Imagens das páginas
PDF
ePub

ELEG. IV.-Anno ÆTATIS 18.

Ad THOMAM JUnium præceptorem suum, apud mer

catores Anglicos Hamburge agentes, Pastoris munere fungentem.* CURRE per immensum subito mea litera pontum,

I, pete Teutonicus læve per æquor agros ;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleámque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri ;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgee meenia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves ;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostree,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei !
Charior ille mihi quam tu, doctissime Graiùm

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat ;
Quàmque Stagyrites generoso magnus alumno,

Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyreius heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præunte recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriósque hausi latices, Clióque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes ;
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.

Thomas Young, pastor of the church of English merchants at Hamburgh, was Milton's private preceptor, before he was sent to Saint Paul's sciool.

Vade igitur, cursúque Eurum præverte sonorum,

Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri Biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura saluten,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Hæc quoque, paulùm oculos in humum defixa mo

Verba verecundo sis memor loqui : [destos Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris à lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omnia parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò, noxámque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniámque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiteri crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mæstas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jámque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor.
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malurum'

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuámque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parâsse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,

Et sata carne virûm jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuóque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit Io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volâsse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inópsque solo ;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrinâ quæris egenus opem Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fætus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertásque Arabum salebras, dum regis Achabı

Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et, horrisono laceratus membra Aagello,

Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix. Piscosæque ipsum Gergessæ civis lësum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intenténtque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Déque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus.

Ille tibi custos, et pugil ille tibi ;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros ;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditúrque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et strepitus ferri, murmuráque alta virûn Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala ; Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEG. V.-Anxo Etatis 20.

In adventum veris.

In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephycos vere tepente novos ;

liber eo;

Induitúrque brevem Tellus reparata juventam,

Jámque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor ? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniúmque mihi munere veris adest? Munere veris adest, interúmque vigescit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidúmque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitáque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in arduo coeli,
Perque vagas

nubes corpore Pérque umbras, pérque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora deûm; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore ?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor ?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo ;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis

Instituis modulos, dum silet omne nemus :
Urbe ego, tu sylvâ simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris lo rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniáque arva,

Flectit ad Arctöas aurea lora plagas. Ezt breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis. Jamque Lycaonius, plaustrum cæleste Boötes

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Fortè aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cùm primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ

Phæbe, tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit silva3, pharetrámque resumit

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas, Et tenues ponens radios gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope. “ Desere," Phæbus ait, “ thalamos, Aurora, seniles,

Quid juvat effoto procubuisse toro?
Te manet Æolides viridi venator in herbâ,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet."
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ociùs urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus Phæbe subire tuos ;
Et cupit, et digna est, quid enim formosius illâ,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis !
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos

Tænario placuit dira Sicana Deo.
Aspice Phæbe tibi faciles hortantur amores,

Mellitásque movent Alamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,

Blanditiásque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus amor) Ia tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus, abdit opes. Ali quoties dùm tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas, “Cur te,” inquit,

cursu languentem Phæbe diurno Hesperiis recipis cærula Mater aquis ? Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphâ,

Dia quid immunda perluis ora salo?
Frigora Phæbe meâ meliùs captabis in umbrâ,

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herba,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quáque jaces circum mulcebit lenè susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis cquo; Cùm tu Phæbe tuo sapientiùs uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos suspirat amores :

Matris in exemplum cætera turba ruunt.

« AnteriorContinuar »