P. Virgilii Maronis opera ad optimas editiones collata praemittitur notitia literaria studiis Societatis Bipontinae, Volume 2

Capa
Ex typographia Societatis, 1808 - 388 páginas

No interior do livro

Opinião das pessoas - Escrever uma crítica

Não foram encontradas quaisquer críticas nos locais habituais.

Páginas seleccionadas

Índice

Outras edições - Ver tudo

Palavras e frases frequentes

Passagens conhecidas

Página 136 - Tros Anchisiade, facilis descensus Averno : noctes atque dies patet atri ianua Ditis; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est.
Página 57 - Genetrix his detinet oris. iamque vale, et nati serva communis amorem.' haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790 dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. ter conatus ibi collo dare bracchia circum ; ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis, volucrique simillima somno.
Página 86 - Fama, malum qua non aliud velocius ullum ; mobilitate viget, viresque adquirit eundo ; parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Página 182 - Nox erat et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus sopor altus habebat, cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas tristi turbatus pectora bello procubuit seramque dedit per membra quietem.
Página 193 - Tithonia flectere coniunx. aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 385 ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.' dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli fovet. ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit, 390 non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Página 100 - Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, taque harum interpres curarum et conscia luno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes et Dirae ultrices et di morientis Elissae, 610 accipite haec, meritumque malis advertite numen et nostras audite preces. si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata lovis poscunt, hie terminus haeret...
Página 141 - ... talibus Aeneas ardentem et torva tuentem lenibat dictis animum lacrimasque ciebat. illa solo fixos oculos aversa tenebat, nec magis incepto voltum sermone movetur, 470 quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. tandem corripuit sese atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
Página 126 - Aenean solatus vocibus infit : ' nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur ; quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
Página 137 - ... et flamma quievit, reliquias vino et bibulam lavere favillam, ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno. idem ter socios pura circumtulit unda spargens rore levi et ramo felicis olivae 230 lustravitque viros dixitque novissima verba.
Página 49 - referes ergo haec et nuntius ibis Pelidae genitori. illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. nunc morere.' hoc dicens altaría ad ipsa trementem 550 traxit et in multo lapsantem sanguine nati, implicuitque comam laeva, dextraque coruscum extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem. haec finis Priami fatorum, hie exitus ilium sorte tulit Troiam incensam et prolapsa videntem 555 Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae.

Informação bibliográfica