Imagens das páginas
PDF
ePub

145

Atque alius latum fundâ jam verberat amnem,
Alta petens; pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor, atque argutæ lamina serræ,
Nam primi cuneis scindebant fissile lignum ;
Tum variæ venêre artes: labor omnia vincit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit; cùm jam glandes atque arbuta sacræ
Deficerent silvæ, et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus; ut mala culmos 150
Esset robigo, segnisque horreret in arvis
Carduus: intereunt segetes; subit aspera silva,
Lappæque tribulique; interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenæ.
Quòd nisi et assiduis terram insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem ;
Heu, magnum alterius frustrà spectabis acervum,
Concussâque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum et quæ sint duris agrestibus arma;
Queis sine nec potuêre seri nec surgere messes:
Vomis, et inflexi primùm grave robur aratri,
Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
Tribulaque, traheæque, et iniquo pondere rastri ;
Virgea præterea Celei vilisque supellex,
Arbuteæ crates et mystica vannus Iacchi:
Omnia quæ multò antè memor provisa repones,
Si te digna manet divini gloria ruris.
Continuò in sylvis magnâ vi flexa domatur

155

160

168

In burim, et curvi formam accipit ulmus aratri : 170
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo;
Binæ aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Cæditur et tilia antè jugo levis, altaque fagus,
Stivaque, quæ currus a tergo torqueat imos;
Et suspensa focis explorat robora fumus.
Possum multa tibi veterum præcepta referre ;
Ni refugis, tenuesque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti æquanda cylindro,

175

Et vertenda manu, et cretâ solidanda tenaci,
Ne subeant herbæ, neu pulvere victa fatiscat.
Tum variæ illudunt pestes: sæpe exiguus mus
Sub terris posuitque domos atque horrea fecit;
Aut oculis capti fodère cubilia talpæ ;

180

190

195

Inventusque cavis bufo, et quæ plurima terræ
Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum
Curculio, atque inopi metuens formica senectæ.
Contemplator item, cùm se nux plurima sylvis
Induet in florem, et ramos curvabit olentes;
Si superant fœtus, pariter frumenta sequentur.
Magnaque cum magno veniet tritura calore :
At si luxuriâ foliorum exuberat umbra,
Nequicquam pingues paleâ teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentes,
Et nitro priùs et nigrâ perfundere amurcà ;
Grandior ut fœtus siliquis fallacibus esset :
Et, quamvis igni exiguo, properata maderent,
Vidi lecta diu, et multo spectata labore,
Degenerare tamen; ni vis humana quotannis
Maxima quæque manu legeret: sic omnia fatis
In pejus ruere, ac retro sublapsa referri :
Non aliter, quàm qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, si brachia fortè remisit,
Atque illum in præceps prono rapit alveus amni.
Præterea tam sunt Arcturi sidera nobis,
Hædorumque dies servandi, et lucidus Anguis; 205
Quàm quibus in patriam ventosa per æquora vectis
Pontus, et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas,
Et medium luci atque umbris jam dividit orbem ;
Exercete, viri, tauros; serite hordea campis,
Usque sub extremum brumæ intractabilis imbrem.
Necnon et lini segetem et cereale papaver

200

210

Tempus humo tegere; et jamdudum incumbere aratris,
Dum siccâ tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres 215
Accipiunt sulci, et milio venit annua cura,

Candidus auratis aperit cùm cornibus annum
Taurus, et adverso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis;
Antè tibi Eöæ Atlantides abscondantur,
Gnossiaque ardentis decedat stella Coronæ,
Debita quàm sulcis committas semina, quàmque
Invitæ properes anni spem credere terræ.
Multi ante occasum Maiæ cœpêre; sed illos
Expectata seges vanis elusit aristis.

290

225

Si verò viciamque seres vilemque faselum,
Nec Pelusiacæ curam aspernabere lentis;
Haud obscura cadens mittet tibi signa Boötes;
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas. 230
Idcirco certis dimensum partibus orbem

Per duodena regit mundi Sol aureus astra.
Quinque tenent cœlum zonæ: quarum una corusco
Semper Sole rubens, et torrida semper
ab igni ;
Quam circum extremæ dextrâ lævâque trahuntur, 235
Cœruleâ glacie concretæ atque imbribus atris.
Has inter mediamque duæ mortalibus ægris
Munere concessæ Divûm: via secta per ambas,
Obliquus quà se signorum verteret ordo.

Mundus ut ad Scythiam Rhipæasque arduus arces
Consurgit; premitur Libya devexus in Austros.
Hic vertex nobis semper sublimis; at illum
Sub pedibus Styx atra videt, manesque profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
Circùm, perque duas in morem fluminis Arctos, 245
Arctos Oceani metuentes æquore tingi.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox
Semper, et obtentâ densantur nocte tenebræ :
Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit;
Nosque ubi primus equis Oriens afflavit anhelis, 250
Illic sera rubens accendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio prædiscere cœlo

Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi;
Et quando infidum remis impellere marmor

Conveniat; quando armatas deducere classes; 255 Aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustrà signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quatuor annum.
Frigidus agricolam si quando continet imber,
Multa, forent quæ mox cœlo properanda sereno, 260
Maturare datur: durum procudit arator

Vomeris obtusi dentem; cavat arbore lintres;
Aut pecori signum aut numeros impressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornes,
Atque Amerina parant lentæ retinacula viti.
Nunc facilis rubeâ texatur fiscina virgâ;
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quædam exercere diebus
Fas et jura sinunt: rivos deducere nulla
Religio vetuit, segeti prætendere sepem,
Insidias avibus moliri, incendere vepres,
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Sæpe oleo tardi costas agitator aselli

265

270

Vilibus aut onerat pomis: lapidemque revertens
Incusum, aut atræ massam picis, urbe reportat. 275
Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna

Felices operum. Quintam fuge: pallidus Orcus,
Eumenidesque satæ; tum partu Terra nefando
Cœumque Iapetumque creat, sævumque Typhoea,
Et conjuratos cœlum rescindere fratres.
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

280

Scilicet, atque Ossæ frondosum involvere Olympum:
Ter Pater extructos disjecit fulmine montes.
Septima post decimam felix, et ponere vitem,
Et prensos domitare boves, et licia telæ
Addere: nona fugæ melior, contraria furtis.

Multa adeò gelidâ meliùs se nocte dedêre,
Aut cùm Sole novo terras irrorat Eöus.
Nocte leves stipulæ melius, nocte arida prata
Tondentur; noctes lentus non deficit humor.
Et quidam seros hyberni ad luminis.ignes
Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto :

285

290

Interea longum cantu solata laborem
Arguto conjux percurrit pectine telas;
Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem,
Et foliis undam tepidi despumat aheni.

[ocr errors]

600

At rubicunda Ceres medio succiditur æstu, Et medio tostas æstu terit area fruges. Nudus ara, sere nudus; hyems ignava colono. Frigoribus parto agricolæ plerumque fruuntur, Mutuaque inter se læti convivia curant ; Invitat genialis hyems, curasque resolvit : Ceu pressæ cùm jam portum tetigêre carinæ, Puppibus et læti nautæ imposuêre coronas. Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus, Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta: Tunc gruibus pedicas, et retia ponere cervis, Auritosque sequi lepores: tum figere damas, Stupea torquentem Balcaris verbera funda; Cùm nix alta jacet, glaciem cùm flumina trudunt. Quid tempestates autumni et sidera dicam? Atque ubi jam breviorque dies, et mollior æstas, Quæ vigilanda viris? vel cùm ruit imbriferum ver, Spicea jam campis cùm messis inhorruit, et cùm Frumenta in viridi stipulâ lactentia turgent? Sæpe ego, cùm flavis messorem induceret arvis Agricola, et fragili jam stringeret hordea culmo, Omnia ventorum concurrere prælia vidi,Quæ gravidam latè segetem ab radicibus imis Sublimè expulsam eruerent; ita turbine nigro Ferret hyems culmuinque levem, stipulasque volantes. Sæpe etiam immensum cœlo venit agmen aquarum, Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris Collectæ ex alto nubes: ruit arduus æther, Et pluvia ingenti sata læta, boumque labores Diluit; implentur fossæ, et cava flumina crescunt Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus æquor. Ipse Pater, mediâ nimborum in nocte, coruscâ Fulmina molitur dextrâ ; quo maxima motu Terra tremit: fugêre feræ; et mortalia corda

D

315

320

325

330

« AnteriorContinuar »