Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

A.D. 1251. ciam pro succursu, deliberans moram facere, donec per subsidium gentis suæ et aliorum Christi fidelium posset superbiam perfidorum conterere, aut treugis mediantibus Terram Sanctam in statu prospero ordinare. Licet autem in præsentium confectione inter Alapensium et Babiloniorum Soldanos discordia magna esset, per quam sperari poterat quod compositio treugæ competentis intervenire deberet, non tamen nobis apparebat, quia experti sumus versutias paganorum, quod incentivo aliquorum et plurium ad hoc concordantium speratum veniret ad effectum. Processu vero temporis, cum res clarius patebunt, de eventu ipsarum prudentiam vestram reddere curabimus certiorem. Vale.

Second letter of

William de

101.

Idem eidem W[altero].

Religioso et honesto viro, amico carissimo et speciali Hospitalis, fratri Gualtero de Sancto Martino Chateau Prædicatori, frater Guillelmus de Castro Novo, Dei Neuf to gratia sanctæ domus Hospitalis Jerusalem magister S. Martino humilis, et pauperum Christi custos, salutem et paraon the re- tam ad beneplacita voluntatem.

Walter de

lease of the

Hospitallers and their

Acre.

Quia intelleximus quod vestri gratia domum Hospitalis et fratres semper sincere dilexistis, et ad ejus arrival at voluntates fideliter aspirastis, liberalitati vestræ grates inde referimus copiosas, significantes, quod ex hoc nos et fratres omnes Hospitalis vobis debitores constituistis, et habebitis ad quælibet beneplacita perpetuo obligatos. De nobis, si audire delectat, notificantes, quod per Dei gratiam cum triginta de fratribus nostris et aliis religiosis et sæcularibus multis, domini regis Franciæ interventu de carcere Babiloniorum liberati, decimo septimo die mensis Octobris civitatem intravimus Acconiam, multitudinem maximam fidelium in captivitate Ægipti relinquendo, quam speramus cum

[graphic]
[ocr errors]

Dei auxilio in proximo liberandam. Inter Soldanos A.D. 1251. Babiloniorum et Alapensium discordia magna viget, per quam confidimus, quod si succursus militiæ de transmarinis partibus venerit, conditio Terræ Sanctæ prosperabitur et hostium superbia conteretur. Vale.1

102.

Hi rumores de statu Terræ Sanctæ ad nos venerunt f. 121. anno Domini MCCLII. in festo Natalis sancti Johannis.

Caucy,

of the Hospitallers at

Walter de

account of

in Pales

Venerabili ac dilecto sibi in Christo fratri Galtero Letter of de Sancto Martino frater Joseph de Caucy, sanctæ Joseph de domus Hospitalis Jerusalem humilis Achon thesaura- treasurer rius, salutem et prosperos ad vota successus. De rumoribus Terræ sanctæ vestra dilectio non igno- Acre, to ret, quod illustris rex Franciæ, qui moram per annum S. Martino, apud Cæsaream Palestinæ jam explevit, eam faciendo with an murorum et fossatorum ambitu circumcingi, quod opus the state in confectione præsentium fere fuerat adimpletum, of things (nuntiis iterum tam ex parte Soldani Halapiæ, quam tine, 6 May eorum qui videntur in præsenti habere dominium 1252. Babilonia [et] potestatem, ad dominum regem præ- p. 305. dictum causa tractandi super treugarum foedere ad invicem confirmando sæpius destinatis, tandem dictum Soldanum Halapiæ ad treugam aliquam dictus rex non admittens,)" cum Babiloniis in hebdomada Paschali ultimo præterita usque ad quindecim annos firmavit treugas, juramento præstito corporali, hinc inde, tali forma: " Quod dicti Babilonii cum residuo captivorum "Christianorum superstitum, quos in alia forma treu

[graphic]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

v. vol. v.

[graphic]

A.D. 1252." a quolibet Sarraceno detentam, domino regi restitue

f. 121 b.

"runt; exceptis videlicet Gazara, Gibilino, Grandigerino, "et Darone, quæ circa treugam Babiloniis remanebunt." Fuit insuper ordinatum, quod nisi Babilonii exercitum suum haberent apud Gazaram, infra mensis Maii medium post præsentium datam literarum, ac rex infra idem tempus exercitum suum ad partes Joppenses de Cæsarea conduxisset, dictæ treugæ confœderatio nulla foret. Cum vero Soldanus Halapiæ, dictorum Babiloniorum adversarius manifestus, in confectione præsentium in Damasco moraretur, totam terram detinens occupatam ad quendam locum qui Cascy nuncupatur inter Gazaram et Daronem, contra dictos Babilonios duodecim milibus bellatorum, aliis tribus milibus expectatis futuris ac venturis in proximo dictis duodecim milibus adjungendis, licet dictorum Babiloniorum totum posse sex vel septem milibus armatorum, quorum partem optinebant dimittere in partibus Babiloniæ pro defensione dictæ terræ contra Beddewinos et alios indigenas, minime numerum excedebant; nec dicti regis exercitus tantæ fortitudinis est, qui posset ipsis Babiloniis, si opus ingrueret, ad oportunitatem subvenire, cum nondum haberet inter religiosos et sæculares, computatis centum militibus quos rex sperabatur secum noviter adducere, nisi tantum ducentos milites et quater centum Turcopulos equites bellatores; unde nos et alii quamplures eramus in dubio, quod dictis Babiloniis non pateret aditus veniendi, et sic treugæ dictæ nullum robur habuerunt. Insuper volumus vos non latere, totam terram cismarinam a Christianis habitatam, præter Armeniam gratia treugarum quas rex ejusdem terræ iniit cum Soldano Yconii in tolerabili statu esse, nunc in pejori conditione et statu esse quam unquam viderimus. Nam terra Anthiochiæ, quorundam perfidorum nomine Fercomannorum sævitia in ea diutius debaccante, est penitus devastata, unde ipsius civitatis Antiochiæ perditionis

