Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

catalla decem marcarum gladium, cultellum, arcum et A.D. 1252. sagittas; ad catalla quadraginta solidorum et eo amplius usque ad decem marcas, falces, gisarmas, et alia arma minuta. Omnes enim alii qui possunt habere arcus et sagittas extra forestam habeant; qui vero in foresta, habeant arcus et pilatos. In singulis civitatibus et burgis jurati ad arma sint coram majoribus civitatis et præpositis, et ballivis burgorum ubi non sunt majores. In singulis vero villatis aliis constituatur unus constabularius vel duo, secundum numerum inhabitantium et provisionem prædictorum. In singulis vero hundredis constituatur unus capitalis constabularius, ad cujus mandatum omnes jurati ad arma de hundredis suis conveniant, et eis sint intendentes ad faciendum ea que spectant ad conservationem pacis nostræ. Clamare etiam faciant singuli vicecomites per civitates et burgos et omnia mercata ballivorum suorum, quod nulli conveniant ad turniandum vel burdandum, nec ad alias quascunque aventuras. Nec etiam aliqui incedant armati, nisi specialiter fuerint ad custodiam pacis nostræ deputati. Et si aliqui fuerint inventi, sive incedentes armati, contra hanc provisionem nostram, arestentur et vicecomiti liberentur. Et si se non permiserint arestari, tunc constabularii singulorum hundredorum et villatarum, et alii quicunque sint, uthesium levent super eos undique et cum vicinis villis, et de villa in villam ipsos insequantur, donec capiantur et vicecomiti liberentur, sicut prædictum est. Quotiens autem contigerit hutesium levari super quoscunque perturbatores pacis nostræ, prædones, et malefactores in parcis vel vivariis, statim super eos fiat uthesium, et ipsos insequantur, donec capiantur et vicecomiti liberentur, sicut de aliis prædictum est. Et omnes vicecomites, et eorum ballivi, constabularii, jurati ad arma, cives, burgenses, libere tenentes, et villani, talem sectam faciant propter prædictos malefactores, ne ipsi malefactores evadant; et ne, si pro

Q 3006.

[graphic]

A.D. 1252. eorum defectu evadant hi in quibus defectus inventus fuerit, graviter puniri debeant ; et sic per consilium nostrum puniantur, quod poena illorum aliis metum incutiat et auferat materiam delinquendi. Suspectos 1 autem de die per quascunque arestationes recipiant, arestatos vicecomites sine dilatione et difficultate salvo custodiant, donec per legem terræ deliberentur. Et ideo tibi præcipimus, quod sicut corpus tuum et omnia tua diligis, una cum dilectis et fidelibus nostris Henrico filio Bernardi, Petro de Godlintuna, quos tibi ad hoc assignavimus, omnia prædicta sub forma præscripta cum diligentia exequaris, ne pro defectu tui et prædictorum H[enrici] et P[etri] ad te et ad ipsos nos graviter capere debeamus.

Item signum columbæ.

f. 103 b.

Letter of Innocent IV. granting power of free election

and ordination to

churches. 23 May 1252.

v. vol. v. P. 428.

Teste archiepiscopo Eboracensi apud Westmonasterium, vigesimo die Maii, anno regni nostri, scilicet Henrici filii regis Johannis, tricesimo sexto.

104.

Innocentius 2 quartus, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, universis patriarchis, archiepiscopis, et episcopis, ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, et aliis prælatis, necnon capitulis, conventibus, et collegiis ecclesiarum, salutem et Apostolicam benedictionem.

v. 16.

Et qualitas temporis, quod diebus istis potissimum Cf. Eph fuit ob eorum malitiam modis variis redimendum, et nonnullorum instantia importuna extorsit, quod de archiepiscopatibus vel episcopatibus seu abbatiis et prioratibus mandavimus per nostras literas in diversis partibus provideri; sed sanius reputantes provideri ecclesiis, præsertim cum de ipsarum regimine agatur, quam personis, providendi et ordinandi canonice de præmissis omnibus liberam illis ad quos prædictorum

[blocks in formation]
[graphic]

electio, ordinatio, seu collatio sive provisio pertinet, A.D. 1252. concedimus auctoritate præsentium potestatem; non obstantibus quibuslibet literis generalibus vel specialibus, sub quacunque forma verborum, super quorumcunque promotionibus vel provisionibus, impetratis a sede Apostolica vel legatis ipsius aut etiam impetrandis; seu reservationibus, vel prohibitionibus, aut nominationibus, earundem litterarum auctoritate factis vel faciendis, aut processibus per eas habitis vel habendis in posterum. Quæ omnia volumus viribus omnino1 carere; nos enim quicquid contra 2 hujusmodi concessionis nostræ tenorem et libertatem juris, seu potestatis nostræ, in hac parte a quoquam hujusmodi literarum occasione factum est vel fuerit, vel præsumptum,3 decernimus irritum et inane; interdicti, suspensionis, et excommunicationis sententias, si quæ literarum nostrarum prætextu latæ sunt, hactenus relaxantes, et quas deinceps promulgari contigerit, censentes penitus nullas esse; inhibitionibus per nos et legatos nostros super non eligendis prælatis in ecclesiis civitatum et diocesum ecclesiæ Romanæ rebellium, cum eas vacare contigerit, generaliter factis, nihilominus in suo robore duraturis.

4

Datum Perusii, decimo kalendas Junii, pontificatus nostri anno nono.

Hæ literæ publicatæ fuerunt eodem anno infra octavas decollationis Sancti Johannis.

105.

[graphic]
[blocks in formation]

Letter of
Innocent

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Sancti Albani, Sancti Edmundi, et de Waltham, IV. on

1 omnino] from Vat. The copy

in f. 108 b. has omnibus.

2 contra] from Vat.

3 præsumptum] so Vat. præusurpatum, MS.

4 nostrarum] ipsarum, Vat.

5 This letter is also in the Vati

can Regesta Innocentii IV. ii.
f. 185.

behalf of

[graphic]

the suffra- Lincolniensis, Norwicensis, et Londoniensis diocesum, gans of abbatibus, salutem et Apostolicam benedictionem.

Canterbury on the

matter of

rious appeals. 1 June 1252.

Ex parte venerabilium fratrum nostrorum Elyensis, Lincolniensis, Wigorniensis, Londoniensis, Norwicensis, prolonged Cicestrensis, Exoniensis, Conventrensis et Lichefeldensis, and injuSaresberiensis, Bathoniensis et Wellensis, Menevensis, de Sancto Asaph, et Rofensis episcoporum, et dilecti filii Wintoniensis electi, provinciæ Cantuariensis, nobis extitit intimatum, quod si quando ab eis pro aliqua causa a suis subditis ad sedem Apostolicam necnon et ad metropolitanum appellari contingat, idem metropolitanus, ut eosdem subditos [in]1 interpositis ad sedem eandem appellationibus foveat secundum ipsius provinciæ consuetudinem, suum officium interponit pro ipsis subditis contra eosdem episcopos prætextu defensionis hujusmodi, sive legitime sive illegitime appellatum existat, indifferenter eisdem episcopis ne post appellationes subditorum ipsorum procedant pro suo libito prohibendo; quocirca discretioni2 vestræ per Apostolica scripta mandamus quatinus metropolitano ipsi auctoritate nostra inhibere curetis, ne jurisdictionem episcoporum et electi eorundem aliquatenus impediat, [aut]3 ad hujusmodi prohibitionem procedat, prius quam constiterit fore a prædicta sede tales appellationes admissas, eum si qua præsumpserit ab hac præsumptione monitione præmissa auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, salva eidem metropolitano taliter appellationum tuitione; ne in personis vel rebus capiantur fidejussoribus, aut pignoribus seu quibuslibet aliis obligationibus aggraventur, quia secundum formam juris suas valeant appellationes prosequi ad sedem Apostolicam interjectas. Non obstante si ei ab Apostolica sede indultum existat, quod per literas Apostolicas interdici

[blocks in formation]
[graphic]

1

aut excommunicari nequeat aut suspendi, nisi in A.D. 1252, eisdem literis de indulto hujusmodi et toto tenore ejus 1 de de verbo verbo ad verbum plena et expressa mentio habeatur. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur.

Datum Perusii, kalendis Junii, Pontificatus nostri

anno nono.

106.

Mandatum Papa de sex milibus marcis solvendis. · f. 107 b. R[obertus] Dei gratia Lincolniensis episcopus dilec- Letter of bishop tis in Christo filiis, omnibus archidiaconis per Lin- Grossecolniensem diocesim constitutis salutem, gratiam, et teste, enclosing benedictionem.

Venerabilium patrum W[alteri] Wigorniensis et from the F[ulconis] Londoniensis episcoporum literas recepimus Worcester bishops of in hæc verba :

Venerabili in Christo domino R[oberto] Dei gratia
Lincolniensi episcopo W[alterus] divina permissione
Wigorniensis et F[ulco] Londoniensis episcopi salutem
et sinceræ caritatis in Domino semper aucmentum.
Domini Papæ mandata suscepimus sub hac forma:
Innocentius episcopus, etc., venerabilibus
Lincolniensi, Wigorniensi, et Londoniensi
salutem et Apostolicam benedictionem.

and Lon

don

fratribus two letters of Pope episcopis Innocent

IV. demanding

marks to

of the pro

Cum dilectus filius Johannes, vester et aliorum payment prælatorum et et clericorum provinciæ Cantuariensis of 2,000 procurator, commune omnium vestrum persequendo the proctor negotium, gravia subierit onera expensarum, ac ob hoc vince of multis debitis obligatus duo milia marcarum præter Canterbury. illa quatuor milia, in quibus nobis ex parte vestra 5 June servivit et pro quibus colligendis alia scripta dirigi- 1252. mus, receperit mutuo de nostra licentia speciali ;

[graphic]
[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »