Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

molestari, molestatores hujusmodi per censuram eccle- A.D. 1253. siasticam appellatione postposita compescendo. Non obstante si aliqui ex indulto Apostolico excommunicari, suspendi, vel interdici non possint per literas Apostolicas absque nostro speciali mandato faciente plenam et expressam de verbo ad verbum de indulto mentionem. Quod si non omnes,1 etc.

Datum Assisii, quinto 2 kal. Septembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

130.

Quomodo monachi Sancti Augustini Cantuariæ libe- f. 117. rati sunt ab oppressione archiepiscopi in hac parte.

Innocentius, etc. archiepiscopo Cantuariensi salutem et Letter of Apostolicam benedictionem.

pope Innocent IV.

bishop

of S. Au

bury.

v. vol. v.

Licet monasterium Sancti Augustini Cantuariæ ordinis to archSancti Benedicti ex eo favorabiliter prosequi debeamus, Boniface, quod ad Romanam ecclesiam nullo pertinet mediante, in favour illud tamen specialiori amplectimur in Domino caritate, gustine's, quod inter alia ejusdem ordinis monasteria et regularis Canterobservantia et hospitalitatis bonum, prout accepimus, 16 Šept. præcipue locum obtinet in eodem. Sane olim sub certa 1253, forma per nostras tibi literas dedimus in præceptis, ut p. 415. statuta pro reformatione dicti ordinis, a felicis recordationis Gregorio Papa prædecessore nostro edita, faceres ab universis personis ejusdem ordinis tuæ civitatis et diocesis exacta diligentia observari. Quarum literarum auctoritate, super hoc præceptum Apostolicum exequens, diligenter in præfato monasterio ut dicitur processisti. Cum igitur de ipsius monasterii personarum religione ac vita bonam habentes opinionem fidedignorum testimoniis informatam, sententias, si quas ob hoc in personas sæpe dicti monasterii promulgasti

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[graphic]
[graphic]

meritos, divina pietas voluit præsidere, cordi semper A.D. 1253. habuimus, quod honestatem et ordinem in omnibus servaremus, ac in provisionibus faciendis haberemus illius providentiæ modum, per quem ecclesiis et monasteriis, sive aliis piis locis, honor et commodum perveniret. Quod autem quandoque contrarium accidisse dinoscitur, tum propter malitiam temporum, tum propter improbitatem nimiam petitorum, sæpe nobis dolorem intulit, et cordi nostro suspiria cumulavit. Maxime cum post multa diffugia et excogitatæ resistentiæ studium provisiones quasdam prorsus inviti fecerimus, quas potuisse vitare pro magno et sollempni gaudio duceremus, cum itaque dudum fuerimus mente vigiles, ut super his adhibere remedium possemus oportunum; nos pro quiete mentis nostræ, ac pro ecclesiarum, monasteriorum, et locorum prædictorum salute duximus statuendum, quod singuli vestrum canonias et præbendas ac beneficia seu personatus et dignitates, cùm cura vel sine cura, redditus et etiam pensiones, ad collationem aut electionem seu præsentationem vestram spectantia, quæ optinentur a quibuscunque oriundis extra regna, in quibus habentur canonicatus et præbendæ, ac alia supradicta, seu apud sedem Apostolicam maneant, seu alibi commorentur, ex nunc1 personis idoneis, Deum habendo præ oculis, conferre, vel eas ad illa eligere, ac electas confirmare seu præsentare, et præsentatas admittere, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, valeatis; et ex tunc personæ ipsæ in eisdem canoniis, et præbendis, ac beneficiis, seu dignitatibus et personatibus, redditibus et pensionibus, plenum jus et inconcussum optineant. Nec tamen de his priusquam vacent se aliquatinus intromittant, sed ea ipso jure quam citius vacaverint assequantur; et ipsa intrandi ac retinendi, nullius requisito consensu, libe

1 nunc] So Vat., tunc, MS.

[graphic]
[graphic]

nus habeatur. Cæterum quia personis eisdem in grave A.D. 1253. posset redundare tædium, quod vacationem canonicatuum et præbendarum ac aliorum prædictorum per longa tempora expectarent, ad hoc nostra desudet intentio ut de canoniis et præbendis ac beneficiis, seu personatibus et dignitatibus, redditibus et pensionibus, ad vestram collationem aut electionem vel præsentationem spectantibus, quæ præter hujusmodi provisionem vestram vacant ad præsens seu vacare contigerit, dummodo nulli alii de jure competant, liberaliter ac sine mora provideatis eisdem, et postquam ipsarum loco alias personas idoneas quam citius subrogetis. Ad hæc statutum prædictum quamvis juri oppositum, quod pro causa legitima et salubri ad nullius requisitionem vel instantiam proprio motu fecimus, plenam et inviolabilem firmitatem volumus optinere. Sed tamen ad alias collationes et electiones seu præsentationes, quas a quocunque de cætero fieri contigerit, idem statutum nullatenus extendatur, nec sanctionibus canonicis propter ipsum in posterum aliquod præjudicium generetur. Præterea, nulla privilegia vel indulgentiæ seu literæ Apostolicæ sedis vel legatorum ejus, sub quacunque forma verborum de cætero impetranda, obsistant præfato statuto, cum jam plenum jus per hujusmodi collationem aut electionem seu præsentationem adquiratur personis eisdem, et illud eis tolli non possit absque divini offensa nominis et sedis Apostolicæ injuria manifesta. Nos enim nihilominus si aliquid super his contra præfatum statutum contigerit attemptari, non solum irritum ac inane decernimus, sed omnes qui contravenire præsumpserint divinæ maledictioni ac nostræ volumus subjacere. Licitumque sit vobis universis et singulis, tanquam nostris in hac parte ministris, nostras seu legatorum nostrorum lacerare literas, si quæ statuto ipsi contrariæ vobis aut alicui vestrum fuerint præsentatæ. Canonicatuum insuper et præbendarum ac beneficiorum et aliorum

[graphic]
« AnteriorContinuar »