Imagens das páginas
PDF
ePub

qui dispersi [sunt] per diversas nationes gentium propter A.D. 1242. Tartaros, [qui] supervenientes inopinate fines orientales potenter intraverunt et maximam hominum partem ibidem habitantium peremerunt. Insuper bona ecclesiæ nostræ, et redditus fratrum quibus sustentabantur, totaliter devastaverunt; et dicitur quod quadraginta duo anni sunt elapsi, ex quo recesserunt a montibus in [quibus] clausi tenebantur. Qui de locis maledictis. ut credimus progredientes, provincias Asia bestialiter devastando, quatuor reges cum principibus ejusdem terræ inhumaniter mactaverunt. Regem etiam Capadociæ valde potentem, regem Persarum cum suis tribunalibus, similiter xxv. duces in Ruscia potentissimos, ducem H[enricum]1 Polemiæ piæ memoriæ, cum quadraginta milibus hominum, una die quasi in momento interfecerunt. Præterea magnificum regem Hungariæ, Bela nomine, fugaverunt; archiepiscopos tres, et quatuor suffraganeos, et sexaginta quinque milia homi2 Et in eodem bello, regem Colomannum, prædicti regis fratrem, vulneraverunt letaliter, ita quod mortuus est post breve tempus. Deinde proficiscentes ad fines nobilis ducis Austria, S[t]yriæ, Marchiæ Tarvisiæ, Moranniæ 5 et Boemiæ, in Natali Domini Danubio congelato, cum magna fortitudine ad alteram partem fluminis transmearunt; prædictorum principum terras vastando, omniaque feraliter per circuitum exterminando, nulli parcentes sexui, inenarrabilia perpetrant impudenter. In ecclesiis cum mulieribus suis dormiunt, et de cæteris locis Deo sacratis, proh dolor stabula faciunt jumentorum. Quorum insolentia Deo irato in tantum invaluit, quod prælati, archie

num.

4

3

[blocks in formation]
[graphic]

A.D. 1242. piscopi scilicet, episcopi, abbates, principes, et vulgus ineffabile ante ineffrænatos barbarorum principes fugiunt, nihil aliud nisi mortem expectantes; monachis, monialibus, prædicatoribus interfectis, lamentabiliter morientes, pro Christi nomine effecti martyres, ut credimus, æternæ beatitudini sociantur. Unde caritatem vestram humiliter imploramus, quatinus his ad VOS confugientibus sinum aperiatis misericordiæ. Datum Vienna, anno gratiæ MCCXLII., pridie nona's Januarii.

Vienna, 4 Jan. 1242.

f. 86.

Letter of
Jordan,

His quoque temporibus propter terribiles rumores hujusmodi celebriter hi1 versus, Antichristi adventum nuntiantes, recitabantur:

"Cum fuerint anni transacti mille ducenti

"Et quinquaginta post partum Virginis almæ,
"Tunc Antichristus nascetur dæmone plenus.'

49.

Carissimis Christi fidelibus universis, ad quos præsens scriptum pervenerit, frater Jordanus ordinis fraprovincial trum Minorum, vicarius provinciæ Polemiæ, Pringen2 sis conventus, cum cæteris fratribus, salutem.

vicar of the Franciscans in Poland on the

of the Tartars.

10 April 1242.

Quoniam agentibus peccatis hominum, adauctis in mundo incrementis miserabilibus, diu præscita 3 et irruption prædicta tandem venit velut inopinata super nos repentina tribulatio, propulsis fratribus Prædicatoribus et nostris cæterisque fidelibus a gente Tartariorum, a Tartaro oriunda,-ex his videbitis quæ juxta feritatem jam olim de se scripturæ prælibatam testimonio [fecerunt] (deletis namque multis nationibus incognitis, exterminata quoque Russia nobis cognita, quæ septem duces habuisse dicitur), ecce proh dolor! terminos ecclesiæ

[blocks in formation]

invaserunt,1 atque aquas fortissimas et nemora densissima A.D. 1242. velocissime pertranseuntes, modo incredibili ex parte magna præpotens regnum Ungariæ occupaverunt; de quo omnimodam certitudinem propter distantiam reddere non possumus, tamen de his quæ in nostra provincia acta sunt certius describimus; quia jam pœne tota · Polonia ab eisdem nationibus barbaris crudeliter [est] deleta, qui nulli hominum ætati, conditioni, vel sexui deferentes, sed cunctos in ore gladii consumentes, et loca Deo sacrata prophanantes, jam sunt in foribus Alemanniæ et Boemiæ similia nobis et cæteris Christianis, nisi Deus restiterit, peracturi; præsertim cum Christianitas, in se intestinis bellis prægravata et scismatibus, necessitati communi et paci reipublicæ minime intendere videatur, ut oporteret; - solliciti tantis periculis, orationum vestrarum suffragia tantum postulamus, et ad hæc cunctos fideles monitis salutaribus exhortamur. Noveritis etiam, quod jam quinque conventus Prædicatorum et duæ custodia de fratribus nostris sunt penitus destructæ, habentes plus spatii terræ in Aquilone quam Tuscia et Lumbardia; inimici debaccantur tribus custodibus superstitibus, una tamen custodia, immo fere duabus, evasis. De tertia vero, quæ Boemia dicitur, egressus est rex 2 in occursum, cum innumera multitudine exercitus; sed in Deo victoria est. Datum Pyngensi, anno Domini MCCXLII., Pinsk ? quarto idus Aprilis.

50.

a Domi

Fratribus universis frater R. de ordine Prædicatorum, f. 86 b. et J. de ordine fratrum Minorum, salutem. Diversos Letter from a diversis audistis rumores de Tartaris maledictis. nican and a Hæc autem quæ vobis scribimus, esse sciatis verissima, Franciscan utinam tamen falsa. Viri robusti sunt, bellicosi, multi on the numero, et satis bene armati; plurimas terras vasta- Tartars.

[blocks in formation]

friar

[graphic]

A.D. 1242. verunt, inter quas sciatis Rusciam in magna parte vastatam, Rionam1 civitatem, et castrum quod erat ibi destructum est, multis interfectis. Narraverunt nobis profugi de terra illa, in Saxonia præcipue, quod terram illam cum castris triginta duabus machinis impugnaverunt. Et Ruscenos impugnaverunt, viginti annis. Isto autem anno venientes ante Pascha in Poloniam, bonas civitates plurimis interfectis optinuerunt; quibus cum occurreret dux Henricus Poloniæ cum exercitu suo, ipsum et, ut dicitur, fere decem milia de suis occiderunt. Procedentes de Polonia, fines Theutoniæ attigerunt; deinde declinantes in Moraviam 2 et illam bonam terram vastantes, alii exercitui venienti per Hungariam occurrerunt; et prævalentes dicuntur modo potissimam partem Hungariæ, expulso rege,3 possidere. Et modo audivimus quod denuo sex exercitus Tartarorum convenerunt, et iccirco, ut creditur, ut potenter intrent Theutoniam, cujus incolas sciunt esse bellicosos. Ideo tota Theutonia se ad prælium præparat, crucem assumendo; studentque urbes firmare cum castris; summopere igitur necesse est pro statu ecclesiæ instanter orare. Quia si fuerint Theutonici devicti, quod absit, non credimus aliquem Christianorum eis posse resistere. Rex Theutonicorum et filius imperatoris in festo Sancti Jacobi nunc instanti cum maxima militia 5 proponunt proficisci contra eos, et quamvis dicantur Tartari, multi sunt cum eorum exercitu pessimi Christiani et Comani, quos Theutonice Values appellamus. Convenerant autem in civitate Merseburg; ibi audierunt quod rex Hungariæ scripserat regi Boemiæ, quod viribus receptis et maximo exercitu congregato occurrere voluisset. Sed non præ

[graphic]
[blocks in formation]

sumpsit propter fortitudinem Tartarorum; sed tamen A.D. 1242. dixit se velle in aliquem locum munitum juxta mare cedere. Valete.

51.

Letter from
G. warden

Universis has literas inspecturis, frater G. in Colo- f. 87. nia gardianus indignus, salutem. Noverit caritas vestra, me recepisse literas directas a fratribus nostris of the duci Brabantiæ, sub hac forma :

Franciscans (?) in enclosing a

Illustri principi domino H[enrico] duci Brabantiæ Cologne frater Jordanus viceminister fratrum Minorum regni letter from Boemiæ et Polemiæ et frater A. custos Prangensis, et Jordan and gardianus ejusdem loci, una cum conventu, orationes of Pinsk humiles et devotas.

the warden

on the Tartars.

Cum vestræ generositatis eximia celsitudo hilaritati A.D. 1242. ordinis nostri sese propria benignitate inclinare non dedignetur, effectum per affectum comprobatis. Nimirum igitur sentientes vos habere zelum Dei et reipublicæ, serenitati vestræ præsentibus duximus intimandum, quemadmodum quidam barbari quos vulgariter Tartaros appellamus, propter discrepantiam et incuriam principum et prælatorum confidenter discurrentes, populos multos Christianos et præpotens regnum Hungariæ et quinque ducatus Polemiæ in ore gladii consumpserunt. Eliminato quidem dictæ Hungariæ rege,1 et principali duce 2 Polemiæ cum multis militibus interfecto, quos immunitos invenerunt, infra breve tempus non solum in prædictis terris, verum sed et in marchiis, maxime ad regnum Boemiæ pertinentibus, cædem maximam perpetrarunt, magis in illa sua victoria dolo quam strenuitate vincentes; siquidem cum sibi ex adverso arma sentiunt moveri, sæpe, immo semper, quasi fugam simulantes et recessum, post pusillum revertentes furiosius invadunt et dimicant, nulli parcentes sexui, ætati, vel conditioni; loca

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »