Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors]

bark

Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostes.
Tu procul a patriâ (nec sit mihi credere tantùm!)
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni

Me sine sola vides.

45

Ah te ne frigora lædant!
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu, 50
Carmina pastoris Siculi modulabor avenâ.
Certum est in silvis inter spelæa ferarum
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus crescent illæ; crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

35

55

65

Spicula: tanquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat.
Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsæ rursum concedite silvæ.
Non illum nostri possunt mutare labores;
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ,
Nec si, cùm moriens altâ liber aret in ulmo,
Æthiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.
Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poetam, 70

basket Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco, with
Pierides vos hæc facietis maxima Gallo;
Gallo, cujus amor, tantùm mihi crescit in horas,
Quantùm vere novo viridis se subjicit alnus.
Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra; 7
Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbra.
Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON LIBRI QUATUOR

AD C. C. MECENATEM.

LIBER PRIMUS.

5

10

QUID faciat lætas segetes; quo sidere terram
Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites,
Conveniat; quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis;
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem cœlo quæ ducitis annum,
Liber et alma Ceres; vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit aristâ,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis;
Et vos, agrestûm præsentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem, Dryadesque puellæ :
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceæ
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci ;
Ipse nemus linquens patrium, saltusque Lycæi,
Pan ovium custos, tua si tibi Mænala curæ,
Adsis, o Tegeæe, favens; oleæque Minerva
Inventrix; uncique puer monstrator aratri ;
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum; 20
Dique Deæque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum cœlo demittitis imbrem.
Tuque adeò, quem mox quæ sint habitura Deorum
Concilia incertum est; urbesne invisere, Cæsar, 25
Terrarumque velis curam, et te maximus orbis

15

Auctorem frugum, tempestatumque potentem,
Accipiat, cingens maternâ tempora myrto:
An Deus immensi venias maris, ac tua nautæ
Numina sola colant; tibi serviat ultima Thule,
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis:
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Quà locus Erigonen inter Chelasque sequentes
Panditur; ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpios, et cœli justâ plus parte relinquit:
Quicquid eris (nam te nec sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
Quamvis Elysios miretur Græcia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem :)
Da facilem cursum, atque audacibus annue cœptis,
Ignarosque viæ mecum miseratus agrestes,
Ingredere, et votis jam nunc assuesce vocari.
Vere novo, gelidus canis cùm montibus humor
Liquitur, et Zephyro putris se gleba resolvit ;
Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolæ, bis quæ solem, bis frigora sensit:
Illius immensæ ruperunt horrea messes.
At priùs ignotum ferro quàm scindimus æquor,
Ventos et varium cœli prædiscere morem

30

35

45

50

Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum ; Et quid quæque ferat regio, et quid quæque recuset. Hic segetes, illic veniunt feliciùs uvæ;

55

Arborei fœtus alibi, atque injussa virescunt
Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua thura Sabæi;
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epirus equarum?
Continuò has leges, æternaque fœdera certis
Imposuit natura locis, quo tempore primùm
Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem:
Unde homines nati, durum genus. Ergò age, terræ
Pingue solum primis extemplò a mensibus anni.

60

Fortes invertant tauri: glebasque jacentes
Pulverulenta coquat maturis solibus æstas.
At si non fuerit tellus fœcunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
Illic, officiant lætis ne frugibus herbæ ;

Hìc, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novales,

Et segnem patiere situ durescere campum.
Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra,
Unde priùs lætum siliquâ quassante legumen,
Aut tenues fœtus viciæ, tristisque lupini
Sustuleris fragiles calamos, silvamque sonantem.
Urit enim lini campum
urit avenæ ;

Urunt Lethæo perfusa papaveras

somno.

65

70

75

80

Sed tamen alternis facilis labor: arida tantùm
Ne saturare fimo pingui pudeat sola; neve
Effotos cinerem immundum jactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fœtibus arva;
Nec nulla interea est inaratæ gratia terræ.
Sæpe etiam steriles incendere profuit agros,
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
Sive inde occultas vires et pabula terræ
Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exudat inutilis humor;
Seu plures calor ille vias, et cæca relaxat
Spiramenta, novas veniat quà succus in herbas;
Seu durat magis, et venas adstringit hiantes,
Ne tenues pluviæ, rapidive potentia solis
Acrior, aut Boreæ penetrabile frigus adurat.
Multùm adeò, rastris glebas qui frangit inertes,
Vimineasque trahit crates, juvat arva; neque illum
Flava Ceres alto nequicquam spectat Olympo:
Et qui, proscisso quæ suscitat æquore terga,
Rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hyemes orate serenas,

Agricolæ hiberno lætissima pulvere farra,
Lætus ager; nullo tantùm se Mysia cultu

90

100

110

115

[bores

120

Jactat, et ipsa suas mirantur Gargara messes.
Quid dicam, jacto qui semine cominus arva
Insequitur, cumulosque ruit malè pinguis arenæ ? 105
Deinde satis fluvium inducit, rivosque sequentes?
Et cùm exustus ager morientibus æstuat herbis,
Ecce supercilio clivosi tramitis undam
Elicit illa cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenerâ depascit in herbâ,
Cùm primùm sulcos æquant sata? quique paludis
Collectum humorem bibulâ deducit arenâ?
Præsertim incertis si mensibus amnis abundans
Exit, et obducto latè tenet omnia limo,
Unde cava tepido sudant humore lacunæ.
Nec tamen, hæc cùm sint hominumque boumque la-
Versando terram experti, nihil improbus anser,
Strymoniæque grues, et amaris intuba fibris,
Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit; primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda;
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni;
Nec signare quidem, aut partiri limite campum
Fas erat; in medium quærebant; ipsaque tellus
Omnia liberiùs, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Prædarique lupos jussit, pontumque moveri;
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit :
Ut varias usus meditando extunderet artes
Paulatim, et sulcis frumenti quæreret herbam;
Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primùm fluvii sensère cavatas;
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton.
Tum laqueis captare feras, et fallere visco

125

130

135

Inventum, et magnos canibus circumdare saltus. 149

« AnteriorContinuar »