[graphic]

De qua

periculum in proximo formidatur, suis eam habitatori- A.D. 1252. bus deserentibus et fugientibus præ timore. scelerata gente decem milium multitudo, ad quendam locum quæ Cæsarea Magna dicitur jam progressa, et ibi causa morandi fixis tentoriis suis, terram nostram Crecti ac aliorum versus Tripolim percurrens, multis casalibus combustis, ac quatuor milibus grandium de nostris secum adductis, et plurium hominum strage facta, et multitudinem captivorum secum trahens, ad dictum locum Magnæ Cæsareæ est reversa; moram ibi faciens, donec totam terram destruxerint nisi Dominus propitietur. Creditur etiam in auxilium Soldani Halapiæ contra nos profectura, cujus exhortatione prædicta omnia sunt patrata.

Datum secundo nonas Maii.

Hi rumores divulgabantur, in Assumptione beatæ Mariæ.

[graphic]

103.

Henry III. quod respecting

those

sworn to

Domini bear arms. 20 May

singulis

1252.

Henricus Dei gratia, etc. rex, vicecomiti tali vel tali f. 111. salutem. Sciatis quod ad pacem nostram firmiter Writ of observandam provisum est de consilio nostro, vigiliæ fiant in singulis civitatibus, burgis, et omnibus aliis villis comitatus tui, a die Ascensionis usque ad festum Sancti Michaelis; scilicet in civitatibus ad singulas portas1 per sex homines armis munitos, et in singulis burgis per duodecim homines, et in singulis villis integris per sex homines vel quatuor ad minus, similiter armis munitos, secundum numerum inhabitantium. Et vigilent continuo per totam noctem ab occasu solis usque ad ortum ; quod si aliquis extraneus transitum per ipsos faciat, arestent usque mane; et tunc si fidelis sit dimittatur, et si suspectus sit vicecomiti liberetur, qui ipsum sine omni difficultate et dilatione recipiat et salvo custodiat.

1 portas] partes, MS.

ita

[graphic]

f. 111 b.

A.D. 1252. Si vero hujusmodi extranei transitum facientes se non permiserint arestari, tunc prædicti vigiles uthesium levent super eos undique, et eum insequantur cum tota villata et vicinis villatis, cum clamore et uthesio de villa in villam, donec capiantur; et tunc liberentur vicecomiti, sicut prædictum est. Ita quod nullus occasione hujusmodi arestationis vel captionis extraneorum per vicecomitem vel per ballivos suos occasionetur. Et singulæ civitates, burgi, et villæ præmuniantur ad singulas prædictas vigilias et sectas ita diligenter faciendum, ne defectum illorum graviter punire debeamus. Provisum est etiam quod singuli vicecomites una cum duobus militibus ad hoc specialiter assignatis circumeant comitatus suos de hundredo in hundredum et civitates et burgos, et convenire faciant coram eis in singulis hundredis, civitatibus, et burgis, cives, burgenses, libere tenentes, villanos, et alios ætatis quindecim annorum usque ad ætatem sexaginta annorum ; et eosdem faciant omnes jurare ad arma, secundum quantitatem terrarum et catallorum suorum; scilicet ad quindecim libratas libratas terræ unam loricam, capellum ferreum, gladium, cultellum, et equum; ad decem libratas terræ unum habergetum, capellum ferreum, gladium, et cultellum; ad centum solidatas terræ unum purpunctum, capellum ferreum, gladium, lanceam, et cultellum; ad quadraginta solidatas terræ et eo amplius usque ad centum solidatas terræ, gladium, arcum, sagittas, et cultellum; qui minus habent quam quadraginta solidatas terræ, jurati sint ad falces, gisarmas, cultellos, et alia arma minuta; ad2 catalla sexaginta marcarum unam loricam, capellum ferreum, gladium, cultellum, et equum; ad catalla quadraginta 3 marcarum unum haubercum, capellum ferreum, gladium, et cultellum; ad catalla viginti marcarum unum purpunctum, capellum ferreum, gladium, et cultellum; ad

1

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »