Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

majores mensuras emerint, per minores vendiderint, A.D. 1258. tam infra libertates quam extra, in civitatibus, burgis, portubus, et alibi ubicunque. Item de vicecomitibus et eorum bedellis et de ballivis libertatum et de omnibus ballivis quicunque fuerint, quid et quantum ceperint occasione deliberationis galonis, vel occasione ponendi vel amovendi aliquem vel aliquos summonitos ad veniendum coram talibus justitiariis, vel quid et quantum ceperint in eisdem ad differendum in laboribus et expensis. Item de dominiis domini regis alienatis in terris, redditibus, servitiis, advocationibus ecclesiarum, in portibus maris, hundredis alienatis sine waranto, consuetudinibus subtractis vel concelatis in terra vel in mari, tam in civitatibus, burgis, quam alibi; quæ omnia domini regis esse deberent. Quis vel qui eas subtraxerint vel concelaverint; a quo tempore, vel quis vel qui hæc prædicta teneant, et quantum valent per annum; et particulariter et distincte scribantur. Et similiter fiat de terris Normannorum et aliorum qui non sunt ad fidem domini regis, et escaetis et wardis quibuscunque ad dominum regem pertinentibus. Item de coronatoribus et eorum clericis et servientibus, quid et quantum ceperint de catallis fugitivorum et aliorum occasione officii sui, quæ catalla domini regis esse deberent vel alicujus alterius de jure; et quid et quantum ceperint pro officiis suis exequendis. Item de excaetoribus, quid et quantum ceperint de wardis, escaetis, saisinis, factis de terris cujuscunque et quacunque de causa, vel ad opus domini regis vel ad opus proprium vel aliorum. Scribatur particulariter et distincte quid et quantum quilibet ceperit per se. Item de Christianis usurariis et falsariis et tonsoribus monetæ et excambiatoribus contra assisam. Item qui corrupti munere, gratia, vel odio vel favore loquelam vel judicium posuerint in respectum ad dampnum petentis vel tenentis. Quid et quantum pro negotiis festinandis vel retardandis,

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[ocr errors]
[graphic]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »