Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

ipsos debere facere, unde quidam ipsorum intraverunt A.D. 1257. et pro servitio facto per dominum abbatem illo tempore domino regi plenarie satisfecerunt.

i.

ii.

iii.

iv.

v. vi.

A.D. 1244.

In dicto exercitu Walliæ fecit dominus abbas tanquam partionarius servitium corporale pro feodo de Crokesle; domina de Sepehale electa fuit ad faciendum pro se et partionariis suis; Willelmus de Nortone electus similiter; dominus Rogerus de Bachewrthe pro se, etc.; filius Guidonis Tayleboys pro se; Ricardus de Wodewyke pro se, etc. Anno regni regis H[enrici] xxviii milites Sancti Newcastle. Albani protestabantur apud Novum Castrum quod dominus abbas eis expensas suas debuit invenire, quousque pervenirent ad curiam domini regis et servitium eorum locatum fuisset. Respondit procurator domini abbatis coram domino W[illelmo]1 de Eboraco, comite Marescallo et aliis, quod nunquam dominus abbas aliquas expensas consuevit invenire pro servitio suo, et quod feofati fuerunt per Paulum abbatem de dominico Sancti Albani ad faciendum omnia forinseca servitia et defendendum omnia scutagia; et cum per aliquot dies altercatum fuisset inter eos, tandem dicti milites servitium suum adquietaverunt sicut præscriptum est.

[graphic]

213.

Secundum Londonienses.

f. 166 b.

Hæc sunt nomina regum Christianorum qui reg- Names of naverunt in Anglia.

Hyne regnavit xxx. et vii. annis.

Alardus regnavit xiv. annis.

the Chris

tian kings

of England.

Gundredus vel Gundretius regnavit xii. annis.

Sibrith regnavit per unum annum.

Chynewulf regnavit xxx. annis.

Brihtriz regnavit xvii. annis.

1 Afterwards bishop of Salisbury.

[graphic]
[graphic]

Stephanus regnavit 1 annis viii. ebdomadibus minus.
Henricus regnavit xxxvi. annis dimidio anno minus.
Ricardus filius ejus regnavit ix. annis.
Johannes frater ejus xviii. annis -
Henricus iii.2

and losses

Iste Johannes pro angariis et oppressionibus multi-
modis, adulteriis et fornicationibus et variis injuriis Character
et perjuriis, quæ facere non cessavit, omnium suorum of John.
naturalium [amorem] amisit, nec immerito. Amisit
etiam terras multas ultramarinas quæ hic annotantur.
Prima fuit ducatus Normanniæ, comitatus Bolismi,
comitatus Cenomanniæ, id est le Meine, Andegavia,
Pictavia, Lemovica, id est Limozin, Alvernia, Algolisma,3
scilicet, archiepiscopatus. Hæc omnia erant quandoque
regis Angliæ Johannis. Demum Angliam et Hiberniam
tributo supposuit. Nihil horum revocavit Henricus
filius ejus, sed temporibus patris et filii præter præ-
dicta facta sunt in aucmentum regni Francorum
terra comitis Tholosani, Provincia, comitatus Mascu-
niæ. Occasione vero mortis Gautheri, qui obiit in Terra
Sancta, et mortis uxoris 5 suæ, quæ hæres fuit multarum
terrarum et sine liberis decesserat, devoluta sunt in
ditione dicti regis Francorum. Similiterque accidit
de fratre comitis Boloniæ viri opulenti et præclari;
similique modo de comite Albemarliæ et comite Clari
Montis; de Danzmartino Anguele, Moretolii, Danzfrund,
Insulebone, id est Hillebone. Item nobilis comitatus
Belli Montis super fluvium Yseram, id est Eise.

Secundum aliud tamen exemplar.
Tempus a primo rege Christiano Anglorum, scilicet
Hyne, ccc. anni et quater viginti et ix., et viii. menses

1 The number of years is left blank.

2 A later hand continues the list

to Edward IV., the names only

being given..

3 Angoulême.

4 Gauthier de Chatillon, count of Clermont through his wife, killed in Egypt in 1250.

5 Jane, daughter of Philip Hurepel, count of Clermont and Boulogne.

f. 166 b.

[merged small][ocr errors][graphic]
[subsumed][ocr errors]
[graphic]
[graphic]

Hi octo viri electissimi filii fuerunt nobilissimi comitis et pacifici Sabaudia Thomæ.

of Thomas

Iste Thomas cum esset strenuissimus, piissimus Anecdote extitit. Unde contigit quod vidit, sed dissimulavit of Savoy. videre, præsens, (sed ejus præsentia ignorabatur,) quando quidam de exactoribus suis pedagium, quod vulgariter paage dicitur, exegit a quodam paupere sarcinam suam portante, firmiter et ordinate ligatam. Et cum non haberet pauper quid solveret, licet angariaret eum exactor, fecit ipse improbus exactor dissolvi sarcinam, ut perscrutaretur si aliquid pecuniæ in ea contineretur absconditum, ut et illud extraheretur pro petagio. Et cum flevit pauper pro tirannide eo maxime quod deligata fuisset sarcina, comes, non se valens amplius continere, prorupit in medium, se palam manifestans et torvo vultu alloquens exactorem, ait, "Quid facis, proterve? Cur in pauperem qui nil "habet sic desævisti, et ejus sarcinam apte ligatam "ut omnia perscrutareris sic dissolvisti? Nonne te "movent ejus lacrimæ, non paupertas, non vita labo"riosa ?" Cui ipse præpositus 1 respondit, simulans se fidelem et prudentem comitis ballivum, "Domine, exigo jus tuum quod ad te ex antiquis temporibus " pertinet. Nec decet me esse tepidum in vestra clientela, ut vestrum per meam negligentiam pereat " emolumentum." Cui comes, "Sumne adeo avarus

[graphic]
[ocr errors]

ut velim quod pauperes excories vel evisceres? Non "hoc te præcepi." Præcepit igitur austere ut coapteretur onus memoratum et dixit paagatori, "O pinguis "et delicate, accipe sacculum et impone humeris tuis "et bajula quo iste pauper est ipsum portaturus.” Et erat mons arduus et difficilis ad transeundum (Mons Cinis, id est Cinerum), quem tamen pauper onustus fuerat transiturus in principio viæ suæ. Sustulit igitur ipse præpositus dictam sarcinam, etsi invitus perrexit

[merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »