episcopis 1 sed] si, MS. ii. 21. A.D. 1250. aliisque prælatis, ordinario jure suos subditos visitantibus, plene observari præcipimus; salvis f. 98. Answer of to this. super hoc rationabilibus et approbatis religiosorum consuetudinibus et regularibus institutis. 94. Responsiones episcopi. Ad hoc quod dominus archiepiscopus monet domithe bishop num Londoniensem,1 ut mandatum suum directum of London priori Sanctæ Trinitatis revocet; petit dominus Londoniensis, ut exhibeatur ei illud mandatum, in quo si fuerit aliquid corrigendum vel revocandum, paratus est illud facere quatenus fuerit de jure faciendum. Petit dominus Londoniensis, ut idem una cum ipso eligant quatuor viros probos, fide dignos et jurisperitos, et ipse una cum quinto communiter electo audiant rationes domini episcopi pro se et subditis suæ ecclesiæ, et rationes domini Cantuariensis circa factum visitationis, et terminent negotium, si fieri possit, cum pace. Et si non conveniant in unam sententiam, consulant dominum Papam, et expectetur ejus diffinitio. Aliter. Petit dominus episcopus, quod dominus archiepiscopus de facto revocet quod de facto fecit, circa sententias suas, per legitimas appellationes præventas; et medio tempore quiescat ab executione visitationis insolita; et faciat convocationem de fratribus et coepiscopis, et habito consilio eorum et deliberatione cum ipsis, fiat provisio quid faciendum sit, cum justitia, pace, et honestate ipsius archiepiscopi et subditorum. Et ipse episcopus cum subditis suis formam providendam recipiet et observabit uniformiter cum fratribus coepiscopis suis; et si fuerit dissensio inter episcopos, promittit pro se, quod majori et saniori parti adhærebit. Aliter. Petit dominus Londoniensis, quod facta revocatione sententiarum suarum, sicut superius petitum 1 Fulk Basset. est, dominus archiepiscopus procedat ad visitationem A.D. 1250. reliquorum episcoporum provinciæ, sicut fecit in visi- f. 98 b. tatione personæ; et subdito[s] suos dimittat in pace, donec dominus Papa consultus post audita et intellecta gravamina ecclesiarum ordinet expresse quid sit in talibus finaliter agendum. Notandum quoque, quod præcise denegavit archiepiscopus tam episcopo quam canonicis copiam sui autentici. 95. Eventus infortunii transmarini secundum Templari- f. 102. orum1 mandatum. of Man and the post sourah, rex capture of A.D. 1250. Felices eventus, qui nuper domino regi Francia Account of successerunt de hostibus fidei Christianæ, dilectioni the battle vestræ declarare cupientes, significamus quod adquisitionem terræ et civitatis Damiatæ dominus per totam æstatem in castris moram faciens, Nili S. Louis, inundatione elapsa, consilio prudentum experientiam regionis habentium, vicesimo secundo mensis Novembris castra movit cum exercitu suo et stolio magno navium victualia sursum per flumen deferentium. Versus Babiloniam procedens citra flumen quod versus Staneos labitur castra fixit, profundum non valens fluminis pertransire, ad obturandum alveum fluminis quod erat ex magno Nili fluvio derivatum, et construendum pontes per quos posset habere aditus ad hostes; efficaciter operari continuo faciens, quia hostes Sarraceni, in opposita parte fluminis collecti, erectis fundibulis et machinis pluribus opus destruere et prohibere conabantur, non modi temporis ibidem operam amisit et labores. Mutato igitur consilio ac proposito, domi A.D. 1250. nus rex cum fratribus suis Atrabatensi, Pictavensi, et Longa Spata, qui in illo certamine nomen æternæ Proxima autem sequenti die, scilicet Veneris, unde- exhortationibus mutuis iterum fortiores convenerunt, A.D. 1250. et undique, scilicet per terram et aquam, insultus terribiles fecerunt in exercitum Christianum. Et cum lanceis et gladiis ac telis variis accedentes, undique a mane usque ad vesperam velut pluviam sagittas mittendo, non cessaverunt persequi resistentes Christianos, usque ad liceas cominus impetuose nimis accedentes et ipsa regis castra impetentes. Divino tamen juvante auxilio hostes dampnificati de suis majoribus et melioribus gladio peremptis ultra quatuor milia amiserunt. In die vero quando istos rumores audivimus, gavisi sumus quam plurimum super victoria et regis successibus. Veruntamen ex aliis casibus qui a latere evenerunt non potuimus non dolere. Fames enim consequenter invaluit intolerabilis, quia mare nondum aptum fuerat ad navigandum, nec poterant cibaria deferri vel ad Damiatam per mare, vel ad exercitum per Nilum, qui ab hostibus diligenter sagittariis nocte dieque custodiebatur et viriliter defendebatur. In montibus et convallibus latentes inimici omnes vias et semitas observabant, qui iccirco nostris formidabiliores extiterant, quia tela habebant venenata cum igne Græco. Unde nostrates penuriam cibariorum non modicam in exercitu sustinebant; contabuerunt igitur fame et defecerunt tam equi quam homines; et qui prius fortes et audaces fuerant, jam debiles effecti miserabiliter languerunt. Tandem vero peccatis nostris exigentibus cithara spei nostræ versa est in luctum, gaudiumque quod dolore permixtum gerebamus in lamentabilem exitum est consummatum. Conturbari merito tenentur viscera fidelium hoc audientium et oculi lacrimis inundare; Dominus enim quasi hostis ipse Deus confregit et præcipitavit coronam ecclesiæ universalis, robur scilicet et prosperitatem Franciæ; contrivitque fundamentum Rom. xi. et gloriam legis Christianæ et fidei. O Deus, Cujus 33. investigabiles via sunt et abissus multa judicia, nonne Ps. xxxv. Q 3006. N 6. |