Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]
[ocr errors]

firmatione prædictus Johannes dedit mihi duos solidos A.D. 1259. argenti in gersumam.

His testibus: Radulpho filio Adæ, Thoma fratre suo, Nicholao filio Adæ, Andrea filio suo, Ada Prat, Reginaldo filio suo, Rogero de Eywod, Baldewyno præposito, Johanne filio suo, Daniele filio Aceri, Ricardo filio Astmar, Waltero Passavant, et multis aliis.

Charter of

Sciant præsentes et futuri quod ego Johannes Pes- f. 140 b. sunarius pro me et hæredibus meis quiete clamavi et 4. præsenti carta mea confirmavi Beatricæ, quæ quondam John fuit uxor Roberti Russel, unum mesuagium cum per- Pessunar. tinentiis in villa Sancti Albani in vico de Daginhale, quod videlicet est inter domum Nicholai Dispensatoris et domum Henrici Pakeney. Quod scilicet mesuagium Laurentius de Tebrige mihi dedit et carta sua confirmavit. Hoc mesuagium cum omnibus pertinentiis suis quiete clamavi dictæ Beatrice et hæredibus suis, habendum et tenendum hæreditarie, libere, et quiete ab omni servitio et consuetudine et exactione quæ ad me vel ad hæredes meos inde pertinere possent inperpetuum. Et quia nolo quod ego Johannes vel hæredes mei aliquid de prædicto mesuagio futuris temporibus exigere debeamus, cartam, quam Laurentius de Tebrige de prædicto mesuagio mihi fecit in curia Sancti Albani, prænominata Beatrica liberavi, et præsens scriptum sigilli mei appositione roboravi. Pro hac autem donatione, quieta clamatione, et præsentis cartæ meæ confirmatione dedit mihi prædicta Beatrica tres solidos argenti.

His testibus: Willelmo de Husseburne tunc senescallo, Gaufrido de Childewic, Willelmo de Gorham, Johanne de Seldford, Ada de Beauver tunc præposito, Alexandro Gigur, Johanne de Kinkisbure, Bartholomæo clerico, Roberto filio Astmar, Hugone le fouer, Thoma Gigur, et multis aliis.

[graphic]
[graphic]
[graphic]

in vico Fullonum, videlicet xii. denarios de Johanne A.D. 1259. filio Ranulfi sive de hæredibus suis ad quatuor terminos anni percipiendos, scilicet ad Natale Domini, ad Pasca, ad Nativitatem Sancti Johannis Battista, et ad festum Sancti Michaelis, ad quemlibet terminum tres denarios; et simili modo de Roberto Herbert et de hæredibus suis annuatim duodecim denarios ad supradictos terminos anni, ad quemlibet terminum tres denarios, et de Gaufrido filio Godefridi Duraunt et hæredibus suis annuatim duodecim denarios ad supradictos terminos anni, ad quemlibet terminum tres denarios; habendos et tenendos de me et hæredibus meis sibi et hæredibus suis vel suis assignatis, hæreditarie, libere, et quiete, bene et in pace finaliter, reddendo annuatim mihi et hæredibus meis vel assignatis unum par albarum cirothecarum pretii unius oboli vel unum obolum, scilicet ad Pasca, pro omnibus servitiis, consuetudinibus, exactionibus, et querelis, sectis, et demandis ad me vel ad hæredes meos pertinentibus. Et ego prædictus Reginaldus et hæredes mei warentizabimus, aquietabimus, et defendemus prædictum annualem redditum cum suis pertinentiis prædicto Henrico et hæredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines et feminas in perpetuum. Pro hac autem donatione, concessione, et cartæ meæ confirmatione dedit mihi prædictus Henricus xl. solidos sterlingorum præmanibus in gersumam.

His testibus: Johanne Astmar tunc præposito, Johanne lanario, Willelmo Norais, Alexandro cissore, Thoma ferario, Waltero ferario, Roberto falconario, Willelmo bastard, Alexandro Goldston, Ada Bismare, Johanne Scere wind, et multis aliis.

f. 140 b.

Notum sit omnibus hoc scriptum visuris vel audituris, quod ego Reginaldus filius Henrici de Trumpintone, ratum habens et gratum factum quod prius Charter of Reginald feci Deo et ecclesiæ Sancti Albani et monachis ibidem

son of

[graphic]
[graphic]
[ocr errors]
[graphic]

dine a parte boriali prædicti mesuagii versus gravam, A.D. 1259. quæ aliquando fuit Nicholao filio Andreæ ; mansit autem die et anno istius donationis et concessionis meæ in dicto mesuagio quod Deo et dictis ecclesiæ et monachis dedit Willelmus Osmund. Præterea simili modo dedi, concessi, et hac præsenti carta mea confirmavi dictis ecclesiæ et monachis ad opus supradictum unam sopam in vico, qui vocatur Cherchestrat in eadem villa, illam videlicet in qua manere solet Nicholaus filius Gilberti de Radinges, cum omnibus pertinentiis; habenda et tenenda omnia supradicta de me et hæredibus [meis] sibi et successoribus suis in liberam et perpetuam elemosinam, reddendo inde annuatim capitalibus dominis per manum subelemosinarii prædicti redditus consuetos et servitia debita et consueta. Et ego prædictus Reginaldus et hæredes mei warentizabimus, aquietabimus, et defendemus omnia supradicta prædictis ecclesiæ et monachis, sicuti prætactum est, contra omnes homines, Judæos seu Christianos. In cujus rei testimonium præsenti scripto signum meum apposui.

His testibus: domino Nichola Berat, Henrico Kinkissone, Gaufrido le ferrur, Milone cotiler, civibus Londoniensibus, Johanne de Marins tunc senescallo de Sancto Albano, Johanne de Seldford, et aliis.

[graphic]

Universis Christi fidelibus, ad quos præsens scriptum f. 141. pervenerit, Henricus filius Roberti de la Holte in Charter of

Noverit universitas vestra me de consensu et volun- of Robert tate Reginaldi filii Henrici de Trumpetone dimisisse in Redet ad firmam concessisse domino Johanni abbati de A.D. 1253. Sancto Albano et ejusdem loci monachis et successoribus suis unum mesuagium cum pertinentiis suis in villa Sancti Albani in vico de Daginhale situm juxta mesuagium Petri Bacun versus occidentem, illud videlicet in quo manere solet Willelmus Osmu[n]d, cum

« AnteriorContinuar »