Imagens das páginas
PDF
ePub

funera, post varios hominumque urbisque labores 285 defessi aspicimus! quae causa indigna serenos foedavit voltus? aut cur haec volnera cerno?' ille nihil nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens 'heu fuge, nate dea, teque his', ait, 'eripe flammis. 290 hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. sat patriae Priamoque datum; si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. sacra suosque tibi commendat Troia penatis: hos cape fatorum comites, his moenia quaere, 295 magna pererrato statues quae denique ponto.' sic ait et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diverso interea miscentur moenia luctu,

et magis atque magis, quamquam secreta parentis 300 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. excutior somno et summi fastigia tecti

ascensu supero atque arrectis auribus adsto: in segetem veluti cum flamma furentibus austris 305 incidit aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores praecipitesque trahit silvas; stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor. tum vero manifesta fides Danaumque patescunt 310 insidiae. iam Deiphobi dedit ampla ruinam Volcano superante domus, iam proximus ardet Ucalegon, Sigea igui freta lata relucent. exoritur clamorque virum clangorque tubarum. arma amens capio; nec sat rationis in armis, 315 sed glomerare manum bello et concurrere in arcem cum sociis ardent animi; furor iraque mentem

praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.

Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum, Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, sacra manu victosque deos parvumque nepotem ipse trahit cursuque amens ad limina tendit. 'quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?' vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit: 'venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos transtulit; incensa Danai dominantur in urbe. arduus armatos mediis in moenibus adstans fundit equus, victorque Sinon incendia miscet insultans. portis alii bipatentibus adsunt, milia quot magnis umquam venere Mycenis; obsedere illi telis angusta viarum oppositis; stat ferri acies mucrone corusco stricta, parata neci; vix primi proelia temptant portarum vigiles et caeco Marte resistunt.' talibus Othryadae dictis et numine divum. in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor. addunt se socios Ripheus et maximus armis Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque et lateri adglomerant nostro iuvenisque Corocbus Mygdonides; illis ad Troiam forte diebus venerat insano Cassandrae incensus amore

et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, infelix, qui non sponsae praecepta furentis audierit.

quos ubi confertos audere in proelia vidi, incipio super his: 'iuvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido. certa sequi (quae sit rebus fortuna, videtis; excessere omnes adytis arisque relictis

Vergili Aeneis.

3

320

325

330

335

340

315

350

di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
incensae) —moriamur et in media arma ruamus.
una salus victis nullam sperare salutem.'

355 sic animis iuvenum furor additus. inde lupi ceu
raptores atra in nebula, quos improba ventris

exegit caecos rabies catulique relicti

faucibus expectant siccis, per tela, per hostis vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus 360 urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra. quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet aut possit lacrimis aequare labores? urbs antiqua ruit multos dominata per annos; plurima perque vias sternuntur inertia passim. 365 corpora perque domos et religiosa deorum

370

limina; nec soli poenas dant sanguine Teucri;
quondam etiam victis redit in praecordia virtus,
victoresque cadunt Danai; crudelis ubique
luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.

Primus se Danaum magna comitante caterva
Androgeos offert nobis socia agmina credens
inscius atque ultro verbis compellat amicis:
'festinate, viri. nam quae tam sera moratur
зegnities? alii rapiunt incensa feruntque

375 Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis?'
dixit et extemplo (neque enim responsa dabantur
fida satis) sensit medios delapsus in hostis;
obstipuit retroque pedem cum voce repressit,
improvisum aspris veluti qui sentibus anguem
380 pressit humi nitens trepidusque repente refugit
attollentem iras et caerula colla tumentem;
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
inruimus densis et circumfundimur armis
ignarosque loci passim et formidine captos
385 sternimus; adspirat primo fortuna labori.

atque hic successu exultans animisque Coroebus
o socii, qua prima', inquit, fortuna salutis
monstrat iter quaque ostendit se dextra, sequamur;
mutemus clipeos Danaumque insignia nobis
aptemus. dolus an virtus, quis in hoste requirat?
arma dabunt ipsi.' sic fatus deinde comantem
Androgei galeam clipeique insigne decorum
induitur laterique Argivum accommodat ensem.
hoc Ripheus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
vadimus inmixti Danais haud numine nostro
multaque per caecam congressi proelia noctem
conserimus, multos Danaum demittimus Orco;
diffugiunt alii ad navis et litora cursu
fida petunt, pars ingentem formidine turpi
scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.
Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!
ecce trahebatur passis Priameia virgo
crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae
ad caelum tendens ardentia lumina frustra,
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus
et sese medium iniecit periturus in agmen;
consequimur cuncti et densis incurrimus armis.
hic primum ex alto delubri culmine telis

nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes
armorum facie et Graiarum errore iubarum;
tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira
undique collecti invadunt, acerrimus Aiax
et gemini Atridae Dolopumque exercitus omnis,
adversi rupto ceu quondam turbine venti
confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus eois.
Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti
spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.

390

395

400

405

410

415

420 illi etiam, siquos obscura nocte per umbram fudimus insidiis totaque agitavimus urbe, apparent; primi clipeos mentitaque tela adgnoscunt atque ora sono discordia signant. ilicet obruimur numero, primusque Coroebus 425 Penelei dextra divae armipotentis ad aram procumbit; cadit et Ripheus, iustissimus unus qui fuit in Teucris et servantissimus aequi (dis aliter visum); pereunt Hypanisque Dymasque confixi a sociis, nec te tua plurima, Panthu, 430 labentem pietas nec Apollinis infula texit. Iliaci cineres et flamma extrema meorum, testor in occasu vestro nec tela nec ullas vitavisse vices Danaum et, si fata fuissent, ut caderem meruisse manu. divellimur inde; 435 Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo iam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi; protinus ad sedes Priami clamore vocati.

hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam bella forent, nulli tota morerentur in urbe, 440 sic Martem indomitum Danaosque ad tecta ruentis cernimus obsessumque acta testudine limen. haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos nituntur gradibus clipeosque ad tela sinistris protecti obiciunt, prensant fastigia dextris. 445 Dardanidae contra turris ac tota domorum

culmina convellunt (his se, quando ultima cernunt, extrema iam in morte parant defendere telis) auratasque trabes, veterum decora illa parentum, devolvunt; alii strictis mucronibus imas

450 obsedere fores; has servant agmine denso. instaurati animi regis succurrere tectis auxilioque levare viros vimque addere victis.

Limen erat caecaeque fores et pervius usus

« AnteriorContinuar »