Imagens das páginas
PDF
ePub
[graphic]

A.D. 1239. utlagatio nulla, per omnes comitatus Angliæ per literas domini regis. Et istud judicium fuit factum apud Gloverniam, per os domini Willelmi] de Radleghe, coram archiepiscopo, episcopis, comitibus, et baronibus. Ad hoc quod dicit se nolle recipere breve de remissione utlagationis, respondit, quod hoc fecit ne videretur se confiteri juste tanquam malefactorem utlagatum; et dicit quod nullum implacitavit contra conventionem, quia nullam conventionem fecit domino regi, nisi de justitiaria Angliæ, et de castro Dovoriæ quæ habuit per cartam ad vitam suam. Et hoc bene patet, quia per voluntatem domini regis et in curia sua, recuperavit super eos quos implacitavit, et per judicium curiæ suæ; unde non est in culpa super hoc. Et si hoc non, etc. et super hoc paratus est, etc.

Language

king.

Item quod respondeat de hoc, quod verba probrosa against the et turpia dixit domino regi, in præsentia domini R[adulphi] filii Nicholai, G[alfridi] de Craucumbe fratris G[odefridi], et aliorum, et dominus rex adhuc multa habet contra ipsum proponenda et dicenda, quæ adhuc reservat in animo, propositurus ea cum ei placuerit et locus affuerit.

[graphic]

Aug. 30, 1239.

Ad hoc respondit, et hoc defendit præcise, sicut contra dominum suum et contra omnes alios qui hoc dicent, per quodcunque pares sui considerabunt; et omnia præmissa in reformatione pacis ei fuerunt relaxata et in jure remissa. Unde non videtur quod super præmissis possit conveniri de jure; et si in aliquo præmissorum fuerit insufficienter responsum, paratus est comes aliud dicere.

Item videtur ei, quod non tenetur respondere nisi restitutus esset de omnibus bonis suis de quibus dissaisitus fuit, cum nullus tenetur respondere in foro seculari vel ecclesiastico dissaisitus.

Dies datus est eidem H[uberto] coram domino rege de audiendo judicio suo, in crastino decollationis sancti Johannis.

1 S. Edmund.

[blocks in formation]

ipsi Letter of a bishop of dietas, Hungary

quam respecting the Tartars, autem 10 April

v. vol. v.

De facto Tartareorum vobis rescribo quod venerant prope confinium Ungariæ per quinque et venerunt ad aquam quæ vocatur Deinphir, 3 transire non poterant in æstate. Volentes expectare hyemem, miserunt ante se quosdam explo- 1242. ratores in Russyam; ex quibus capti fuerunt duo et pp. 655, missi domino regi Ungariæ, quos ego habui in defensu 661. meo; et ab ipsis didici nova quæ vobis mando. Quæsivi ubi esset terra eorum, et dixerunt quod esset ultra quosdam montes, et sedet juxta flumen quod vocatur Egog; et credo quod ille populus sit Gog et Magog. Quæsivi de fide; et ut breviter dicam, nihil credunt; et coeperunt dicere quod exierunt ad expugnandum mundum. Literas habent Judæorum, quia prius proprias literas non habuerunt. Quæsivi qui essent illi qui docent eos literas; dixerunt quod essent homines pallidi, qui multum jejunant, vestes longas portant, et nullos offendunt; et quia multas circumstantias dixerunt de hominibus illis, quæ concordant cum superstitionibus Pharisæorum et Saducæorum, credo illos esse Saducæos vel Pharisæos. Quæsivi utrum discernerent cibos; dixerunt quod non; comedunt enim ranas, canes, et serpentes, et omnia indifferenter. Quæsivi qualiter exierunt de montibus ultra quos fuerunt; dixerunt quod viginti dietis durat longitudo et latitudo ipsorum; duodecim milia hominum semper sunt in equis, qui custodiunt exercitum. Equos bonos habent, sed stultos. Equi enim multi sequuntur eos absque ducatu; ita quod si unus

[blocks in formation]
[graphic]

2

A.D. 1242. equitat, viginti vel triginta equi sequuntur ipsum. Loricas habent de coreis, et sunt fortiores quam de ferro, et similiter coopertoria equorum. Pedites nihil possunt, quia crura habent brevia et corpus longum. Meliores sunt sagittarii quam Ungarii et Comanii, et fortiores arcus habent. Quocunque modo intrant terram, interficiunt habitatores terræ, præter parvulos, quibus Zingiton, qui est dominus eorum, qui interpretatur rex regum, signum1 suum imponit comburendo in facie ipsorum. Quadraginta duo consiliarii sunt quibus Zingiton sigillum suum committit. Nullus de toto exercitu audet [loqui] nisi alta voce, nullus de toto exercitu audet interrogare quo vadit dominus noster, vel quid intendit facere. Lac jumentorum bibunt, et multum inebriantur. Nova de ipsis certa audire non possumus ; quia præcedunt eos quædam gentes quæ Mordani vocantur, qui interficiunt omnes homines indifferenter; et nullus de eis audet calciare pedes suos, donec interficiat hominem; et per illos credo esse interfectos Prædicatores et Fratres Minores, et alios nuntios, quos miserat rex Ungariæ ad explorandum. Sine dubietate devastaverunt omnes terras, et destruxerunt quas invenerunt, usque ad aquam supradictam. 3

f. 86.
Letter of
Henry
Raspe,

Landgrave
of Thu-

2

[graphic]

47.

Illustri viro, glorioso et excelso, mirificæ bonitatis prædito ac sospitatis providentia redimito, J. Dei gratia duci Barbaniæ et Bononiæ, N.5 Dei gratia Langravius Turriginis et Saxoniæ comes Paletinus, salutem, et

ringia, to Christianæ professionis pericula devitare.

[blocks in formation]

6

5 i.e. Henry Raspe, landgrave of Thuringia and count Palatine of Saxony.

6 Langravius] langon, MS.

Brabant

the Tartars.

p. 109.

Audite, insulæ et cuncti populi Christianæ religionis the duke of crucem Dominicam profitentes, in cinere et cilicio, jeju- respecting nio et fletu et planctu ululate, lacrimas in maxima quan- A.D. 1242. titate effundite, quoniam venit et noviter venit dies Zeph. i. 14. Domini, magna et amara valde, cum crucis Christi persecutio ab Aquilone et mari venerit inaudita, cum mentis perturbatione et cordis afflictione, vultu lacrimabili et præcordiorum suspiriis, per intervalla respi-* rando. Prout Prout possumus vobis significamus, quod gentes v. vol. iv. infinitæ, aliis hominibus odibiles, effrænata malitia terram in fremitu conculcantes, ab Oriente usque ad limites nostri dominii totam terram penitus destruxerunt; civitates, castra, immo et municipia destruendo, non solum Christianos, immo Paganos, Judæos, nemini parcentes, omnibus indifferenter sine misericordia mortem inferentes, præterquam parvulis tantum, quibus rex eorum, Zingiton vocatus, signa in frontibus imponit, non solum homines comedendo, sed etiam devorando. Comedunt enim ranas [et] serpentes, et ut breviter dicatur, nullum cibum discernunt; et sicut a facie leonis cuncta animalia fugiunt, sic a facie illius gentis cuncti populi Christiani terga in fugam vertunt. Comani enim, viri bellicosi, non potuerunt in terra sua contra eos bellum sustinere; sed fugerunt usque ad Christianos viginti milia Comanorum, et inierunt foedus cum Christianis ; et parati sunt pugnare contra omnem gentem, præterquam prædictam. Quid mirum ? sunt enim corpore terribiles, vultu furiosi, oculis iracundi, manibus rapaces, dentibus sanguinolenti, et eorum fauces ad carnem hominum comedendam et humanum sanguinem absorbendum omni tempore sunt parata; et tanta est multitudo eorum, quod exercitus eorum durat per viginti dietas in longitudine et quindecim in latitudine. Et ut multa paucis perstringamus, cum dicti homines, Tartari vocati, totam Russyam et Poloniam usque ad confinia regni Boemiæ et partem mediam regni Ungariæ

[blocks in formation]
[graphic]

1

A.D. 1242. penitus destruxerunt, et quasi subito civitates intraverunt, et principes in medio civitatis suspenderunt ; unde credimus ipsos esse gladium furoris Domini propter peccata populi Christiani, teste beato Metodio qui istos Tartaros vocat Ysmaelitas et onagros, silvestres asinos, &c. Nos vero, de superni Judicis bonitate et misericordia confisi, humiliter sanctos viros Prædicatores et Minores [precamur], ut toti populo Christiano ducatui subdito crucem, orationes, afflictiones, et jeju. nia prædicent. Proponimus enim mente in cælestibus habitare, arma et scutum apprehendere. Malumus enim mori in bello, quam videre mala gentis nostræ et sanctorum. Et si clipeus noster qui prima jacula sentiet conteratur, nostro pariete succenso et terra devastata, vicini parietes et vicinæ provinciæ formidabunt. Vale. Audivi a fratre Roberto de Theles quod sine dubio ipsi Tartari destruxerunt septem conventus fratrum suorum.

[graphic]

f. 86 b.

Letter of

of S.

Mary's in

48.

Religiosis viris et universis sanctæ matris Ecclesiæ the abbat fidelibus, præsens scriptum visuris vel audituris, F. Dei gratia humilis abbas Sanctæ Mariæ, totusque conventus Hungary ejusdem loci, ordinis Sancti Benedicti, in Hungaria commorantes, consolationem Paracliti cum salute quam promeruit Sanctus Benedictus, et gloriam sempiter

on the

ravages of the

'Tartars.

4 Jan. A.D. 1242.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »