Imagens das páginas
PDF
ePub

A.D. 1188. et pravitate suscipiant, et eis de spiritualibus, vobis autem de temporalibus omnibus, respondeant. Quibus cum tamen assignaveritis unde victus et vestitus habere possint necessariaque in ipsis ecclesiis honeste ministrare, cætera omnia liceat vobis in usus necessarios ecclesiarum vestrarum convertere. Ad hæc auctoritate Apostolica interdicimus ne cuilibet archiepiscopo vel episcopo in monasterio Sancti Albani vel infra fines parrochiæ ipsius monasterii, sed neque in cellis eidem monasterio pertinentibus, licitum sit ordines celebrare, sive conventum aliquem vel processionem facere aut hospitium ex debito exigere, regem etiam coronare, seu episcopale officium in aliquo exercere præsumat, nisi id de vestra faciat voluntate. Decernimus ergo, etc.

f. 159 b.

Letter of

Datum Laterani, idus Aprilis.

37.

De non conferendis ecclesiis antequam vacent.

Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis P. Clement filiis Garino abbati et fratribus Sancti Albani salutem

[graphic]

III. to ab

bat Warin, et Apostolicam benedictionem,

forbidding

churches

ferred

Monet nos Apostolicæ sedis auctoritas, cui licet defito be con- cientibus meritis præsidemus, justis religiosorum petibefore they tionibus clementer annuere et eorum pia desideria are vacant. effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in 13 April

1188.

Domino fili, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, auctoritate præsentium duximus inhibendum, ne ullam ecclesiarum vestrarum donec vacaverint alicui concedere vel promittere præsumatis. Adicientes ut nulli ecclesiasticum beneficium conferatis, nisi ecclesiæ, a qua ipsum est percepturus, relictis redditibus aliis, promiserit se in persona propria deservire. Prohibemus insuper, ut nulli fas sit in parrochiis ecclesiarum vestrarum oratorium vel capellam sine vestra construere voluntate. Quod si de novo

dissentientibus vobis cujuscunque temeritate constructa A.D. 1188. est, donec vobis super ea sicut rectum est satis fiat, divina in ea interdicimus celebrari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ prohibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis

autem.

Datum Laterani, Idus Aprilis, pontificatus nostri anno primo.

38.

Quod licet abbati monachos amovere vel revocare de f. 158. ecclesia sua sumptos.

Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis Letter of filiis Garino abbati et fratribus Sancti Albani salutem et Apostolicam benedictionem.

P. Clement III. to abbat Warin

jurisdiction

monks of

St. Alban's

other pre

1188.

Apostolicæ sedis auctoritas, cui disponente Domino giving him præsidemus, nos propensius ammonet et inducit viros over religiosos et loca in quibus Domino famulantur brachiis caritatis amplecti et eorum jura protectionis Apostolicæ who hold munimine confovere, qui ad jurisdictionem beati Petri et ferment. nostram nullo mediante noscuntur specialiter pertinere. 14 April Hac itaque ratione inducti et vestris postulationibus nihilominus inclinati, vobis et per vos ecclesiæ vestræ duximus indulgendum, ut nulli archiepiscopo vel episcopo sive legato, nisi a latere summi Pontificis misso, licitum sit abbatem Sancti Albani aut Priores cellarum sive monachos ad concilium, sinodum, vel capitulum convocare, vel ab eis obedientiam aut in ipso monasterio vel cellis adjacentibus aliquam exigere consuetudinem hospitandi, sed nec in vos aut servientes vestros aliquod jus nisi ex speciali mandato Apostolico exercere. Nolumus enim ut alicui licitum sit alicujus legationis prætextu ministeriales vestros sine capituli vel majoris et sanioris partis consensu a suis officiis removere et in eorum locum alios subrogare, nec vos contra tenorem privilegiorum, quæ ab

[graphic]

A.D. 1188. Apostolica sede vobis sunt et successoribus vestris indulta, audeat quomodolibet molestare. Ad hæc ab Apostolicæ sedis clementia adicientes, ut cum personas aut vicarios ecclesiarum vestrarum in quibus jura pontificalia non habetis continget decedere, nullus archiepiscopus vel episcopus vel officialis aliquis claves ecclesiarum illarum præsumat accipere vel tenere et bona earum in proprios usus convertere, sed liberum sit vobis in eis presbyteros subrogare qui a vobis amministrationem temporalium, a diocesanis autem episcopis curam recipiant animarum. Præterea tibi, fili abbas, et tuis successoribus indulgemus, ut monachos qui ab ecclesia Sancti Albani ad regimen aliarum ecclesiarum assumpti fuerint, si, quod absit, in suo regimine vitiosi inventi fuerint, liceat vobis de errore suo cum consilio fratrum vestrorum corrigere et sicut justum fuerit emendare. Quos, si post vestram ammonitionem incorrigibiles extiterint et rebelles, cum consilio capituli vel majoris et sanioris partis consensu licitum sit vobis a suis officiis amovere, et ad vestrum monasterium revocare, et in consueto ordine conversionis claustri et capituli collocare. Prohibemus autem ne aliquis episcopus sive archiepiscopus in cellis vestris exactiones aliquas vel ordinationes audeat facere sive aliquod jus vel officium episcopale in eis contra privilegii vestri tenorem exercere præsumat, per quod fratrum claustralium quies valeat quomodolibet perturbari. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis et concessionis infringere vel ausu ei temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus se noverit incursurum.

Datum Lateranni xviii. kalendas Maii, pontificatus nostri anno primo.

[graphic]

39.

Executio privilegiorum et indulgentiarum ad archi- f. 160, episcopos et episcopos.

P. Clement
III. to the

bishops,

from the

1188.

Clemens episcopus, servus servorum Dei, venera- Letter of bilibus fratribus Cantuariensi1 et Eboracensi2 archiepiscopis et eorum suffraganeis salutem et Apostolicam English benedictionem. exempting Significantibus filiis dilectis nostris abbate et fratri- St. Alban's bus Sancti Albani, auribus nostris insonuit, quod cum payment in regno Angliæ plures terras possideant et habeant of tithes. 26 April indulgentiam a sede Apostolica decimas novalium et prædiorum suorum et pecorum in usus proprios convertendi, personæ quædam et presbyteri, in quorum parrochiis terras habent, ab eis decimas contra justitiam exigunt, et eos super hoc multiplici vexatione fatigant. Quia vero quod religiosis locis et illis præcipue, qui nullo mediante ad jus beati Petri et nostram tutelam spectare noscuntur, provida deliberatione a nobis et nostris prædecessoribus est indultum, nolumus pro cujusquam temeraria voluntate turbari, fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus hujusmodi exactores a præsumptione sua per censuram ecclesiasticam compescentes faciatis illos, sublato appellationis impedimento, decimas laborum suorum, quæ hactenus aliis ecclesiis non sunt datæ, pacifice possidere. Privilegia vero sua et indulgentias quas a nobis et nostris prædecessoribus impetraverunt, volumus firmiter et mandamus quod per dioceses vestras et provincias, sicut decet, ab omnibus faciatis inviolabiliter observari.

Datum Laterani, sexto kalendas Maii.

[blocks in formation]
[graphic]

40.

f. 160.

Letter of

III. to the

Ut singuli episcopi parrochianos suos cogant per

sententiam.

Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis P. Clement fratribus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis,' English aliis ecclesiarum prælatis per Angliam constitutis, in prelates, requiring quorum episcopatibus et officiis monachi Sancti Albani them to do ecclesias, terras, et decimas habent, salutem et Apostojustice to cam benedictionem.

the com-
plaints of
the monks
of St.
Alban's
against
malefac-
tors.
7 May
1188.

Cum de ecclesiasticorum virorum quiete solliciti esse de suscepto ministerio teneamur, personis monasticam vitam professis tenemur efficacius providere, illis præsertim qui nullo mediante ad jus beati Petri et nostram tutelam spectare noscuntur et et impetum malignorum sæpius patiuntur et potentiores adversarios sustinent, quibus nequeunt nisi per auctoritatem ecclesiasticam contraire. Inde est quod cum dilecti filii nostri monachi Sancti Albani multas injurias et pressuras a malefactoribus patiantur, et nimium ab Apostolica sede remoti, quotienscunque indigent, non possunt Apostolicum præsidium sine difficultate maxima adire in defensione ipsorum, vices vobis Apostolicas committentes, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatinus illos divini amoris intuitu et religionis obtentu in suis habeatis justitiis propensius commendatos, et cum de malefactoribus suis coram vobis deposuerint quæstionem, eos, causa sine dilatione cognita, ut ablata restituant et dampna resarcientes illata a prædictorum fratrum deinceps molestatione desistant, districtius moneatis. Si vero commonitioni vestræ minime acquieverint, singuli parrochianos vestros nullius contradictione vel appellatione obstante excommunicationis vinculo innodetis; et si nec sic

[graphic]

1 MS. ins. et.

« AnteriorContinuar »