Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

f. 108 b.

A.D. 1252. clesia, a cornu altaris ad quod confugerant violenter extrahentes, ipsum officialem in Dei contumeliam, clericalis ordinis ignominiam, et nostri ac ecclesiæ nostræ et etiam totius Angliæ dedecus et contemptum, sine capa in equo, demissis de collo habenis et insidenti non permissis, presbiterum vero peditem per lutum, et alios captos pulsando et verberando ad domum Wintoniensis electi in Suwere in conspectu populi turpiter abduxerunt, captos detinentes ibidem. Postmodum vero ipsum officialem et laicos captos in ecclesia die et nocte ad loca remota prope Fernham, ad unum miliare in districtu dicti electi, inde viliter et violenter captivatos transtulerunt, quoad sibi placuit detinentes eosdem, et res ipsorum et nostras, apud Lambeth raptas, exinde asportantes. Cum igitur tot et tanta enormia, necnon et plura alia non solum contra nos et ecclesiam Cantuariensem, verum etiam contra universalem ecclesiam et clerum Cantuariensis provinciæ, evidenter appareant perpetrata; nos attendentes dictos malefactores, propter injectionem manuum in clericos violentam, in canonem latæ sententiæ incidisse, et, quia libertates et immunitates ecclesiæ violarunt, incurrisse excommunicationis sententiam, in concilio Oxoniæ contra malefactores hujusmodi promulgatam ; insuper quia sacrilegia in his multipliciter commiserunt, ac pacem domini regis ac regni vi et armis, timore Dei postposito et abjecta principis reverentia, ausu temerario infregerunt; ipsos et omnes illos qui eis in dicto maleficio astiterunt, necnon et qui opem, auctoritatem, et consilium et assensum præbuerunt, auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatæ Dei genetricis Mariæ, beati Thomæ Martiris, Sancti Edmundi Confessoris, et omnium Sanctorum, excommunicatos denuntiamus; vobis mandantes in virtute obedientiæ qua tenemini ecclesiæ Cantuariensi, firmiter injungentes quatinus præfatos malefactores in vestra cathedrali ecclesia sollempniter ac publice ex

[graphic]
[graphic]

'

84.

communicatos denuntietis, ac per vestram diocesim A.D. 1252. excommunicatos denuntiari publice faciatis, pulsatis campanis, candelis accensis, singulis diebus Dominicis et festivis, et tanquam excommunicatos ab omnibus. arctius evitari. Cæterum, quia vicini res agitur Hor. 1 "paries cum proximus" inflammatur, et merito timea- Epist. xviii. tur, quod si hæc impune fiant in viridi, his deteriora S. Luc. perpetrentur in arido, cum impunitas delicti incenti- xxiii. 31. vum pariat delinquendi; fraternitatem vestram, de qua plenam in Domino gerimus fiduciam, rogamus, quatinus adversus malignantes pro domo Domini nobiscum viriliter assurgentes, nobis consulatis, et per literas vestras certificetis, qualiter in hoc negotio ulterius fuerit procedendum. Datum apud Croindene in crastino Sanctæ Croydon, Katerinæ, anno Domini MCCLII.

Ab hac denuntiatione tamen excipimus dominum regem, dominam reginam, et1 liberos eorundem, dominum Ricardum comitem Cornubiæ, et dominam comitissam 2 uxorem ejus.

Has quidem literas missas ab archiepiscopo transmittit episcopus Eliensis suo archidiacono.

26 Nov.

1252.

112.

between

Anno gratiæ M. CC° Lo secundo. Hæc est conventio f. 139 b. facta inter Reginaldum filium Henrici de Trumpinton Agreement ex una parte et Cristianam relictam ejusdem Henrici Reginald, prædicti ex altera; videlicet, quod prædictus Reginal- son of Henry of dus dimisit et concessit prædictae Cristianæ nomine Trumpingdotis cunctis diebus vitæ suæ unam sopam cum suis ton, and Christiana, pertinentiis in villa Sancti Albani in vico qui vocatur widow of Chirchestrate, videlicet illam sopam quæ est sopam coquinarii Sancti Albani et mesuagium

1 et] in, MS.

2 comitissam] comitissimam, MS.

inter the same, respecting quod a shop in

[blocks in formation]
[graphic]

Church quondam fuit Walteri de Bockmerk; reddendo inde Street, St. Alban's. annuatim capitalibus dominis feodi quantum ad præA.D. 1252. fatam sopam pertinet, una cum tribus solidis annuatim, quos ego prædictus Reginaldus vel attornatus meus pacare debemus prædictæ Cristianæ cunctis diebus vitæ suæ ad quatuor terminos anni, ad quemlibet terminum ix. denarios. Et sciendum quod prædicta Cristiana distringere debet totum tenementum meum in Daginhale cum suis pertinentiis, quod est inter mesuagium quod quondam fuit magistri Nicholai de Sancto Albano et mesuagium Petri Bacun, si in solutione alicujus termini desisto. Ut autem hæc conventio firma sit et stabilis, alter alteri scripto in modum cirografi confecto sigillum suum apposuit. His testibus: Johanne Astmar tunc præposito, Johanne Lanario, Willelmo le Noreys, Alexandro Cissore, Thoma Beneyt, Reginaldo Din, Johanne de Beaver, Johanne de Hampthne, Gaufrido Stabulario, et multis aliis.

f. 103.

Decretal

of Pope

A.D.1252? v. vol. v. pp. 246, 254.

113.

Decretalis Papæ Innocentii quarti.

Volentes libertatem, quam nonnullis Apostolica sedes Innocent privilegium exemptionis indulsit, sic integram conIV. servari, ut et illam alii non infringant, et ipsi ejus limites non excedant, declaratione irrefragabili diffinimus, quod quantacunque sic exempti gaudeant libertate, nihilominus tamen ratione delicti sive contractus aut rei de qua contra ipsos agitur, rite possunt coram ordinario conveniri, et illi quoad hoc in suam in ipsos jurationem, prout jus exigit, exercere. Nunquid ergo carent omnino in his commodo libertatis? Non utique ; quia nec coram ordinariis ipsis, dum sit in loco exempto commissum delicti vel contractus initus

[graphic]

aut res litigiosa, nec ubi domicilium habent, si alibi A.D. 1252. delinquant vel contrahant, aut res ipsa consistat, conveniri possunt aliquatenus super istis domiciliorum prætextu locorum diocesanorum. Si ubi deliquerunt vel contraxerunt aut res ipsa consistit, illi conveniantur, remittendi eos illuc, vel ipsis ut illuc respondeant injungendi, aliquam habent potestatem; salvis nihilominus casibus aliis, in quibus eos episcoporum jurisdictioni subesse canonica præcipiunt instituta. Et id ipsum decrevimus circa illos, quibus ut non nisi sub uno judice teneantur de se conquerentibus respondere, Apostolico privilegio est commissum in eos, quibus ne interdici, suspendi, vel excommunicari a quoquam valeant, a sede Apostolica est indultum. Sicut sunt religiosi quamplures, in quorum privilegiis continetur, ne quisquam episcopus vel archiepiscopus monasteriorum suorum monachos, pro ulla causa quantum ad ista, ubicunque illi fuerint, penitus exercere non possunt; nisi forsan ipsi monachi ad monasteriorum suorum prioratus eisdem ordinariis subjectos, ut vel gerant ipsorum regimen, vel in eis tanquam locorum ipsorum proprii monachi resideant, fuerint destinati. Tunc enim, etsi libere possint ad eadem monasteria revocari, ac tam illorum quam ipsorum prioratuum monachi recipi,1 . . . cum non sit inconveniens aliquem utrobique locum habere monachi, cum unum alteri subesse monasterio vel ab alio noscitur dependere. Ratione tamen eorundem prioratuum dicti ordinarii sui jurisdictione in ipsis, quoad præmissa quamdiu morantur, in illos licite uti possunt.

[graphic]

1 There is a blank after this word.

[graphic]

114.

f. 110. Item sig

пит со

lumbæ descendentis.

Innocent

IV. to the

Inhibitio1 domini Papa Innocentii IV. ne archiepiscopus visitet ecclesias sæcularium non collegiatas nec ab eisdem procurationes exigat nisi vocatus. Innocentius IV., etc., venerabilibus fratribus universis episcopis Cantuariensis provinciæ, etc.

Attendentes quod Cantuariensis provincia claris Letter of semper consuevit pollere prælatis, qui officii sui debitum laudabiliter exequentes diu studuerunt circa greges bishops of sibi creditos curam impendere vigilem et salubrem, visitando eos 2 oportune ac in aliis provide guberCanter- nando; considerantes etiam quod ecclesiæ sæculares bury on visitations, non collegiate vestrarum civitatum et diocesum, in A.D.1252? quibus singulares rectores et vicarii et nonnulli alii

the pro

vince of

4

sunt clerici instituti, tum quia erga ipsas a suis prælatis sollicitudo debita in visitatione et aliis adhibetur, tum quia in eis clericorum collegia non existunt, a metropolitano vestro quasi nunquam indigeant visitari, et propter hoc ipsas ratione visitationis metropolitica in procurationibus aggravari nolentes, vobis et eisdem ecclesiis 5 de fratrum nostrorum consilio perpetuo auctoritate Apostolica indulgemus, ut idem metropolitanus ab eisdem ecclesiis procurationes quæ ratione visitationis debentur nullatenus de cætero exigere nec in exactionibus peculiariis aggravare possit, nec eædem ecclesiæ ad illarum exhibitionem aliquatenus teneantur; decernentes quascunque sententias talium occasione procurationum 8

6

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »