Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]
[graphic]

licet tempore præcesserit per anticipationem, tamen, A.D. 1253. quia aliquot annis præteritis nuntiatum est, subscriptum rei factæ planius et plenius in hoc loco dilucidavimus.

127.

Mandatum regis de juratis ad arma.

et

f. 112 b.

Henry III. concerning those

sworn to

arms.

1253.

H. de Hathelokestuna vicecomes Essexiæ et Hert- Writ of fordiæ ballivis libertatum Sancti Albani salutem. Mandatum domini regis in hæc verba suscepi : H[enricus] Dei gratia rex, etc. vicecomiti Esexiæ Hertfordiæ salutem. Summone per bonos submonito- 18 July res omnes milites et omnes libere tenentes de comitati- v. vol. v. bus prædictis, et de qualibet villa quatuor homines p. 368. et præpositum, et de quolibet burgo duodecim legales burgenses, qui sint coram dilecto et fideli nostro Henrico de Colevilla, ad dies et loca quos tibi scire faciet, ad audiendum et faciendum præceptum nostrum. Venire etiam facias coram eo ad eosdem dies et loca omnes eos qui jurati sunt ad arma et jurari debent, cum armis suis ad quæ jurati sunt et esse debent, audituri et facturi præceptum nostrum. Et interim diligenter inquiras qui fecerunt ultimo scrutinium de armis in comitatibus prædictis, et qui ultimo inde sacramentum ceperunt, et ubi rotuli de scrutinio illo et sacramento fuerunt. Et rotulos illos habeas coram præfato Henrico, prædictis diebus et locis, et tu ipse tunc ibi sis in propria persona tua, ad exequendum ea quæ idem Henricus tibi ex parte nostra præcipiet. Et si ballivi libertatum qui returnum habent brevium nostrorum, istud mandatum nostrum executi non fuerint, non omittas quin libertates illas ingrediaris ad idem mandatum exequendum.

Teste meipso apud Portesmuthe, xviii. die Julii, anno regni nostri xxxvII.

Quare tibi mando quod mandatum istud sub amissione libertatis domini tui diligenter exequaris,

[graphic]
[graphic]
[graphic]

Teste meipso apud Portesmuthe, vicesimo die Julii, A.D. 1253. anno regni nostri tricesimo septimo.

Quod vigiliæ fiant per singulas villas sicut fieri Articles consueverunt, et per viros probos et validos.1

Quod secta de vicesiis fiant secundum antiquum debitum modum, ita quod negligentes et vicesium sequi nolentes capiantur tanquam consentientes malefactoribus et liberentur vicecomiti. Et insuper in qualibet villa provideantur quatuor homines vel sex, secundum quantitatem villæ, ad vicesia promte et instanter prosequenda; et ad malefactores prosequendos, si supervenerint et necesse fuerit, cum arcubus et sagittis et aliis levibus armis quæ debent provideri ad custum totius villæ, et quæ semper remaneant ad opus prædictæ villæ. Et super illos provideantur de quolibet hundredo duo liberi et legales homines potentiores, qui sint superiores; et videant quod vigiliæ recte fiant et prosecutiones prædictæ.

Quod nullus extraneus hospitetur, nisi de die, et de die clara discedat.

Quod nullus extraneus receptetur in villis campestribus, ultra unum diem vel duos ad plus, extra tempus messium, nisi hospes pro eo velit respondere.

Quod si aliquis malefactor, vel aliquis de quo mala suspicio habeatur, capiatur per vigilatores vel alios domini regis fideles vicecomes vel ballivus de hundredo ipsum sine dilatione vel mercede aliqua recipiet.

Quod præcipiatur majori et ballivis singularum civitatum et burgorum, quod si aliquis mercator vel extraneus deferens pecuniam et illam eis ostendat et conductum petat, quod faciant ei conductum per malos passus et loca ambigua; quod si aliquid amiserit pro defectu conductus vel in eorum conductu, de villata 2 burgi illius vel civitatis ei restituatur.

[blocks in formation]

to be observed.

[graphic]
« AnteriorContinuar »