35 Nilum, ac navali surgentes ære columnas. 40 45 Seu quis, Olympiacæ miratus præmia palmæ, Pascit equos; seu quis fortes ad aratra juvencos; 50 Corpora præcipuè matrum legat. Optima torvæ Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, Et crurum tenus a mento palearia pendent. Tum longo nullus lateri modus: omnia magna; Pes etiam, et camuris hirtæ sub cornibus aures. Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, Aut juga detrectans, interdumque aspera cornu, Et faciem tauro propior; quæque ardua tota, Et gradiens imâ verrit vestigia caudâ. Etas Lucinam justosque pati Hymenæos Desinit ante decem, post quatuor incipit annos: Cetera nec fœturæ habilis, nec fortis aratris. Interea, superat gregibus dum læta juventus, Solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, Atque aliam ex aliâ generando suffice prolem. Optima quæque dies miseris mortalibus ævi 55 60 65 75 85 Prima fugit; subeunt morbi, tristisque senectus; Et labor, et duræ rapit inclementia mortis. Semper erunt, quarum mutari corpora malis; Semper enim refice; ac, ne pòst amissa requiras, 70 Anteveni; et sobolem armento sortire quotannis. Necnon et pecori est idem delectus equino. Tu modò, quos in spem statues submittere gentis, Præcipuum jam inde a teneris impende laborem. Continuò pecoris generosi pullus in arvis Altiùs ingreditur, et mollia crura reponit: Primus et ire viam, et fluvios tentare minaces Audet, et ignoto sese committere ponti ; Nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix, Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga; 80 Luxuriatque toris animosum pectus; honesti Spadices, glaucique; color deterrimus albis, Et gilvo: tum, si qua sonum procul arma dedêre, Stare loco nescit, micat auribus, et tremit artus, Collectumque fremens volvit sub naribus ignem : Densa juba, et dextro jactata recumbit in armo. At duplex agitur per lumbos spina; cavatque Tellurem, et solido graviter sonat ungula cornu. Talis Amyclæi domitus Pollucis habenis Cyllarus, et, quorum Graii meminêre poëtæ, Martis equi bijuges, et magni currus Achillis. Talis et ipse jubam cervice effudit equinâ Conjugis adventu pernix Saturnus, et altum Pelion hinnitu fugiens implevit acuto. [annis Hunc quoque, ubi aut morbo gravis, aut jam segnior Deficit, abde domo; nec turpi ignosce senectæ. Frigidus in Venerem senior, frustraque laborem Ingratum trahit; et, si quando ad prælia ventum est, Ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, Incassum furit. Ergò animos ævumque notabis 100 Præcipuè hinc alias artes, prolemque parentum, Et quis cuique dolor victo, quæ gloria palmæ. Nonne vides? cùm præcipiti certamine campum Corripuêre, ruuntque effusi carcere currus ; 90 Cùm spes arrectæ juvenum, exultantiaque haurit 105 Primus Erichthonius currus et quatuor ausus 110 115 120 125 His animadversis, instant sub tempus; et omnes Impendunt curas, denso distendere pingui, Quem legêre ducem et pecori dixêre maritum : Pubentesque secant herbas, fluviosque ministrant, Farraque; ne blando nequeat superesse labori, Invalidique patrum referant jejunia nati. Ipsa autem macie tenuant armenta volentes: Atque ubi concubitus primos jam nota voluptas 130 Sollicitat, frondesque negant, et fontibus arcent; Sæpe etiam cursu quatiunt, et sole fatigant; Cùm graviter tunsis gemit area frugibus, et cùm Surgentem ad Zephyrum paleæ jactantur inanes. Hoc faciunt, nimio ne luxu obtusior usus Sit genitali arvo, et sulcos oblimet inertes; Sed rapiat sitiens Venerem, interiùsque recondat. Rursus cura patrum cadere, et succedere matrum Incipit. Exactis gravidæ cùm mensibus errant, Non illas gravibus quisquam juga ducere plaustris, Non saltu superare viam sit passus, et acri Carpere prata fugâ fluviosque innare rapaces. 135 Saltibus in vacuis pascant, et plena secundum Flumina: muscus ubi, et viridissima gramine ripa; Speluncæque tegant, et saxea procubet umbra. 145 150 155 160 Est lucos Silari circa, ilicibusque virentem Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Roinanum est, œstrum Graii vertêre vocantes ; Asper, acerba sonans: quo tota exterrita silvis Diffugiunt armenta; furit mugitibus æther Concussus, silvæque, et sicci ripa Tanagri. Hoc quondam monstro horribiles exercuit iras Inachiæ Juno pestem meditata juvencæ. Hunc quoque (nam mediis fervoribus acrior instat) Arcebis gravido pecori; armentaque pasces Sole recèns orto, aut noctem ducentibus astris. Post partum, cura in vitulos traducitur omnis: Continuòque notas et nomina gentis inurunt; Et quos aut pecori malint submittere habendo, Aut aris servare sacros, aut scindere terram, Et campum horrentem fractis invertere glebis : Cetera pascuntur virides armenta per herbas. Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, Jam vitulos hortare, viamque insiste domandi, Dum faciles animi juvenum, dum mobilis ætas. Ac primùm laxos tenui de vimine circlos Cervici subnecte: dehinc, ubi libera colla Servitio assuêrint, ipsis e torquibus aptos Junge pares, et coge gradum conferre juvencos. Atque illis jam sæpe rotæ ducantur inanes Per terram, et summo vestigia pulvere signent. Post valido nitens sub pondere faginus axis Instrepat, et junctos temo trahat æreus orbes. Interea pubi indomitæ non gramina tantùm, Nec vescas salicum frondes, ulvamque palustrem ; Sed frumenta manu carpes sata: nec tibi fœtæ, More patruin, nivea implebunt mulctralia vaccæ; Sed tota in dulces consument ubera natos. Sin ad bella magis studium, turmasque feroces, Aut Alphea rotis prælabi flumina Pisa, 165 170 180 Et Jovis in luco currus agitare volantes; 190 Primus equi labor est, animos atque arma videre 195 205 Sudabit spatia, et spumas aget ore cruentas; Sed non ulla magìs vires industria firmat, 215 |