Imagens das páginas
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

BODL. LIBR.

-9.FEB. 1916 OXFORD

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Mel. TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui musam meditaris avenà :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbrâ
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

Tit. O Melibee, deus nobis hæc otia: fecit :
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti. 10
Mel. Non equidem invideo; miror magis : undique

totis Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corylos modo namque gemellos, Spem gregis, ah! silice in nudâ connixa reliquit. 15 Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset De cælo tactas, memini, prædicere quercus ; [Sæpe sinistra cavâ prædixit ab ilice cornix.] Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

Tit. Urbem, quam dicunt Romam, Melibee, putavi Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus Pastores ovium teneros depellere foetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos Nôram: sic parvis componere magna solebam.

B

Verùm hæc tantùm alias inter caput extulit urbes, ZS
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
Mel. Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi?

Tit. Libertas: -quæ sera, tamen respexit inertem;
Candidior postquam tondenti barba cadebat :
Respexit tamen, et longo post tempore venit, 30
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque (fatebor enim) dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,
Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

Mel. Mirabar, quid mæsta deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere suâ patereris in arbore poma.
Tityrus hinc aberāt. Ipsæ te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant. 40

Tit. Quid facerem ? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Melibee, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti: 45
Pascite, ut antè, boves, pueri; submittite tauros.

Mel. Fortunate senex! ergo tua rura manebunt,
Et tibi magna satis ; quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabunt pabula fætas;
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex ! hìc, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpe levi somnum suadebit, inire susurro.
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo.

Tit. Antè leves ergo pascentur in æthere cervi, 60
Et freta destituent nudos in littore pisces;
Antè, pererratis amborum finibus, exsul

[ocr errors]

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim ;
Quàm nostro illius labatur pectore vultus.

- Mel. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros; 615 creta: Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,

Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen, hut.
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas? 70
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?-
Barbarus has segetes ? En, quo discordia cives
Produxit miseros! en, queis consevimus agros !
Insere nunc, Melibee, piros, pone ordine vites.
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ! 75
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro, stitchss at
Dumosâ pendere procul de rupe videbo:
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem Cytisunt et salices carpetis amaras.

Tit. Hìctamen hanc mecum poteras requiescere noc-
Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma, (tem

Castaneæ molleb, et pressi copia lactis : Chare || Et jam summa procul villarum culmina fumant;

Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

ECLOGA II.-ALEXIS.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assiduè veniebat : ibi hæc incondita solus,
Montibus et silvis studio jactabat inani:-palus

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere ? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos; logarite
Thestylis et rapido fessis messoribus æstu
stavefore

« AnteriorContinuar »